In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Novi, " id est, approbavi, et elegi " opera tua " bona : nec tantum opera, sed " et fidem, " in intellectu qua credis in Deum, sine qua nullus potest Deo placere : " et charitatem tuam, " in affectu, " et ministerium, " in effectu.
Vel sic : " Novi opera tua, " scilicet quae bene facis, " et fidem, " qua dirigis in agendis, " et charitatem tuam, " quae est forma fidei, " et ministerium, " in eleemosynis : sic enim dabat eleemosynas largas, quod est officium Praelatorum. Quidquid enim in superfluitatibus expendunt, furantur pauperibus et rapiunt. Isa. III, 14 : Rapina pauperis in domo vestra est. Vel, " Ministerium " praedicationis, vel doctrinae in libris faciendis in quibus posteri doceantur, ut Hieronymus et Augustinus et hujusmodi. II ad Timoth. IV, 5 : Ministerium tuum imple.
" Et patientiam tuam. " Hic commendat eum a spe, secundum quod habet patientiam in tribulatione, et perseverantiam in opere : " et opera tua. "