De deductione ad falsum et nugationem.
Quia autem de sophisticis elenchis secundum quod ad redargutionem. ducunt jam satis dictum est, nunc qualiter respondens ad alias quatuor metas ducendus sit, determinemus. Et primo qualiter ad falsum et inopinabile : hae enim duae metae conveniunt : quia omne manifeste falsum est inopinabile, et omne inopinabile ad minus alicui est falsum, et sic quasi convertibilia sunt falsum et inopinabile.Nec ergo oportet determinari hic speciales modos arguendi ad falsum et inopinabile : quia modi arguendi qui sunt per locos sophisticos ad redargutionem, sunt etiam per consequens ad inopinabile et ad falsum . Non ergo oportet hic determinare nisi modos in terrogandi , quibus respondens competentius ducitur ad falsum et ad redargutionem.
Ostendamus igitur qualiter in aliquo genere sophisticae disputationis contingit ostendere quod respondens dederit, et qualiter contingit orationem ad inopinabile ducere : hoc enim (sicut a principio istius libri dictum est) fuit secundum sive secundus finis sophisticae voluntatis, cum primus et principaliter intentus fuerit redargutio. Si enim opponens respondentem intendat ducere ad falsum manifestum (quia solum manifeste falsum hoc falsum dicitur secundum quod falsum meta est sophisticae disputationis), tunc primum quidem quod est observandum, est quod opponens non omni modo, sed quodammodo caute interroget: quia per interrogationem quodammodo factam maxime hoc accidit quod citius et facilius ducatur ad concedendum falsum. Primum igitur est, quod ad nullum determinatum propositum interroget: quia ad nullum determinatum propositum interrogare et proponere venativum est horum ut concedat falsum vel inopinabile : quia tunc etiam respondens non scit aliquod determinatum ad quod respondeat, et vane (hoc est, non ad determinatum aliquid) dirigit responsionem : et sic vane dicentes sive respondentes magis et facilius peccant aperte falsum vel inopinabile concedendo : vane autem dicunt et respondent, quando nihil determinatum habent propositum ad quod suam dirigant responsionem. Quod autem diximus, quod non ad certum aliquod debet, opponens opponere , sic intelligimus, quod ad respondentem celare debet suum propositum : quamvis ipsi opponenti certum sit ad quid intendat : quia aliter impediret seipsum nesciendo quid proponeret, aut ad quid tenderet : sed si hoc nesciat respondens, minus cavebit et citius concedit falsum ad quod ducere intendit opponens respondentem.
Et secundum est, quod opponens debet interrogare multa : quamvis etiam apud eum determinatum sit propositum
suum ad quod disputat : hoc enim facile est opponenti facere in his in quibus abundat syllogismis et rationibus : quod facile est in his quae apparent probabilia : quia ista in multis sunt et facile inveniuntur : multis enim sic interrogatis confunditur respondens, et facilius concedit falsum et inopinabile.
Tertio autem utile est opponenti, quod ea quae videtur dicere respondenti, videatur probare et approbare et commendare suam responsionem, praecipue in aliis quae non sunt de principali proposito : hoc enim facit, quod respondens confidit de opponente, et minus cavet sibi ab ipso : et sic confert idoneitatem, ut opponens respondentem facilius ducat ad concedendum inopinabile vel manifeste falsum.
Quarto considerandum est opponenti, quod si interrogatus sive respondens dicat sive concedat, vel neget bene respondendo aliquid eorum quae interrogat opponens, debet opponens latenter transferendo se ad materiam ignotam respondenti ducere respondentem . Si enim aperte hoc faceret, caveret ipse respondens . Ad talem autem materiam ducat, ad quam ipse opponens argumentari sit idoneus et non respondens : in tali enim translatione ad materiam ignotam respondenti , ipsi respondentes possunt nunc (post translationem factam) minus laedere ipsos opponentes bene respondendo quam prius fecerit in materia nota respondenti. In tali enim translatione exiguntur opponentes a respondentibus quid hoc ad quod se transferunt, faciat ad id quod in principio est interrogatum. . Quamvis enim (sicut in VIII Topicorum dictum est) haec etiam sit cautela dialectici, tamen nihil prohibet etiam esse sophistae : sed dialectici est ut abundet in dialecticis, sophistae autem ut abundet in apparentibus.
Quintum autem elementum (hoc est, principium opponentis) veniendi aut ad falsum aliquod aut inopinabile quod concedat respondens, est quod nullam statim in principio oppositionis ponat interrogationem quam intendit : sed debet confiteri, quod ob hoc sive propter hoc velit interrogare causa disciplinae, sive quod discere velit inquirendo veritatem : haec enim consideratio locum facit argumentationis ducentis ad falsum vel inopinabile : quia respondens intendit ad eum et minus impedit eum qui minime promovet ad inquisitionem.
