CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia felicitatis quae est perfectum.
Hoc autem adhuc magis explanare tentandum est. Videbimus enim quod felicitas optimum operatorum est, si invenerimus quod perfectissimum est: quomodo enim plures videntur esse operatorum nostrorum fines, et ex praemissis satis manifestum est.
Omnium autem illorum finium prima diversitas est, quod quosdam eligimus propter se, et quosdam propter alterum, ut puta divitias quae organicae sunt felicitati: et ideo eliguntur : et sic eligimus fistulas et omnino sive universaliter organa musica : haec enim ad civium referuntur jucunditatem. Manifestum est igitur quod omne tales fines ad aliud relati non sunt perfecti in ratione boni.
Optimus autem finis videtur esse perfectum quid. Ergo nihil eorum quae referuntur ad aliud, est finis optimus, quia non est perfectus in ratione boni : quapropter siquidem est aliquid aliquod unum solum in ratione boni perfectum, hoc utique erit quod quaeritur bonum. Si vero plura talia in operationibus hominum perfecta sunt, tunc quod est inter ea perfectissimum in boni ratione, hoc erit quod quaeritur bonum et optimum. Videamus igitur quid sit in humanis per- . lectum secundum boni rationem.
Perfectius autem dicimus in ratione boni, quod secundum seipsum ex propria natura diligibile est et persequibile, quam id quod propter alterum diligimus et persequimur. Et iterum dicimus hoc esse perfectius inter ea quae per se diliguntur et eliguntur, quod nunquam propter aliud eligitur, sed semper et ubique eligitur propter se : hoc autem dicimus esse perfectius quam sint illa bona, quae aliquando sunt eligibilia secundum seipsa, et aliquando eliguntur propter alia. Hac igitur ratione simpliciter et universaliter loquendo, perfectum est quod secundum seipsum semper elegibile est, et nunquam propter aliud : tale autem perfectum bonum inter omnia bona humana maxime videtur esse felicitas : hanc enim eligimus semper propter seipsam et nunquam propter aliud. Si enim detur quod per aliud eligatur : omne autem quod propter aliud eligitur, ad quoddam ultimum extra se fertur, in praecedenti autem capitulo probatum est quod felicitas est ultimum : sequitur ergo quod aliud sit uitimius ultimo ad quod ultimum refertur: et hoc est impossibile : ex hoc enim sequitur quod ultimum simpliciter : quod si concedatur, contradictoria erunt simul vera. Quia autem diximus, quod quaedam sunt quae secundum se et propter aliud expetuntur secundum diversas rationes et comparationes, ut manifestior sit doctrina, damus exemplum. Honorem enim qui praemium virtutum et linis est vitae civilis secundum Stoicos, et voluptatem quae est finis vitae secundum Epicureos, et intellectum qui constituitur ex influentia luminis intelligentiae ad contemplationem, et omnem virtutem quae pars honestatis est, et similia eligimus quidem propter seipsa: quia in sui natura sinceram et puram
habent bonitatem, quam eligeremus etiamsi nihil aliud adveniret nobis per ipsa : sed tamen ista etiam eligimus felicitatis gratia, suspicantes per hoc felices fore: ad felicem enim vitam substantiale praestant auxilium : felicitatem autem nullus eligit horum gratia. Nec universaliter loquendo felicitatem aliquis eligit propter aliud : sequeretur enim quod ultimi finis esset alius finis : et hoc abiret in infinitum. In ratione ergo boni felicitas sola perfectum quid est.
Quamvis contra hoc opponant dicentes, quod perfectum est, sicut dicit Aristoteles in quarto Physicorum, cui nihil deest. In humanis autem operibus nihil est cui nihil desit: nihil ergo in humanis operibus quod imperfectum non sit.
Praeterea, Ex quo omnia bona ad perfectionem requiruntur, et omnium bonorum concursus non possit esse in uno : nemo enim est qui sit faber, et panifex, et coriarius, et sic denariis similibus : videtur quod nemo possit perfectus esse. Hoc quidam nituntur persuadere ex dicto Boetii, qui in quinto de Consolatione philosophiae dicit, quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Non est autem homo in quo talis status sit ex omnium bonorum aggregatione perfectus. Frustra igitur hic videtur quaerere de perfecto quod homini convenire non potest.
Ad haec et similia respondere non est difficile, si ea quae dicta sunt ad memoriam revocentur. Est enim perfectio.simpliciter, et perfectio secundum statum. Perfectio autem simpliciter, quod simpliciter nihil desit, non nisi in Deo est. Perfectio autem secundum statum dupliciter est, scilicet particulariter, et universaliter. Particulariter quidem perfectus est, quando sine impedimento sui officii vel suae artis vel sui status attingit ultimum, nihil omisso de omnibus his quae ad ultimum ordinantur : et sic dicimus fabrum perfectum et medicum perfectum. Universaliter autem perfectum dicimus, cui nihil deest ad finem qui simpliciter ultimus est humanorum. Et quod dicit Boetius, quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, de tali aggregatione bonorum intelligitur, qualem diximus in praecedentibus, scilicet quod omnia bona quae sunt ad finem ultimum, aggregentur in illo : eo quod virtualiter operantur in illo relata ad ipsum, sicut ad victoriam omnia operantur. Non enim victoriam consequeretur miles, nisi virtus in ipso esset coquinaria, et pistoria, equestris, armativa, et omnes aliae quae referuntur ad ipsam. Omnia enim quae ad finem referuntur, fini conjuncta et finem concludentia, in statu sunt, ultra quem agere nihil possunt : et hoc modo considerata beatitudinem perficiunt sive felicitatem. Beatitudo igitur sic intellecta, status vel actus est omnium bonorum aggregatione perfectus : et hujus perfectionis homo perceptibilis est, et ipsa perfectio bonum est operatum ab homine.