CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Aliter tamen ponitur Christum esse subjectum primum. Hic Doctor recitat opinionem Linconiensis in Hexaemeron, quae ponit Christum esse subjectum Theologiae sub triplici respectu, sive unitate. Prima ad Patrem, etc. Et pro ista opinione, videtur esse prima ratio ad primam quaestionem, quae est de continentia virtuali, et sic Christus, quantum ad humanitatem continet septem articulos, et quantum ad naturam divinam realiter continet alios pertinentes ad divinitatem. Secundo arguitur, quia partes integrales vel subjectivae Theologiae non continentur sub Deo, patet per Glossam super Oseam, dicentem quod materia libri Oseae sunt decem tribus, quae non sunt aliquid Dei. Tertio, quia in aliquo libro Scripturae nihil de Deo narratur, ergo.
Respondeo primo, quod veritates contingentes in nullo subjecto virtualiter continentur, ut supra patuit, habent tamen aliquod subjectum de quo immediate enuntiantur: et primo illud est Verbum, loquendo de veritatibus pertinentibus ad humanitatem.
(b) Nam veritates Theologicae de incarnatione, etc. Illud dicitur de Verbo non praeintellecta humanitate in ipso ut in subjecto, patet, quia etsi in eodem instanti assumpserit totum et paries simul, ut patet in tertio d. 2. tamen sicut partes intelliguntur esse in toto, sic etiam quasi prius quodammodo intelligitur assumere partes quam totum, ut patet in tertio ubi supra ; et quia caro est prior humanitate, ideo quasi prius, Verbum dicitur esse incarnatum quam habere humanitatem, licet simul omnia assumpserit, ut patet in tertio ubi supra. Sicut etiam dicimus, quod Joannes primus intelligitur esse ens, deinde substantia, et sic descendendo, sic in proposito. Vel aliter, secundum aliquos, posset dici, licet forte non ita ad sensum litterae ; potest ergo etiam sic intelligi quantum ad unionem, quia prius intelligitur unionem terminari ad Verbum quam humanitas intelligatur ibi ; unio enim illa causatur immediate a Deo, et fundatur in humanitate et terminatur ad Verbum. Si ergo Verbum dicatur incarnatum, quia terminat talem unionem, tunc erit prius incarnatum quam intelligatur humanitatem praedicari de illo. Prius enim intelligitur unio albedinis ad subjectum quam intelligatur albedinem praedicari de subjecto, nec diceremus subjectum terminare unionem albedinis, ratione ipsius albedinis, cum prius intelligatur unionem illam terminari quam intelligamus albedinem esse in subjecto ut in subjecto, id est quam prius denominet subjectum. Sic dico in proposito, quod Verbum prius intelligitur terminare unionem naturae humanae quam unione dicatur simpliciter incarnatum, et quam intelligatur humanitas in illo ut in subjecto, id est ut denominans suo modo subjectum. Non enim est ibi ut accidens in subjecto, cum non informet Verbum, nec aliquo modo perficiat, ut patet ex Doctore in 3. d. 1. q. 1. sed dicitur praedicari de Verbo denominative, ut praedicatio denominativa distinguitur contra quidditativam, non ut distinguitur contra substantialem, qua dicimus unam substantiam praedicari de alia, licet una non sit de essentia alterius. Vide Scotum in 3. dist. 7.