Sciendum autem, quod licet finis dialecticae disputationis sit fides vel opinio, et finis sophisticae disputationis debeat esse oppositum finis dialecticae disputationis, et falsum non opponatur opinabili vel credibili: tamen falsum finis sophisticae disputationis est, quia sophista non tantum est contrarius dialectico, sed etiam demonstratori : et sic falsum est finis ejus, non tamen omne falsum, sed manifeste falsum est finis et meta. Et haec quidem elementa quae dicta sunt quinque sunt communiter ducentia ad falsum et inopinabile.
Est autem unum elementum sive documentum, quod divisim ducit ad falsum, hoc scilicet, quod ad mentientem autem (hoc est, falsum dicentem) ostendendum, primus modus sophisticus est ducere respondentem ad talia ad quae opponens abundet orationibus. Est autem sive contingit bene hoc facere, si latenter fiat : et est sive contingit non bene hoc facere, si fiat non occulte sed manifeste, quemadmodum paulo ante dictum est. In istis enim propter abundantiam opponentis minus cavere potest quin concedat manifeste falsum.
Rursus autem elementum sive documentum, quod dicat aliquid divisim ducens ad impossibile sive quod est extra opinionem, unum quidem elementum sive documentum estconsiderare,sivequodopponens consideret, ex quo genere sectarum physicarum est respondens qui dispu-
tat respondendo : et viso de qua secta sophisticorum sit, vel Stoicorum, vel Peripateticorum, vel Heraelitorum. Et deinde interrogare aliquid quod sit de opinione illius sectae de qua est: quia id quod hi dicunt de quorum secta est, et quod est ex pluribus illorum (hoc est, in quod plures illorum consentiunt) erit inopinabile aliis : singulis enim sectis est aliquid tale inopinabile, cum ipsis sit extra- neum. Opinio autem alicujus notorum secundum philosophiam in quantum opinio, est sic suis probabile : in quantum
autem extranea, sic aliis est improbabi- lis : et sic quamcumque viam tenet, ad aliquid improbabile aliquibus ducetur.
Tertium autem talium modorum sophisticorum quoad usum, est singulorum sumere positiones, quae sint extraneae opiniones, ut dictum est in propositionibus, ita quod proponantur in propositionibus quae interrogantur ab opponente. Solutio vero quae respondenti observanda est horum modorum (hoc est, his modis) competens fertur ostendere (hoc est, quod respondens ostendat) quoniam inopinabile ad quod ducit opponens vel ducere videtur, non accidit propter orationem sive oppositionem opponentis : sed quia concedit hoc, quia estde secta tali quae hoc dicit: ille enim qui contendit (hoc est, contendendo se opponit) ad metam sophisticam ducendo, semper vult hoc quod accidat vel accidere videatur, propter suam orationem vel oppositionem quam interrogat.
Amplius autem secundum documentum sive elementum divisim ducens ad inopinabile, est ducere ad contrarias opiniones sumptas ex voluntatibus, quas scilicet finaliter apud se latenter volunt, et manifestis opinionibus quas dicunt se manifeste opinari, propter veritatis honorem, quam se honorare simulant. Non enim communiter homines et volunt finaliter apud se et dicunt ex veris se velle : sed exterius dicunt se velle decoratissimas orationes, sed apud se in acuite quae videntur prodesse ad delicias vel
divitias et honores privatos, qui sunt in dignitatibus. Verbi gratia, in publico quidem dicunt eligere se magis bene mori propter bonum virtutis, quam male vivere et voluptuose : et hoc dicunt aperte : quia hoc est virtutis et honestatis, ut dictum est in tertio Ethicorum, quod forti vel mors tali salute est eligentior. Et dicunt secundo exemplo ad idem inducto, quod agere juste (hoc est, in eo quod juste est acquisitum) melius eligant quam affluere multis divitiis prave acquisitis : sed apud se propter concupiscentiam volunt his contraria.
Usus autem hujus documenti est, quod ille qui dicit se opinari secundum voluntates privatas, ducatur ad manifestas opiniones : quia sic dicet inopinabile contra illas : et eum (qui dicit se opinari secundum has quae manifestae sunt) ducendum est ad absconsas voluntates : quia sic dicet inopinabile contra seipsum : utriusque enim sive ex utraque parte quodcumque eligat, necessarium est extra vel contra alicujus opinionem dicere aliquorum : aut enim dicet contraria ad manifestas opiniones, si concedit absconsas voluntates : aut ad obscuras voluntates dicit contraria, si concedit manifestas.
Tertio autem sciendum documentum est, quod plurimus locus est quo faciat respondentem aliquid extra opinionem alicujus dicere, et quod faciat id quod scriptum est, Gallicem dicere faciendum in libro Platonis (qui dicitur Gorgias, eo quod ad discipulum suum Gorgiam nomine scriptum est) quod scilicet veteres Philosophi omnes arbitrati sunt accidere contraria (hoc est, aliorum opinionibus inconvenientia inevitabiliter) quod ducatur respondens in aliquid quod sit secundum necessarium, hoc est, naturalem rationem, et in aliquid quod sit secundum legem cultus divini sive deorum sive justitiae gentium aliquarum : et dicunt veteres justitiam, quae est leges tales positas esse, bonum esse : et hunc vel hunc deum colere, vel sic vel sic juste vivere: contraria enim saepe contingit esse naturam (hoc est, naturalem rationem) et leges positas a gentibus : et ideo contingit saepius contraria esse naturalem rationem et leges sic positas : et aliquando contingit justitiam secundum leges positas esse bonum secundum opinionem observantium leges illas, et hoc idem contingit secundum naturam sive naturalem rationem esse non bonum.
