Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
Postquam actum est de Trinitate Dei, de creatura mundi, de corruptela peccati, de incarnatione Verbi et gratia Spiritus sancti; iam nunc sexto agendam est de medicina sacramentali. Circa quam consideranda sunt septem. Agendum est enim de Sacramentorum origine, variatione, distinctione, institutione, dispensatione, iteratione et uniuscuiusque integritate.
De origine igitur Sacramentorum hoc tenendum est, quod Sacramenta sunt signa sensibilia, divinitus instituta tanquam medicamenta, in quibus "sub tegumento rerum sensibilium divina virtus secretius operatur "; ita quod ipsa " ex similitudine repraesentant, ex institutione significant, ex sanctificatione conferant aliquam spiritualem gratiam ", per quam anima curatur ab infirmitatibus vitiorum, et ad hoc principaliter ordinantur tanquam ad finem ultimum: valent tamen ad humiliationem, eruditionem et exercitationem sicut ad finem, qui est sub fine.
Ratio antem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium reparativum, quod est Christus crucifixus, Verbum scilicet incarnatum, quod sapientissime dispensat omnia, quia divinum , et clementissime curat, quia divinitus incarnatam ; sic debet reparare et sanare genus humanum aegrotum, secundum quod competit ipsi aegrotanti, aegritudini et occasioni aegrotandi et ipsius aegritudinis curationi. Ipse autem medicus est Verbum incarnatum, Deus scilicet invisibilis in natura visibili. Homo aegrotans est non tantum spiritus nec tantum caro, sed spiritus in carne mortali. Morbus autem est originalis culpa, quae per ignorantiam inficit mentem et per concupiscentiam inficit carnem. Origo autem hujus culpae, licet principaliter fuerit ex consensu rationis, occasionem tamen sumsit a sensibus carnis .- Ad hoc ergo, quod medicina correspondens esset omnibus supradictis, oportuit, quod non tantum esset spiritualis, verum etiam aliquid haberet de sensibilibus signis, ut, sicut haec sensibilia fuerunt animae occasio labendi, ita essent ei occasio resurgendi. Quoniam ergo signa sensibilia, quantum est de se, non habent efficacem ordinationem ad gratiam, licet habeant longinquam repraesentationem de sui natura: hinc est, quod oportuit, quod ab auctore gratiae instituerentur ad significandum et benedicerentur ad sanctificandum; ut sic essent ex naturali similitudine repraesentantia, ex adiuncta institutione significantia, ex superaddita benedictione sanctificantia et ad gratiam praeparantia, per quam sanetur et curetur anima nostra.
Rursus, quoniam gratia curativa non datur elatis, incredulis et fastidiosis: ideo oportuit, haec signa sensibilia divinitus dari, quae non solum sanctificarent et gratiam conferrent ac per hoc sanarent, verum etiam significatione erudirent et susceptione humiliarent et diversificalione exercitarent; ut sic, per exercitationem exclusa accidia a concupiscibili, per eruditionem exclusa ignorantia a rationali, per humiliationem exclusa superbia ab irascibili, tota anima curabilis fieret a gratia Spiritus sancti, quae reformat nos secundum has tres potentias ad imaginem Trinitatis et Christi.
Postremo, quoniam per hujusmodi signa sensisibilia, divinitus instituta gratia Spiritus sancti suscipitur et in eis ab accedentibus invenitur: hinc est, quod hujusmodi Sacramenta dicuntur gratiae vasa et causa, non quia gratia in eis substantialiter contineatur nec causaliter efficiatur, cum in sola anima habeat collocari et a solo Deo habeat infundi: sed quia in illis et per illa gratiam curationis a summo medico Christo ex divino decreto oporteat hauriri, "licet Deus non alligaverit suam potentiam Sacramentis
Ex praemissis igitur apparet non solum, quis sit Sacramentorum ortus. vp.rum etiam, quis usus, et quis fructus. Nam ortus eorum est Christus Dominus: usus autem est actus exercitativus, eruditivus et humiliativus; fructus vero est hominum cura et salus. - Patet etiam, quae sit causa efficiens, quia divina institutio: quae materialis, quia signi sensibilis repraesentatio; quae formatis, quia gratuita sanctificatio: quae finalis, quia hominum medicinalis curatio. Et quia " denominatio fit a forma et a fine "; hinc est, quod dicuntur Sacramenta, quasi medicamenta sanctificantia. Per haec enim anima a foeditate vitiorum reducitur ad sanctificationem perfectam.
Et ideo, licet sint corporalia et sensibilia, sunt tamen veneranda tanquam sancta, quia sacra significant mysteria, ad sacra praeparant charismata, a sacratissimo Deo data, sacra institutione et benedictione divinitus consecrata, ad cultum sacratissimum Dei in sacra Ecclesia constituta, ita ut merito dici debeant Sacramenta.