Quod vero quinquagesimo nono ponitur, loquendo de amore essentiali, spiritus sanctus se diligit seipso, loquendo de amore notionali, non, credo falsum esse; quia cum amor notionalis nihil aliud sit quam spiritus sanctus, sicut haec est vera: spiritus sanctus se diligit seipso, ita haec est vera: spiritus sanctus diligit se amore notionali; nisi forte dicatur, quod diligere notionaliter sumptum est spirare amorem: et sic diligere nullo modo convenit spiritui sancto.