LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De succis fructuum et seminum quae saporum dictorum sunt subjecta.
In fine autem hujus libri annectenda sunt de succis plantarum. Succus enim subjectum est saporum in ipsis : et de succo quidem qui est in corporibus plantarum, jam sermo habitus est in his quae praecesserunt : sed quod hic restat dicendum, est quod succus maturus non est nisi in seminibus et fructibus : sed humor qui in omnibus seminibus est et exprimitur ab ipsis, oleagineus et pinguis est. Qui autem est in floribus, est aqueus subtilis et spiritualis multum : qui autem est in fructibus, et ab eis exprimitur, est multae grossae humiditatis aqueae vaporabilis multum : propter quod etiam ut
frequentius inebriat, sicut mustum. Rationabile autem est, quoniam in seminibus major est decoctio, quod magis subtiliatur humor eorum, et ingreditur in ipsum plurimum aereitatis, et suum terrestre multum permiscetur suo aqueo, ut in ipso separari non possit : et ideo efficitur humor viscosus et pinguis : talis enim humor magis aptus est generationi, qui viscositate sua in se contingit virtutes formantes, sicut in semine animalium, spiritus qui vehit virtutem formantem, intra viscositatem seminis continetur. Congruit autem generationi ex parte materiae : quoniam nisi esset oleagineus, agente calido solis et loci in ipsum, cito separaretur humidum ipsius a terrestri subtili quod est in ipso, et evanescerent omnia semina. Amplius autem lavaretur terrestre ipsius ab humido pluviae descendentis in terram : et ideo ingeniata est natura ut humorem olei et viscosum non inspissabilem calido vel frigido poneret in semine plantarum : quia aliter multis occasionibus aereitatis valde et facillime exspirat : modico enim igne vel calore solis adhibito, exspirat : propter quod etiam facile ad solem flores arescunt.
Fructus autem multum habent aquosum humorem et ventosum, qui cum exprimitur ab ipsis, secum trahit terrestre faeculentum : et ideo est turbidus, sicut mustum recenter expressum, quod cum resederit, purificatur. Educit etiam secum duplicem calorem, loci videlicet qui missus est a sole, et naturalem, et est secundo dictus in humido naturali digesto sicut in subjecto : prior enim diffunditur per totum succum in vaporibus, qui tanti sunt a calore solis, et est sicut calor febricitantis in ejus corpore qui actu febrem patitur : propter quod inordinate movet mustum omnium pomorum, donec vapor in quo est iste calor, exspiraverit : motu etiam suo turbat terrestre cum humido, et defaecari et depurari non permittit : et hoc est quod vocatur bullitio et digestio talium succorum, et forte quando bibitur, quia ingreditur biben- tem cum tali vapore, eisdem motibus movebit corpus ipsius : et ideo nocet mustum et inflat et inebriat, eo quod vaporativum valde. Sed cum exspiraverit vapor ille qui defert in se calorem loci innaturalem, tunc pondere suo terrea resident ad fundum, et defaecatur succus, et adunatur in ipso calor suus naturalis, et efficitur tunc suavis ad bibendum, sicut liquor sumptus a fructibus salutaribus, et residente terrestri, amittit majorem partem ponticitatis aut stipticitatis quam habuit, et redit ad ipsum sapor, qui proprius est humoris sui simplicis, et maxime si diu servetur, et saepe de vase in vas transfunditur, ut bene a faece depuretur. Haec quidem convenientius manifestentur
in vino : in omnibus tamen succis qui exprimuntur a fructibus malorum et pyrorum, ista inveniuntur proportionaliter naturae suae : et cum bene redierit ad se humidum naturale, et depuratum fuerit, tunc subtilem et penetrantem habebit calorem : propter quod licet viiii forte calor minor sit quam musti, tamen magis calefacit : et haec est causa, quod vinum antiquum calidius esse sentitur quam novum, et efficitur optimum cum antiquatum fuerit, propter istius humidi subtilitatem : quia illa quae malitiam in ipso fecerunt, separata sunt ex ipso, et calor fusus naturalis adunatus est ipsi