Usus autem documenti hujus est, quod oportet eum respondentem qui dicit aliquid esse bonum secundum naturam, ab opponente duci, et obviare secundum legem, hoc est, quod secundum legem hoc non sit bonum : et sic dicit inopinabile legi. Ad eum autem respondentem qui dicit secundum legem aliquid esse bonum, oportet obviare et ducere eum in aliquod quod est bonum secundum naturam : et sic dicit inopinabile secundum naturalem rationem. Ut autem intelligatur quid secundum naturam est opinabile, et quid secundum legem opinabile, sciendum quod Antiquis erat id secundum naturam opinabile, quod secundum naturalem rationem homini per naturam insitum erat verum : secundum legem vero erat opinabile, quod in pluribus ad cultum commune conferens esse videbatur, ut aliquando filios sacrificare, et patres mactare, quod est contra rationem naturalem et naturalem pietatem. Propter quod quia hic scriptus Callices antiquus hoc dixit, manifestum est quoniam et alii Antiqui, scilicet qui sunt quodammodo istius documenti, et etiam isti qui nunc sunt modernis et nostris temporibus, conabantur aut redarguere, hoc est, ad metam redargutionis respondentem eum cogere, aut dicere quod aliquo modo erat secundum naturam vel leges extra opinionem.
Quarto autem documento sive elemento divisim ad opinabile ducendo notandum est, quod quaedam interrogationes sive quaedam interrogata habent quamcumque viam affirmationis vel negationis, eligat respondens improbabilem di-
versis respectibus responsionem. Ut si quaeratur, utrum sapientibus ponentibus leges aut patri diligenti per naturam, obedire oporteat, si dissentiant ? Et utrum oporteat expedientia ad rem familiarem facere, vel justa secundum legem communem facere, si dissentiant ? Et utrum oporteat magis injuriam pati, et hoc melius est, quam juste alicui nocere ? Si enim dicatur in primo exemplo, quod oportet obedire patri aut legibus, semper ducitur ad inopinabile aut pluribus aut sapientibus ponentibus leges. Et si dicatur, quod oportet obedire patri, ducetur ad inopinabile sapientibus. Et si dicatur in secundo exemplo, quod oportet semper expedientia facere, ducetur ad inopinabile virtuosis, qui dicunt damnum esse negligendum et sustinendum propter justitiam servandam: et e converso ducitur, si dicit oppositum. Et similiter est in tertio exemplo : quia multi opinantur injuriam non sustinere esse melius, quam juste nocere : quod sapientes opinantur e converso, melius esse injuriam sustinere quam nocere.
Oportet autem adhuc intendere quinto documento, et considerandum est quod ad ducendum respondentem ad inopinabile, ut ducatur ad ea quae pluribus judicantibus secundum sensum, et quae sapientibus judicantibus secundum rationem sunt contraria secundum opinionem. Nam si quis respondentium dicat aliquid quod sit opinabile secundum sapientes, ut ea quae circa rationem rectam sunt opinabilia, dicantur ad ea quae pluribus sunt opinabilia, illis ratione recta determinata sunt inopinabilia, ut solem esse multo majorem terra. Si autem dicat ad opinabilia ut plures, dicantur ad ea quae sunt opinabilia sapientibus, qui opinantur ea quae opinabilia sunt his quae sunt instituta in ratione recta : et sic semper cogetur dicere aliquid quod est contra opinionem aliorum. Dicunt enim hi qui sunt sapientes (quod etiam ex necessitate rectae rationis verum est) bonum justum esse et secundum virtutum perfectum ac- tum. Pluribus autem in fortuna beatitudinem ponentibus improbabile est regem et alios divites et injustos non esse felices.
Istud tamen documentum sive elementum convenit cum antecedente : idem enim est ad ea (quae sic secundum plures et sapientes improbabilia sunt) ducere, cum eo quod est in eo quod secundum naturam sive secundum naturalem rationem et secundum legem, quae est opinio plurium, et contrarietatem opinabilitatis ducere, quod sapientes opinantur secundum naturam, plures autem secundum legem. Nam lex statuta est opinio plurium secundum sensum judicantium. Sapientes autem opinantur secundum naturam rectae rationis de unoquoque, et dicunt omnia et opinantur secundum veritatem. Et ea quidem (ut epilogaliter dicatur) documenta quae sunt extra opinionem (hoc est, ad metam inopinabilis ducentia) ex his quae dicta sunt locis sive elementis et similibus oportet quaerere.