IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Hic supponendum est, etc. Ut hic comprehendamus varia placita tam antiquorum, quam etiam modernorum circa efficaciam Circumcisionis, quam supponit Doctor ex auctoritate Sanctorum fuisse respectu peccati originalis delendi saltem, immorari paululum oportet, ne toties ad idem digrediendum sit.
Prima ergo sententia est Magistri dist. 1. in fine, et glossae in cap. Quod autem, de Consecratione, dist. 4. per Circumcisionem solam culpam fuisse deletam et nullam collatam gratiam.
Haec sententia involvit repugnantiam ad principia fidei, eamque impugnat Doctor, quia de facto non datur status medius inter amicum et inimicum, et nunquam remittitur peccatum originale aut mortale, nisi per collationem gratiae, ut patet ex materia de justificatione, et docet Tridentinum sess. 6. cap. 1. definiens justificationem continere haec duo, nempe remissionem peccati, et renovationem interioris hominis per gratiam.
aequivalenter videtur damnata in Pelagianis, et contrarium definitum. Illi docebant, pressi auctoritate Scripturae et Ecclesiae, gratiam Christi consistere in sola peccatorum remissione, ut habet Augustinus lib. de gratia Christi, cap. 38. et 39. Definitur contrarium can. 11. Tridentini et Milevitani; ejus etiam impugnatio, juxta rationem praemissam Doctoris, ex eo quod non sit status medius inter regnum et infernum post mortem, nec inter filium regni et gehennae in vita mortali. Haec, inquam, impugnatio desumi potest ex Augustino lib. 1. de peccatorum meritis, cap. 17. 18. 20. 30. et 34. ubi redarguuntur Pelagiani, qui locum medium et statum inter regnum coelorum et damnationem statuebant parvulis non baptizatis decedentibus ex via.
Secunda sententia docet in Circumcisione datam fuisse gratiam quoad effectus privativos, non autem positivos ; per privativos intelligere vidctur remissionem culpae et poenae ; per positivos vero renovationem interioris hominis, Dei filium, et amicum constituere. Haec sic explicata nihil differt a praecedenti, ac proinde ex jam dictis rejicitur.
Tertia sententia est, datam fuisse. gratiam virtute Circumcisionis quae sufficeret ad remissionem culpae, non tamen quantum ad vim et efficaciam superandae concupiscentiae, et merendi vitam aeternam. Citatur D. Thomas in 4. disp. 1. quoest. 2. art. 5. quoestiuncula 3. et videtur D. Bonaventurae quoest. ultima dicentis, non suffecisse eamdem gratiam ad profectum. Quam sententiam uterque desumpsit ex Alensi 4. part. quoest. 4. m. 1. art. 4. 2. ubi distinguit gratiam sanctificantem a gratia, quae sit principium operandi meritum.
Hanc sententiam impugnat Suarez disput 10. sect. 1. primo, quia omnis gratia, quae constituit filium, et gratum, quantum est ex se, est sufficiens ad meritum ; secundo, quia talis gratia semper habet adjunctam charitatem, ergo sufficiens ad superandam concupiscentiam, quia amor Dei est ex se fortior omnibus, 1. Joan. 3. Omnis qui in eo manet non peccat, etc. Qui natus est ex Deo, peccatum non facit, etc.
Sed haec impugnatio est inefficax et falsa, quia gratia sanctificans, si, (ut supponit impugnatio, sit diversa forma a charitate,) non est principium operandi, adjuncta etiam charitate habituali, nisi adsit gratia actualis, est inefficax ; alias gratia excitans et adjuvans non exigeretur in homine justificato ad superandum fomitem, et vincendas tentationes, quod est contra canones fidei. Potuit ergo Circumcisio conferre gratiam sanctificantem, et nullum auxilium gratiae actualis ad superandam concupiscentiam, et sic interpretari potest haec sententia.
