LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De solutione quaestionis quae surgit ex praehabitis.
Quaeritur autem, ex quo esse primum creatum est, unde veniat actus determinans ipsum ad intellectum secundum, et tertium, et sic deinceps ? Omne enim quod de potentia venit ad actum, non potest effici in actu nisi per id quod est in actu, nisi hoc fiat ab agente per accidens aequivoce, sicut ex motu fit calor : tali autem actione aequivoca non agitur esse in vivum, et vivum in sensibile. Quaeratur quid sit illud agens in actu existens, quod agit esse in vivum? oportet enim quod illud vivum sit et lumen sensitivum habens in seipso, et sic de aliis.
Sed ad hoc non est difficile solvere, si ea quae dicta sunt in libro priori, ad memoriam revocentur. Primum enim principium in omnibus nobilibus bonitatibus est perfectum, licet sint unitae, nullam penitus multiplicitatem inducentes : sed privativa et mobilia composita in ipso sunt immaterialiter et sine privatione et immobiliter et simpliciter, sicut inferiora per rationes suas sunt in superioribus. Idem ergo principium quod producit esse ab esse suo increato, per hoc quod vita est, producit esse in vivum : et per hoc quod est sensibilium lux, producit vitam in sensibus : et ideo dicit Aristoteles in VII. philosophiae prunae , quod actus est ab actu: actus ejus quod fit,ab actu ejus quod facit : sicut domus quae est in lapidibus et lignis, a domo quae est in anima architecti : sed domus quae est in anima, est domus ratio et species in lumine practici intellectus accepta : practicus enim intellectus se habet ad domum quae est in lapidibus et lignis, sicut ars ad materiam artificiatorum.
Hinc est etiam quod Plato in lumine intellectus universaliter agentis posuit formas ideales rerum, ex quibus sicut ex quodam sigillo res materiales imprimuntur : et has dixit per se existere et incorruptibiles et in omni bonitate nobiliores : eo quod sic acceptae sunt in esse superiori, sicut patet per praemissa : : et has dixit esse universalia ante rem existentia, ex quibus omnis res secundum formam accipit principium. Lumen enim agentis intellectus primi, quod extenditur in omne quod est, vehit eas in omnem rem. Et hoc modo sumptae corruptis partibus ipsae non corrumpuntur : quia a partibus sui esse principium non accipiunt, et nihil corrumpitur incorruptis principiis sui esse. Manent ergo in principiis se constituentibus, quae sunt processus luminum, et lumen intellectus agentis, quod est universaliter agens omnes res : quia enim sunt lumen intellectus agentis primi, ideo sunt lumen et ratio omnis rei : et ex hoc habent quod intelligibiles sunt formae rerum : et quod quidquid intelligitur, per formam suam intelligitur et non per aliud, nisi per accidens intelligatur, ut privatio et potentia materialis.
Formae autem tales tripliciter accipi possunt, scilicet ut in principio processionis hujus, et sic omnes accipiuntur in unum. Et ut in lumine extenso a primo procedentes, et sic differentes sunt ratione. Et tertio ut in lumine terminato ad res, et sic accipiuntur secundum esse diversae :
lumen enim causae primae omnem causam secundariam format, ut agat ad formam virtutis agentis primi : sicut anima format calorem digestivum, ut agat non ad formam ignis, sed ad formam vivi et animati in .opemtionem nutrimenti. Vivum enim et animatum formae sunt impressae ab anima et non ab igne. Et hoc modo actio primi pertingit a primo usque ad ultimum.
Plato etiam quia consideravit formas in luminis processu, in quo processu ratione differunt, sicut radii ab uno solis puncto procedentes, formas istas dixit esse differentes, nulli rei materiali comparabiles : eo quod res materialis per esse suum est unum solum stans in seipso pigrum et infecundum : esse formae in processu luminis acceptum virtute principium est infinitorum, continue emittens formas ad esse rerum, et est stans in seipso fixum et aeternum : propter quod minimis bonorum dixit haec esse comparabilia : minina bonorum vocans formas materialibus permixtas : non enim illae bonitates sunt nisi in quantum verorum bonorum sunt resultationes et imagines. Has ergo Plato dixit esse substantias separatas differentes genere et specie secundum quod in processu luminis agentis primi confuse vel determinate accipiuntur, et in hoc stat solutio dubitationis propositae.