CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit opinionem Linconiensis, Christum esse subjectum, secundum triplicem unitatem, quarum prima est ad alias duas personas. Secunda ad naturam assumptam. Tertia ad membra. Pro hac adducit et solvit clare tria argumenta.
Aliter (a) tamen ponitur, Christum esse subjectum primum secundum Linconiensem in Hexaemeron, et hoc ut Christus est unum triplici unitate,quarum prima est ad Patrem et ad Spiritum sanctum. Secunda, Verbi ad naturam assumptam. Tertia, Christi capitis ad membra. Et pro ista opinione de Christo videtur esse prima ratio posita ad primam quaestionem et penultima, quia septem articulos fidei pertinentes ad humanitatem non continet Deus ut subjectum, quia per naturam divinitatis non conveniunt Deo. Illud autem subjectum primo continet passionem, per cujus formam passio sibi inest: Christus autem et istos continet, quia secundum humanitatem sibi insunt, et praeter hoc Christus continet realiter alios pertinentes ad Deitatem, quia secundum divinitatem illa dicuntur inesse sibi.
Item, subjecta partium doctrinae debent contineri sub subjecto totius, vel ut partes subjectivae, vel ut quasi integrales, non autem continentur sub Deo sic subjecta partium sacrae Scripturae. Quod probatur per glossas multas in principiis librorum, assignantes causas materiales aliquas, quae non sunt aliquid Dei. Unde super Oseam dicit glossa, quod materia libri Oseae est, Decem iribus. Praeterea, in aliquo libro Scripturae nihil proprium de Deo narratur, quia nullum factum ibi narratur, ubi requiratur ex parte Dei aliquid, nisi influentia tantum generalis; ergo talis liber non est de Deo.
Ad primum dico, quod veritates enuntiatae contingenter de Christo in nullo subjecto continentur virtualiter, sicut subjectum dicitur Continere passionem, quia tunc inessent necessario. Tamen habent aliquod subjectum de quo immediate enuntiantur et primo : illud est Verbum, nam (b) veritates Theologicae de Incarnatione, Passione, Nativitate, etc. sunt istae : Verbum est factum homo, Verbum est homo natus, Verbum est homo passus, etc.
Cum dicis, passio inhaeret secundum naturam humanitatis, respondeo, humanitas non est ratio primi subjecti ad quod stet resolutio, sed est quasi passio prior, medians inter primum subjectum istarum veritatum, quod est verbum, et alias posteriores passiones, ut natus, etc. Patet enim quod humanitas non potest esse ratio subjecti respectu passionis primae, quae est esse incarnatum, quia illud dicitur de Verbo, non praeintellecta humanitate in ipso, ut in subjecto. Ad secundum dico, quod sufficit scientiae, subjectorum partialium attributio ad primum subjectum, qualis attributio ad Deum, potest salvari cujuscumque materiae assignatae per glossas adductas. Aliter tamen potest dici, quod materia cujuslibet libri est Deus de quo ibi narratur, quomodo genus humanum gubernaverit, sed gens vel persona gubernata, est materia remota, et ita intelligendae sunt glossae tales.
Per hoc patet ad tertium, quia licet esset aliquis liber nullum Dei miraculum continens, tamen quilibet continet providentiam et gubernationem Dei circa hominem in communi, vel determinatam gentem vel personam, in tantum quod si eamdem historiam de Pharaone scribat Moyses in Exodo, et aliquis Aegyptius in Chronicis Aegyptiorum ; subjectum Historiae Moysi est Deus, de quo traditur ibi gubernatio hominum, misericorditer liberando Judaeos oppressos, juste puniendo Aegyptios oppressores , sapienter ordinando formam liberandi congruam, ad hoc ut populus liberatus legem gratanter acciperet, potenter tot sibi propria signa faciendo. Subjectum vero historiae Historiographi esset Regnum vel Rex, vel populus Aegyptiacus, cujus actiones et casus circa ipsos contingentes ipse intendit scribere, ita quod incidens est sibi, quid Deus fecerat, sed principale quid genus sua fecerit vel passa sit. Principale autem est Moysi quid Deus egerit vel permiserit, sed quasi incidens est sibi circa quam materiam hoc contigerit.
Et dato quod alicubi nullum miraculum enarretur, tamen quid Deus permiserit assistendo secundum communem influentiametnon impediendo, hoc principaliter intenditur in libro illo, inquantum est pars Seripturae. Et qualiter illud convenienter ordinatum sit ad bonum aliorum, si fuit ordinabile, vel juste punitum si fuit malum, hoc frequenter additur in libro eodem vel alio, aut si permissum fuit, nec hoc punitum, non tacet Scriptura alibi de illo in generali quod alibi punietur.