LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter intelligentiae superiores influunt formas stantes et fixas, inferiores vero declives et separabiles ?
Jam habitum est, quod intelligentiae nomen aequivocum est, scilicet ad formam in lumine acceptam, et ad substantiam quae essentialiter intellectus vel intelligentia est, exerens a se intelligentias sicut causa prima. Primo autem modo dicta intelligentia quaedam intelligentia est inferior, et quaedam superior, superior sicut intelligentia quae est esse creatum primum, inferior sicut vita et ratio, et sic deinceps : et in hoc ordine intelligentia superior se habet ut causa primaria universalis, intelligentia autem inferior se habet ut causa secundaria universalis : et quia superiores sunt proximae primae causae quae efficacissima est in influendo, propter hoc influunt formas magis stantes super intellectus secundos quas a prima causa recipiunt. Intelligentiae autem secundae influunt bonitates magis determinatas, et ideo magis declives ad particularia, et magis separatas inter se. Propter quod talis processus bonitatum non stat in aliquo mediorum, sed procedit us- que ad consecutionem ultimi quod est in materia : processus autem talis in primis et mediis intelligentiis est processus incorruptibilium stantium non iterabilium per generationem. Iteratio enim per generationem non est necessaria nisi in esse corruptibili, ubi id quod secundum se movere non potest, movet secundum generationis successionem in sibi simili : et causa hujus est, quia in toto luminis processu accepto, forma non habet constitutionis suae principium, nisi incorruptibile: propter quod secundum seipsam manet perpetuo. Manentium autem in seipsis perpetuo non est generatio. Generatio enim est eorum quae non totum sui habent in seipsis, eo quod materia eorum non tota in ipsis est. Tales autem formae in lumine intellectus acceptae, totum sui in seipsis habent. Immateriales enim sunt, ita quod nihil ipsarum est materia. Materia enim non est causa quod forma sit forma. Unde totum quod ipsarum est principium, est formaliter constitutivum ipsarum : propter quod hec mobiles sunt, nec generabiles, nec corporabiles secundum hoc quod formae sunt et intelligentiae ordinis primi vel secundi, licet magis et minus declives et magis et minus distantes, secundum quod plus et minus procedunt a primo.
Et ex. his surgit quaestio difficilis ad solvendum. Dictum est enim quod omnes in primo principio unum sunt, et omnes in uno lumine intellectus agentis constitutae : propter quod dicit Alfarabius, quod lumen intellectus primi est formarum hypostasis,sicut lumen artis formarum artificialium, et sicut lumen solis hypostasis est colorum. Quaeritur ergo,unde recipiunt diversitatem ? unum enim et idem non videtur esse diversum, cujus principium est unum et hypostasis una. Ad hoc autem dicendundum est secundum Dionysii determinationem, quod distantia a primo facit diversitatem, sicut distantia a primo puncto lucis radiorum facit diversitatem : et eadem distantia facit, quod in secundo non uniuntur nisi per compositionem quae
in primo sunt ut unum : in sequentibus autem non uniuntur nisi per modum compositionis potentiae et actus. Et quod dicitur, quod hypostasis diversorum est unae, ut in coloribus et formis artis, est verum de uno in forma et non in esse et numero : non enim eadem lux secundum esse et numerum hypostasis est albi et crocei et viridis : et similiter in arte non est eadem lux artis qua formatur domus, et in qua . formantur tripoda vel scamnum : et sic non eadem esse et numero, sed forma luminis una tantum est intellectus agentis, quae formatur ad hominem et formatur ad equum : procedendo enim diversitatem accipit, ut dictum est: sed verum est, quod una est secundum formam intellectus primi, cujus est processio : differentia enim determinatur : differentia autem causa est numeri in simplicibus formis, sicut proprium accidens est causa multiplicitatis in materialibus individuis, ut dicit Avicenna.