REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum haec sit vera: Homo est factus Deus?
Doctores citati quaest, praecedenti.
Quod sic, quia sequitur ex prima per conversionem.
Item, homo incepit esse Deus ; igitur factus est Deus. Antecedens patet, quia Deus incepit esse homo; igitur et homo Deus per conversionem, quia sicut haec est vera propositio in instanti incarnationis : Deus nunc primo est homo, sic ista: Homo nunc primo est Deus, et non est alia causa quare Deus factus est homo, et prius non fuit ; igitur pari ratione homo factus est Deus.
Item, secundum Augustinum 1. de Trin. 18. Talis fuit unio ista, quae facit Deum hominem, et hominem Deum ; igitur aequaliter una est vera sicut alia.
Item, si vera est : Homo factus est Deus ; ergo vera est : Verbum factum est Deus ; ergo et haec : Deus factus est Deus.
Oppositum, etsi haec sit vera, lignum factum est album, haec tamen est falsa, album factum est lignum ; igitur pari ratione ex alia parte.