In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : et Et patientiam tuam, " quam habes in adversitatibus tolerandis : de qua, Luc. XXI, 19 : In patientia vestra possidebitis animas vestras.
" Et opera tua novissima, " supple, novi, " plura prioribus. " Non dicit meliora, quia permittebat Jezabel docere.
Aliter legitur sic, ut loquatur universali Ecclesiae, et commendat eam ab operibus, dicens : " Novi opera tua, " in quo damnatur otiositas. Eccli.XXXIII, 29 : Multam enim malitiam docuit otiositas." Et fidem, " in qua peccatorum remissio impetratur : in quo damnatur haereticorum secta. Act. xv, 9 : Fide purifians corda eorum. Vel, " Fidem, " id est, fidelitatem contra proditores.
" Et charitatem tuam, " contra avaros. I Joannis, iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, etc.
" Et ministerium, " contra dominantes. Matth. xx, 28 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.
" Et patientiam tuam, " contra iracundos. Proverb. XIV, 29 : Qui impatiens est, exaltat stultitiam suam.
" Et opera tua plura prioribus, " contra pigros. Proverb. XIX, 15 : Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
Aliter : " Novi opera tua, " scilicet quae facis ad bene operandum provocando, " et fidem, " id est, fidelitatem tuam, talentum tibi commissum fideliter dispensando, " et charitatem tuam, " pro subditis animam propriam exponendo, et patientiam tuam, " adversa sustinendo, " et opera tua novissima plura prioribus, " in virtutibus proficiendo. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit, etc.
" Sed habeo adversus te pauca, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. "
Hic eum arguit. Et primo, quia permittit mulierem in Ecclesia docere. Secundo, quia permittit eam servos Dei seducere, ibi, " Et seducere servos meos. " Tertio, seductionem illam exprimit, ibi, " Fornicari, et manducare de idolothytis. " Quarto, illam a communione Ecclesiae separandam exprimit, ibi, v. 21: " Et dedi illi tempus, etc. "