In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, " sed " tamen " habeo adversus te pauca. "
Quaeritur, Si charitatem habebat, quomodo peccata proximorum incorrecta dimittebat? Responsio. Haymo. : " Nulla ratio permittit ut ille hoc vitio notetur, quem Dominus tanta laude prosequitur : sed a corpore electorum convertit sermonem ad partem reproborum, quae in Doctoribus intelligitur, qui sua negligentia fornicationem, et idololatriam in Ecclesia Dei esse sinunt sub nomine Christiano. "
" Quia permittis. " Glossa : " Non excommunicans mulierem. "
" Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. " Nota : Jezabel fuit uxor regis Achab, sicut dicitur, IV Regum, IX, 22, quae fuit idolo- latra simul et fornicaria. Item, persecutrix servorum Dei : et constat quod non vivebat tunc, quando fuit facta ista revelatio : quare ergo dicit, Jezabel? Responsio. Haymo : " Qui erant in Ecclesia illa, qui opera illius mala imitabantur : ideo in eis ipsa mater fornicationum vocabatur. " Sensus ergo est : Quia permittis simul Jezabel, id est, idololatras et fornicarios docere et fornicari, etc. Alii dicunt, quod ad litteram in illa Ecclesia fuit quaedam mulier sic vocata, quae fuit uxor Episcopi : et hoc innuit alia translatio, quae dicit sic : " Habeo adversus te multa : quod sinis uxorem tuam Jezabel, quae se dicit propheten, quia erat uxor Episcopi: vel propheten, id est, occulta et secreta videntem, ut sibi melius crederetur. " Per hanc introducta est haeresis Mahumeti : sicut illa Jezabel in-
trodaxit Baal inter filios Israel : et sicut illa praecipit interfici prophetas Domini, sic lex illa praecipit quod interficiatur, qui praedicat contra illam.
" Docere, " Quod est contra illud quod dicitur, I ad Corinth.XIV, 34 : Mulieres in Ecclesiis taceant. I ad Timoth. ii, 12 : Docere mulieri non permitto." Et seducere, " id est, seorsum a via veritatis ducere, vel a via fidei et morum, "servos meos, " supple, in hoc quod docet.
" Fornicari, " ad litteram cum mulieribus carnaliter, vel cum daemonibus spiritualiter per idololatriam, et caetera
peccata. Est autem quadruplex fornicatio. Prima, in anima. Matth. v, 28 : Quividerit mulierem ad concupiscendum, etc. Secunda, in actu ipso. I ad Corinth. VI, 18 : Qui fornicatur, in corpus suum peccat. Tertia, in cultu idolorum, quae adorantur pro Deo. Jerem. III, 8 et 9 : Abiit, et fornicata est etiam ipsa :... et moechata est cum lapide et ligno. Quarta est in amore terreno. Ad Ephes. v, 5 : Avaritia, quod est idolorum servitus. Tria genera modo regnant in Ecclesia,
licet non sit quartum : quia non adorat idola.
" Et manducare de idolothytis, " id est, de immolatis et oblatis idolis in veneratione eorum, et cum scandalo fratris infirmi : aliter non prohibetur peritis qui sciunt quod idolum nihil est .
" Et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret, et non vult paenitere a fornicatione sua. "
Hic ostendit eam ab Ecclesia esse separandam, cum diu exspectata noluerit agere paenitentiam.