TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De convenietitiis et differentiis proprii et accidentis.
Speciei autem et accidentis commune quidem est, quod de pluribus praedicantur in quantum sunt universalia. Aliae vero communitates inter speciem et accidens sunt nullae, eo quod plurimum valde differunt ab invicem id cui accidit ut species, et id quod accidit secundum modum essendi : id enim cui accidit, substantia est ; id autem quod accidit, est accidens : quae differunt sicut ens per se, et ens non per se, sed in alio.
Et si objicitur quod inter mullum distantia maxime quaerendae essent convenientiae, Dicendum quod hoc verum est si invenirentur; quia autem in nullo communicant, ideo non inveniuntur speciales, sed sola ista invenitur quae omnium est generalis.
Sed differentiae plures inveniuntur. Propria enim quibus distinguuntur utriusque sunt, quia speciei quidem convenit, quod in eo quod quid est praedicatur : in eo vero quod quomodo se habet, conve- nit accidenti quod est mixtum cum respectu et compositione ad aliquid et ad omnia alia praedicamenta.
Alia autem differentia est, quod contingit unamquamque substantiam individuam quae proprie substantia est, una quidem specie tantum participare, quae totum est formale esse ipsius : uno enim existente quod est formale esse et totum, non potest esse alterum quod sit totum esse, sed unamquamque substantiam contingit participare pluribus accidentibus et separabilibus et inseparabilibus, sicut ultimo patet in multis exemplis.
Adhuc autem tertia est differentia, quia species quidem subintelligi potest in se existens ex suis substantialibus principiis ante accidentia quae sunt in ipsa, quamvis etiam sint inseparabilia. Cujus probatio est, quod oportet supponere subjectum esse in se completum, ut illi postea aliquid accidat. Accidentia autem ad hoc quod sint, ante se supponunt esse subjectum, quia respectu subjecti posterioris generis entia sunt et adventitiae naturae: quia posterioris sunt generis. Ideo vocantur accidentia quasi ad cadentia, quia cadunt ad subjectum, quia sunt adventitiae naturae : ideo non de intrinsecis adveniunt et affluunt.
Adhuc autem speciei quidem participalio istis subjectis est aequaliter, et non secundum magis et minus : accidens vero participatur ab his de quibus praedicatur (etiamsi sit inseparabile accidens) secundum magis et minus, non aequaliter. Contingit enim quod aethiops respectu alterius aethiopis habet colorem nigrum intensum, vel nigrum in nigredine remissum : et ideo de communibus et propriis speciei et accidentis dictum est. Restat igitur de proprio et accidente dicere communia et propria : quo enim proprium a specie et differentia et genere differat, dictum est in illorum ad ipsum differentiis.