CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta primae quaestionis posita num 1. et 2. pro utraque via, explicando varia Axiomata Philosophica.
Ad primum (a) argumentum primae quaestionis. Ad Boetium dico, quod loquitur ibi de subjecto accidentis et non de subjecto considerationis. Ad aliud de secundo Physicor. dico quod intelligit de materia ex qua, non in qua vel circa quam. Vel melius, quod subjectum scientiae, secundum veritatem non pertinet ad genus causae materialis, sed ad genus causae efficientis: dicitur tamen subjectum scientiae, materia, per quamdam similitudinem ad factionem, ubi simul concurrunt ratio objecti circa quod, et ratio materiae susceptivae, quia factio est actus transiens extra, non sic est de actu proprio scientiae. Tamen intelligitur transire, quia non terminatur in se, sed ad aliud circa quod est, licet non recipiatur in illo circa quod est, sed manet in sciente. Et propter hanc proprietatem materiae, scilicet esse circa quod, subjectum dicitur materia respectu scientiae et actus ejus,
Ad illud (b) de primo Posterior. Dico quod subjectum cujuslibet scientiae naturaliter inventae, est aliquod universale: ideo subjectum talis sciendae, oportet quod habeat partes subjectivas. Istius autem scientiae subjectum est essentia haec ut singularis, quia imperfectionis est in natura creata universali, quod in multis singularibus dividatur: ista igitur imperfectione ablata, remanet quod ista essentia est scibilis sine divisibilitate ejus in partes subjectivas. Tamen posset dici, quod personae divinae sunt quasi partes subjectivae ipsius essentiae divinae, sed essentia in eis non numeratur.
Quod autem (c) additur de passionibus, dicunt aliqui, quod attributa sunt quasi passiones hujus essentiae. Sed hoc non valet, quia consideratio attributorum naturaliter a nobis intelligibilium, est consideratio Metaphysica, nisi sint aliqua attributa per se tantum convenientia huic essentiae ut haec, et non ut a nobis nunc naturaliter intelligitur confuse. Quod autem accipitur quod passio est extra essentiam subjecti, haec est vera, ubi passio est realiter causata a subjecto. Sed in divinis illud quod habet rationem passionis non est causatum, quia per identitatem transit in essentiam ; tamen quantum ad scibilitatem, scitur per essentiae rationem, ac si esset realiter distincta ab essentia.
Quod tertio (d) dicitur de principio subjecti, dico quod non oportet principia scibilis esse principia in se ipsius subjecti, quia entis inquantum ens (quod ponitur subjectum Metaphysicae) nulla sunt principia, quia tunc essent cujuslibet entis, sed oportet cujuslibet subjecti esse principia, per quae demonstrentur ejus passiones de eo, ex quibus principiis, tanquam ex mediis demonstrationis, formantur principia complexa, sicut propositiones per se notae. Hoc modo cujuslibet subjecti possunt esse principia quantumcumque imprincipiati respectu suarum passionum.
Ad alia (e) secundae viae. Ad primum dico, quod illa auctoritas exprimit materiam hujus scientiae in communi, non subjectum primum formale. Ad aliud dico, quod quicumque sensus in una parte Scripturae non est litteralis, in alia parte est litteralis, et ideo licet aliqua pars Scripturae habeat diversos sensus, tamen tota Scriptura habet omnes sensus istos pro sensu litterali.
Ad tertium (f) dico, quod argumentum est ad oppositum dupliciter. Primo, quia homo ponitur subjectum Moralis scientiae vel Medicinae, pro eo quod continet virtualiter omnes veritates illius scientiae; nam corpus humanum continet virtualiter rationem sanitatis, ideo enim sanitas hominis est talis, quia corpus humanum est sic complexionatum. Similiter anima hominis continet virtualiter rationem felicitatis naturalis, sicut patet ex primo Ethicor. ubi ex ratione animae concluditur ratio felicitatis naturalis hominis. Non sic homo continet rationem finis hujus scientiae, quia finis supernaturalis vel objectum ejus non includitur in ratione hominis, et ideo non potest esse subjectum hujus scientiae primum.
Secundo (g) sic : Homo est finis ultimus istarum scientiarum, ad quem tam sanitas quam felicitas naturalis ordinatur. Probatio, quia omnis amor concupiscentiae praesupponit amorem amicitiae; sanitas autem vel felicitas amatur amore concupiscentiae, ideo illud quod amatur amore amicitiae, est ulterior finis quam aliquod illorum: sed istud est corpus ex una parte, et anima ex alia: igitur si homo secundum corpus vel animam, est subjectum hujus scientiae, sequitur quod finis est subjectum hujus scientiae.
Ad quartum, dico quod prima propositio est falsa, quia nihil aliud est finis scientiae quam attingere per actum proprium objectum illius scientiae, non quod inducat aliquam formam per actum suum in objectum, quia scientia non est aliqua scientia factiva.