IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit ex auctoritatibus Circumcisionem delevisse originale. Ita August. citatus, et lib. 3. contra Julian. c. 18. et lib. 5. c. 9. et in id Gen. 17. masculus cujus, etc. et 4. de Bapt. c. 24. 13. Civit. cap. 26. Gregor. 4. Mor. 2. et 3. habetur cap. Quod autem, de Consecr. d. 4. Prosp. lib. de promission. 1. p. cap. 14. Cyprian. de Cardin. operibus. Isidor. lib. in Gen. c. 3. Beda citatus. Bernard. serm. de Circumcis. habetur. cap. Majores, de Bapt. Alens. 4. p. q. 7. m. 7. D. Thom. 3. part. q. 61. art. 3. et q. 62. art. 6. et omnes communiter. Quaerit Doctor an hoc potuerit fieri sine gratiae infusione, et qua potentia, ordinaria, vel absoluta ?
Hic supponendum (b) est tanquam certum, quod per Circumcisionem peccatum originale delegatur, quod patet per auctoritates Sanctorum. Et ad hoc est ratio congrua, quia Deus nullo tempore reliquit genus humanum sine remedio necessario ad salutem, maxime illos, quibus ipse legem dedit, ut per ejus observantiam pertingerent ad salutem. Frustra enim fuisset data talis lex, sine tali remedio ; ergo tempore legis Mosaicae dedit aliquod tale remedium observantibus hujusmodi legem. Non possunt autem attingere ad salutem sine deletione originalis culpae, quod supponitur ex secundo libro; ergo in illa lege instituit aliquod remedium contra illam culpam; istud,et non aliud, videtur esse ibi institutum, tanquam tale remedium contra illam, juxta illud Genes. 17. Masculus, cujus proeputii caro, etc.
Et si objiciatur, quod Circumcisio sit ex Patribus, non ex lege, quia data est Abrahae Circumcisio, et hoc per multos annos, scilicet quadringenti ante legem Mosaicam datam in monte Sinai, hoc non obviat quin sit remedium contra originale peccatum. Quod autem Deus voluit illud instituere ante legem Moysi, arguit quod non sit remedium praecise hujusmodi legis, sed nec lex illud evacuavit, sed confirmavit.
Sed inquirendum est (c), an ex isto supposito, sequatur necessario gratiam in Circumcisione conferri. Et quia dimissio culpae, et collatio gratiae, sive conjunctim, sive separatim, non respiciunt nisi potentiam divinam ; aliquid autem dicitur possibile Deo dupliciter, scilicet secundum potentiam absolutam vel ordinatam; ideo primo videndum est, an possibile sit Deo de potentia absoluta delere culpam originalem sine infusione gratiae; secundo, an hoc sit sibi possibile secundum potentiam ordinatam.