De praeambulis ad intellectum eorum quibus aliquis ducitur ad meiam nugationis.
Ad intellectum autem eorum quibus aliquis ducitur ad metam nugationis, praeintelligendum est, quod nugatio est inutilis repetitio ejusdem ex eadem parte orationis, sicut ex parte praedicati vel ex parte subjecti. Si enim idem simul ponatur ex parte subjecti, et iterum repetatur ex parte praedicati, non erit nugatio. Ad hoc autem intelligendum (quod ejusdem repetitio facit nugationem) notandum quod repetitio ejusdem, aut fit sub eodem nomine, aut fit manente eadem habitudine nominis, aut sub diversa habitudine. Si fit manente habitudine, sic semper est nugatio, quod est ejusdem repetitio inutilis, et exterminari non potest, sive sit repetitio ejusdem manente copulatione, sive fiat sine copulatione : ut homo homo currit : vel homo et homo currit : vel homo currit currit : vel homo currit et currit. Si autem diversa sit habitudo sic, quod unum fit subjectum vel praedicatum et alterum determinatio ejus, non est nugatio, ut homo homo, homo est, humanus vel rationalis homo : vel homo currit currit, hoc est, continue vel velociter currit : non est nugatio, sicut in V Topicorum, ubi dicit Aristoteles quod quidam secundum levitatem assignaverunt proprium ignis dicentes, quod ignis est corpus levissimum corporum : ibi enim fit ejusdem repetitio sub habitudinis diversis : quia corpus ibi ponitur cum recto ut determinet dependentiam verbi ex parte appositi: sed ponitur corporum in obliquo ad determinandum excessum et respectum superlativi : nec increpat Aristoteles hoc proprium quod sit iterum nugatio, sed ideo quia ejusdem repetitio in diversa habitudine conturbat audientem : et ideo non est optime assignatum proprium, sed tamen est proprium. Et hic intellectus accipitur ex quodam capitulo quod est epistola de Caloagaton, quod est idem quod de bono bono, hoc est, perfecto bono.
Si autem repetatur idem sub diverso nomine et ex eadem parte orationis, hoc fit aut sub nominibus synonimis, aut sub non synonimis. Si fit sub synonimis : aut hoc fit ad repraesentandum idem secundum idem, aut repraesentandum aliud et aliud. Si primo modo fit, semper est negatio. Si secundo modo, ut si unum sit ut nomen rei, alterum ut pronomen vel cognomen ejusdem, non est nugatio, ut Marcus Tullius Cicero Augur Scaevola. Illa enim sunt pronomina vel cognomina vel agnomina Marci Tullii : sicut et hic, BOEtius A unius Severinus. Primum enim est necessarium, et alia adduntur causa explanationis. Si autem sit ad repraesentandum idem et eodem modo : tunc semper est nugatio. Si autem repetitur idem sub diversis nominibus non
synonimis : hoc non potest esse nisi per intellectum unius in altero : et hoc oportet, quod sit altero duorum modorum quo intelligitur unum in altero : aut enim unum intelligitur in altero, ita quod actu et intellectu est in illo : aut ita intelligitur unum in altero, quod positum est in ipso : sicut quod est dependens, intelligitur in eo quod secundum rem dependet ad ipsum, sicut subjectum intelligitur in passione per se. Si primo modo unum in alio intelligatur, tunc se hahent ad invicem sicut superius et inferius : et sic superius erit pars essentialis inferioris, inferius autem pars subjectiva superioris. Et tunc altero duorum modorum contingit: aut enim additur superius inferiori, aut e converso inferius additur superiori. Si superius addatur inferiori : tunc semper fit nugatio : co quod superius et potentia et actu et intellectu repetitur in inferiori : quare est inutilis repetitio. Si autem e converso inferius addatur superiori, hoc dupliciter fieri potest : aut enim fit haec additio ad aliquid unum figurandum quod ex inferiori et superiori constituatur conjunctum ex utroque, aut additur inferius superiori, ut superius ex inferiori specificetur. Priori modo semper est nugatio : quia illud unum quod constituitur, satis importatur per inferius : et inutilis est repetitio superioris. Si autem secundo modo fiat non est nugatio : quia repetitio inferioris non est inutilis, ut animal homo. Si autem unum intelligatur in alio potentia, hoc iterum potest esse dupliciter : quia aut unum intelligitur in altero sibi coaequaevo, aut unum intelligitur in altero quod est posterius illo. Si est unum in altero sibi coaequaevo : tunc hoc est sicut unum correlativorum est in altero, quod additum illi non facit nugationem : quia additur non inutiliter, sed ad determinationem respectu relativi, ut cum dicitur duplum dimidii. Si autem additur sicut posterius priori, sicut addi- tur passio in qua passione potentia intelligitur subjectum, hoc dupliciter fieri potest : quia passio aut est convertibilis cum suo subjecto, aut inconvertibilis. Si convertibilis, sic semper est nugatio in additione : quia inutiliter repetitur subjectum in nomine passionis, ut cum dicitur simum nasus. In simo enim intelligitur nasus : et nihil est simum nisi nasus quidam . Si autem non est convertibilis, sed in minus quam subjectum : tunc ad determinandum subjectum additur proprietas subjecto, et tunc est nugatio : ut cum dicitur nasus simus : et sic facile patere potest quando repetitio ejusdem ex eadem parte orationis facit nugationem, et quando non.
Adhuc autem praenotandum est, quod ars ducendi ad nugationem consistit in hoc quod unum per intellectum est in alio. Ex hoc enim contingit ejusdem iteratio et inutilis multiplicatio. Sed pluralitas modorum intelligendi unum in alio est triplex : quia unum scilicet intelligitur in alio ut prius in posteriori : et hoc dupliciter, vel tanquam superius in inferiori, ut animal in homine, vel ut subjectum in passione, ut nasus in simo, et unum in alio ut in coaequaevo ad quod determinatur respectus ejus, ut unum relativum in alio : quorum trium exempla sunt : Socrates est homo : homo est animal rationale : ergo Socrates est animal rationale. Quia in homine intelligitur animal rationale. Et nasus est simus : simus autem quidam nasus : ergo simus est nasus nasus. Duplum est dimidii : et duplum est dimidii duplum : ergo duplum est duplum dimidii duplum : quia in dimidio intelligitur duplum.
Praenotandum etiam, quod apud sophistam deductio ad nugationem est violentior et magis intenta quam deductio ad soloecismum.