Lacum. Agit de poena. Et primo ponit metaphoram.
Secundo exponit eam, ibi, convertetur. Venatores ponunt ingenia, ut capiant lupos in foveis. Ipsi etiam inimici, ut capiant homines, exercent ingenia sua: et hoc fit per proditionem; et ideo est sicut fovea.
Apud Hebraeos fovea dicitur lacus: Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Lacum ergo, idest foveam profundam, aperuit, idest excogitavit fraudem, fodit, profunde cogitando: et hoc explendo, incidit etc. Quia cogitabat occidere, et fuit occisus: Ps. 56: foderunt ante faciem meam foveam etc.. Et hoc exponit, quomodo meam? quia convertetur etc.. Quia conceperunt dolorem, dolor convertetur in caput ejus, scilicet iniquitas quam peperit, descendit in verticem ipsius; isa. 24: gravabit eum iniquitas sua etc..