REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Hanc esse simpliciter et proprie veram : Deus (actus est homo, loquendo de factione secundum quid, et realiter. Explicat quid requiritur ad factionem passivam, et quomodo Deus sit factas homo sine ulla sui mutatione, sed cum naura assumpta, et quomodo Logice stet veritas hujus propositionis.
Circa istam quaestionem ponuntur multae distinctiones, quod factum potest determinare subjectum vel praedicatum, et distinguendo secundum compositionem et divisionem, quibus omissis dico, quod haec est simpliciter vera : Deus factus est homo, ut patet in Symbolo Niceno. Istud probo, realiter loquendo et Logice. Loquendo realiter sic, factio passiva simpliciter non importat nisi beatitudinem ad causam facientem et ordinem ipsius facti ad non esse praecedens ; in factione vero secundum quid forte est assignare tertium cum his duobus, scilicet quod subjectum factionis passivae secundum quid praecedit natura terminum formalem, licet non totum. Ex his arguo, sicut quod fit simpliciter fit ab agente, et habet habitudinem ad oppositum praecedens, sic fit tale, factione secundum quid, quod ab agente accipit esse, et habet habitudinem ad oppositum praecedens, et praecedit naturaliter terminum formalem ; sed Deus factus est homo, quantum ad hoc quod fit homo ab agente, et postquam non fuit homo, et praecedit naturaliter terminum formalem. Primum patet, scilicet quod ab aliquo faciente, quia ista unio est a tota Trinitate effective, et postquam non fuit homo, quia ante primum instans incarnationis non fuit Deus homo, et praecedit Deus natura terminum formalem, quia duratione praecessit, ita quod ita proprie Deus factus est homo, sicut Socrates factus est albus.
Dices, ista tria non sufficiunt ad factionem, sed oportet addere mutationem subjecti, quia cum Socrates factus est albus, non solum est ibi habitudo ad causam agentem, et ad oppositum praecedens, et esse suppositi prius natura, termino formali ; sed oportet quod Socrates mutetur ad albedinem, si debeat dici factus albus ; igitur in proposito oportet dicere quod Verbum mutatur.
Item, necessarium est hic esse veram passionem, cum hic sit vera factio passiva ; igitur est hic aliqua mutatio ; sed non est aliquid quod possit mutari, nisi Verbum, quia natura humana non praefuit.
Item, ista factio passiva est in aliquo ; non in termino passionis ; igitur subjective erit in Verbo.
Ad primum horum, dico quod non est de ratione factionis passivae quod ipsam concomitetur aliqua mutatio, nec simul, nec praevia, et talis fuit factio passiva, creatio totius universi, quia ibi nihil aliter se habuit quam prius, quia aliter se habere nunc, et prius requirit illud esse ens, quia sicut idem et aliud sunt differentiae entis, ita aliter se habere, et similiter se habere ; et talis factio passiva fuit in creatione animae Christi absque omni mutatione, et universaliter in creatione cujuslibet animae intellectivae, quia nunquam est corpus prius natum esse animatum, quam anima infundatur, nunquam privatur corpus anima ante infusionem. Ideo dico universaliter quod quando forma est coaeva passo in quo est, vera est ibi passio, et tamen nulla mutatio, cum talis forma inducitur, sic est hic vera passio, et nulla mutatio. Sed accipitur communiter quod non est passio realis, nisi cum motu vel mutatione, quia ut communiter passa naturaliter ab agente naturali a privatione ad formam quam inducit agens in subjectum, prius carent illa forma, qua postea informantur ; sed ista unio naturae ad Verbum non fuit per modum informantis, ita quod natura humana informaret Verbum; ideo non fuit ibi carentia praecedens incarnationem. Per hoc patet ad duas rationes primas.
Ad tertiam rationem, quae quaerit in quo est ista passio, dicitur quod ex unica passione possunt multae propositiones esse verae. Prima vera est haec: Natura humana est unita Verbo, alia: Verbum factum est homo, et Verbum factum est in natura humana ; sed non alia factione, quia una factio passiva est in natura humana, ita quod subjectum est natura humana, et terminus est exterior dependentia, tamen nullus est terminus acquisitus intrinsecus ; nihil enim absolutum est novum per istam unionem, ut dictum est prius ; sed terminus extrinsecus potest dici Verbum, quod terminat dependentiam, tamen factionis conceptae est terminus natura humana, sed non terminus realis ; patet igitur, realiter loquendo, quod Deus factus est homo.
Similiter Logice loquendo, est haec vera : Deus factus est homo, quia aliter praedicatur tertium adjacens, et aliter secundum, cum lignum fit album, verum est dicere quod tunc lignum factum est album, non tamen tunc factum est lignum. Cum enim specificatur fieri per albedinem, vera est propositio, sic licet haec sit falsa : Deus factus est, haec tamen est vera : Deus factus est homo, cum specificetur fieri per naturam humanam.