Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
11. (( vers. 8.)) Quare autem, in convalle plorationis? Et ex qua convalle plorationis ad illum locum gaudii veniemus? Nam et benedictionem, inquit, dabit qui legem dedit. Afflixit nos Lege, pressit nos Lege, ostendit nobis torcular; vidimus pressuram, carnis nostrae tribulationem cognovimus, ingemuimus rebellante peccato adversus mentem nostram, clamavimus, Miser ego homo: sub Lege gemuimus; quid restat, nisi ut benedictionem det qui Legem dedit? Adveniet gratia post Legem; ipsa est benedictio. Et quid nobis praestitit ista gratia et benedictio? «Ambulabunt a virtutibus in virtutem.» Hic enim per gratiam multae virtutes dantur: «Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii donatio sanitatum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii prophetatio» (I Cor. XII, 8- 10) . Multae virtutes, sed hic necessariae; et ab his virtutibus imus in virtutem. Quam virtutem? Christum, Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (Id. I, 24) . Ipse dat diversas virtutes in loco hoc, qui pro omnibus virtutibus necessariis in convalle plorationis et utilibus dabit unam virtutem, seipsum. Nam et virtutes agendae vitae nostrae quatuor describuntur a multis, et in Scriptura inveniuntur. Prudentia dicitur, qua dignoscimus inter bonum et malum. Justitia dicitur, qua sua cuique tribuimus; nemini quidquam debentes, sed omnes 1066 diligentes (Rom. XIII, 8) . Temperantia dicitur, qua libidines refrenamus. Fortitudo dicitur, qua omnia molesta toleramus. Istae virtutes nunc in convalle plorationis per gratiam Dei dantur nobis: ab his virtutibus imus in illam virtutem. Et quae erit illa virtus, nisi solius contemplationis Dei? Necessaria ibi non erit ista prudentia, ubi nulla mala occursura sunt quae vitemus. Sed quid putamus, fratres? Non ista justitia, ubi nulla erit cujusquam indigentia cui subvenire debeamus. Non ista temperantia, ubi nulla erit libido refrenanda. Non ista fortitudo, ubi nulla erunt mala toleranda. Ergo ab his virtutibus hujus actionis ibimus in virtutem illius contemplationis, qua contemplemur Deum: sicut scriptum est, Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5) . Et audi quia ab hujus actionis virtutibus, in illam contemplationem ibimus. Sequitur ibi, Ibunt a virtutibus in virtutem: quam virtutem? Contemplandi. Quid est, contemplandi? Apparebit Deus deorum in Sion. Deus deorum, Christus Christianorum. Quomodo Deus deorum, Christus Christianorum? Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6) . Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) , ille in quem credidimus, pulcher sponsus, qui hic propter deformitatem nostram deformis apparuit: quia vidimus eum, inquit, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2) . Finita omni necessitate mortalitatis, sicuti est Deus apud Deum, Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia, apparebit mundis corde: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Apparebit Deus deorum in Sion.