IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia tenens corpus esse assumptum mediante anima, et totum mediantibus partibus. Impugnat primum horum sex rationibus. Prima, assumens non esset primo homo. Secunda, sequeretur quod Christus non esset homo sicut nec paries esset albus, si tantum denominaretur ab altera parte albedinis, si haec haberet actum et potentiam. Tertia, incommunicabilitas ut quo, est de ratione personae, sed haec magis convenit corpori quam animae, quia animae communicatur ut quo. Quarta, corpus posset ab alia persona divina assumi, quia est capax subsistentiae immediate. Quinta, in morte corpus fuit unitum Verbo, non per animam. Sexta, ex unione animae et corporis seorsim, non fuit Verbum homo in triduo : ergo requiritur unio totius.
Quantum ad primum (b) articulum, dicitur quod assumpsit corpus mediante anima, et hoc sic exponitur quod in primo instanti anima est assumpta a Verbo, et in secundo instanti naturae unitur corpori, et per hoc in eodem secundo instanti Verbum univit sibi corpus personaliter mediante anima, quam primo sibi univit. Similiter de partibus comparatis ad totum dicitur, quod prius sunt assumptae ordine executionis ; sed totum primo assumpsit ordine intentionis, sicut totum sic est prius partibus suis, et assumptio ejus, sicut et creatio, prius intendebatur.
Contra primum istorum (c), scilicet de anima respectu corporis, arguo, quia videtur sequi quod Christus non sit primo homo: sic enim ille arguit contra opinionem Magistri Sententiarum, quod Christus non fuerit homo in triduo, quia assumens non est homo, nisi quia assumptum est homo, quod exponi potest, si bene intelligatur, quia assumptum est natura humana ; igitur si primo assumptum non est natura humana, sed pars naturae humanae, assumens non erit primo homo. Et sicut in instanti assumptionis se habuit ad totum et partes, ita et modo ; igitur et modo non est primo homo, sicut Socrates est primo homo, quod videtur inconveniens, cum non sit aliqua ratio a parte praedicati alia hic et ibi, licet sit alius modus praedicandi, sicut tangetur dist. 7.
Imo secundo, videtur sequi quod Christus non sit homo. Probo, si accidens esset compositum ex partibus essentialibus potentiali A et actuali B, subjectum non denominaretur ab accidente, quia denominaretur a solo B ; nam si sic, A esset subjectum respectu accidentis compositi ex A et B, quia A actualiter denominaretur a B; igitur a simili natura humana composita ex anima et corpore, non dicetur de Verbo denominative propter solam unionem animae ad ipsum Verbum, quia unio deberet esse ratio talis denominationis, quia tunc corpus posset dici homo propter unionem animae ad corpus.
Item (d), de ratione personae est incommunicabilitas, et hoc in ratione quo, sicut frequenter expositum est ; hoc autem magis convenit materiae quam formae, quia in toto forma communicatur materiae, ut dans esse ; igitur sicut in natura in se personata magis appropriatur incommunicabilitas ista corpori quam animae, ita quando personatur in altero per prius, videtur (si sit ibi aliquis ordo) terminari ipsa dependentia corporis, ut sit subsistens, quam ipsa dependentia animae.
Praeterea tertio (e), corpus natum est in se subsistere, et non praecise ex hoc quod anima informans ipsum subsistit in se ; ergo non suppletur istud in corpore, nisi ipsum immediate assumatur ; est enim corpus capax talis assumptionis, sicut et subsistentiae in se; stante igitur ista unione animae ad Verbum, cum per eam corpus non sit immediate assumptum, stat potentia in corpore, ut assumatur a Patre, et ita idem homo assumetur a duabus personis, quod videtur esse inconveniens, quia sic nulla persona esset homo, et tamen ex illis partibus est homo quando uniuntur ; igitur esset homo, et non persona, nisi sit persona in se, quod est inconveniens, quia tunc partes dupliciter hypostasiarentur, scilicet intrinsece et extrinsece.
Praeterea, tunc in morte (f) fuisset nova assumptio, quia tunc corpus fuit immediate unitum Verbo, et non per animam.
Praeterea, propter illas duas uniones non fuit homo, sicut ostensum est in secunda ratione ; ergo requiritur tertia, quae sit totius primo, propter quam tertiam Verbum sit homo ; sed illa sufficit sola sine aliis duabus, igitur illae duae superfluunt.