CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Rursus autem (quia digressionem fecimus ad opiniones aliorum) redeamus ad propositum investigantes a principio hujus libri quae sint. Bonum Investigabimus quid sit per diffinitionem. Haec autem investigatio valde necessaria est : quia mulla bona inveniuntur, et oportet scire quid sit optimum illorum. Quod enim multa sint, probatur ex hoc quod consideratione expressa videtur et aliud in alia et alia operatione et arte, quae in quantum operationes et artes civile et hu- manum bonum desiderant. Aliud enim in medicinali est, et aliud in militari, et In reliquis operationibus et artibus est similiter, quod scilicet aliud et aliud semper est in alia operatione et arte. Nec aliquis miretur quod nos medicinalem ponimus inter civilia, quia licet alia principia sint artis medicinae, et alia civilis : tamen quamvis scientia separetur medicinalis a civili, tamen operativa a m edico ad civilia refertur. Sanitas enim quam inducit in corpore civium, expeditas facit operationes. Et cum secundum antedicta politicus civilium. gubernator in hoc Deo similis est, quod omnium gerit providentiam et curam, et quoad hoc instituit in politicis esse medicinam.
Quaeramus igitur quid sit unicuique bonum arti et operationi, et quaeramus quid sit illud bonum, cujus gratia reliqua operata sunt omnia quaecumque exiguntur ad Illam artem vel operationem. Hoc autem in medicinali quidem sanitas est. Omnia enim quaecumque facit medicus corpora alterando, purgando, praeservando, conficiendo, potando, cibando, ad finem referuntur sanitatis, quae per haec omnia intenditur. In militari vero finis est victoria : quia ad victoriam om-
nia militaria negotia referuntur quaecumque fiunt equum parando, sellando, fraenando, armando, hostem insiliendo, acies ordinando, hostem inclamando : omnia enim haec ad victoriam ordinantur et victoriam intendunt. Sic etiam in aedificativa finis est domus : quia quaecumque fiunt securi, dolabra, ascia, terebro, fundendo, elevando, contiguando, et quaecumque talia sunt, ad facturam domus referuntur. Et generaliter loquendo in omni operatione et electione talis est aliquis finis: quia hujusmodi finis gratia omnia reliqua operantur et artes et operationes.
Ergo si aliquis est omnium operatorum ultimus finis, ad ultimum illum referentur omnes operationes et artes. Illud igitur erit operatum bonum hominis ultimum et optimum. Hoc ergo primum est diffinitivum felicitatis. Si vero plura sint talia bona transcendendo per rationem ordinis unius ad hoc aliud, ad hoc ipsum perveniemus, quod ultimum bonum stat resolvendo, et illud erit ultimum et optimum : hoc enim modo, sicut superius determinatum est, omnes artes referuntur ad civilem.
Quod autem nos dicimus quaerentes si plura bona sint hominis bona, nemo miretur. Diximus enim in antehabitis, quod principium omnium operationum nostrarum est intellectus practicus, et instrumentum ejus est manus, et quod aliter est in homine: et aliter in aliis animalibus. In aliis animalibus etsi vires sint animales, tamen ad naturam referuntur, et aguntur potius quam agant : et ideo fiunt uno modo. Una enim hirundo sicut alia nidum facit et pullificat et cibum procurat: cujus conformitatum non est causa anima, sed potius natura per instinctionem agens in animam. Non autem est sic in homine : animales enim vires hominis non ad naturam sed ad intellectum referuntur, et persuasibiles ab ipso et multarum operationum efficiun- tur principia, et in omnibus illis propter libertatem ab intellectu acceptam homo dominus est suarum operationum. Intellectus autem duplex est facies, scilicet ad intelligentiam agentem, a qua intelligentia ad ipsum fluit illuminatio : et illa facies quae est ad inferiores potentias, in quas ab ipso fluit forma per quam efficiuntur persuasiblles et obedibiles. Quia autem inferiores potentiae multae sunt, oportet quod ex parte intellectus efficiatur compositivus et ordinativus et operativus multorum. In duplici ergo facie acceptus intellectus, necesse est quod duos fines habeat: unum scilicet operationum, et alterum contemplationum. Cum Igitur felicitas operativa perficiens hominem et purgans a passionibus, operetur ad Impassibilitatem intellectus, ne passione alterius ducatur et abducatur : passionibus autem non subjacens, sed aversus ab eis et depuratus et liber, perfectus sit ad contemplandum : constat quod felicitas civilis operativa ulterius ordinatur ad felicitatem contemplativam, quae est ultimum omnium bonorum. Hoc autem probatur ex hoc, quod omne utens virtute purgatoria ad perfectionem purgationis ordinatur : felicitas autem civilis purgatoria virtute utitur : ordinatur Igitur ad perfectionem purgationis. Minor hujus syllogismi probatur ex hoc quod omne utens moderante virtute passiones et non abstergente, purgatoria utitur virtute: civilis autem moderatur et non abstergit passiones : purgatoria igitur virtute utitur. Politicus enim abstergere non potest passiones vivens in domo, in civitate, sed excellentias passionum sufficit in talibus moderari: et id quoad singulas est medium. Bonum igitur hominis modo quodam est plura, simpliciter autem unum ultimum et optimum.