Ex quo patet ad rationes in oppositum, dari scilicet per gratiam sanctificantem sufficiens principium meriti, quantum ad dignitatem et statum personae, et quantum ad habitum, non autem quantum ad adjutoria necessaria ex parte operis ad excitandam voluntatem, et adjuvandam. Quarta sententia est, in Circumcisione, aut aliis veteris legis Sacramentis nullam gratiam fuisse collatam, sed totam gratiam correspondere fidei et meritis. Hanc docet Bellarminus lib. 2. de Sacramentis cap. 13. et sequentibus, Alanus, et multi alii, ut defendant distinctionem inter Sacramenta novae et veteris legis, quam in hoc statuit Tridentinum et Florentinum, ut ilia causant gratiam quam significant; haec autem significarint tantum, et non causarint, sub qua distinctione comprehendi volunt Circumcisionem, et citatur pro ea D. Thomas quoest. 62. art. 3. quoest. 70. art. 4.
Hanc sententiam limitant aliqui, ut vera sit in adultis, non autem in parvulis ; sed hanc limitationem non omnes admittunt, quia auctoritates, quibus fulcitur haec opinio, comprehendit tam adultos quam parvulos, et negant vel generaliter per Sacramenta veteris legis, vel etiam in specie datum fuisse ullum fructum gratiae per Circumcisionem.
Quantum autem ad modum causandi gratiam per Circumcisionem, an ex opere operato, an ex opere operantis, variant etiam Doctores. Distinguit Paludanus duplicem modum causandi gratiam ex opere operato. Primus est per efficientiam physicam, et sic causant Sacramenta novae legis gratiam. Secundus per modum conditionis, et sic causat Circumcisio. D. Thomas 3. part. quoest. 62.art. 6. ad 3. et in 4. dist. 1. quoest. 2. art. 4. et 6. Sotus quoest. 1. art. 4. et alii, negant dedisse gratiam ex opere operato.
Sententia Doctoris est, datam fuisse gratiam per Circumcisionem, et etiam ex opere operato, quem sequitur Gabriel quoest. 4. art. 1. Durandus et omnes Doctores nostrae scholae in 4. dist. 1. idem tenuit Alensis supra, et Paludanus citatus. Probatur primo, quia Circumcisio fuit instituta ut remedium peccati originalis, ergo ex divina institutione habuit efficaciam ad illud delendum ; sed quod fuit efficax ad delendum peccatum, fuit efficax ad ponendam gratiam, et consequenter ex opere operato.
Primum antecedens probatur ex Cypriano de cardinalibus Christi operibus, cap. de Circumcisione ; expressa est Augustini multis in locis lib. 3. contra Julianum cap. 18. lib. 5. cap. 9. lib. 2. de gratia et peccato originali, c. 30. et 32. lib. 2. de nuptiis et concupiscentia cap. 11 et 17. lib. 4. de Baptismo, cap. 24. lib.2. contra litteras Petiliani, cap. 27. lib. 15. de Civit. cap. 16. lib. 16. cap. 24. et lib. de Poen. medicina cap. 5. auctor Hypognostici lib. 5. circa medium, quibus in locis aequiparat Circumcisionem Baptismo, ut erant remedia peccati, et ex necessitate utriusque probant veritatem peccati originalis. Unde lib. 4. de Baptismo,
cap. 24. Cur, inquit, proeceptum est Abrahoe ut parvulos circumcideret, nisi quia ipsum Sacramentum per seipsum. multum valet.
Augustinum secuti sunt posteriores Patres, Gregorius 4. Moralium, cap. 2. et 3 et habetur cap. Quod autem, de Consecrat. dist. 4. Prosper in epistola quoe est 84. apud Ambrosium, et lib. de promissionibus Dei, 1. part. cap. 14. Isidorus lib. in Genes. c. 13. Beda lib. 2. in Lucam cap. et homil. de Circumcisione, Bernardus serm. 3. de Circumcisione, serm. 2. de Assumptione Virginis, et universi Scholastici cum Magistro dist. 1. Innocentius III. cap. Majores, de Baptismo, aequiparans illa verba Joan.3.Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. cum illis Genesis 17. Masculus cujus proeputii caro, etc. quantum ad necessitatem utriusque perinde interpretatur.
Hinc aliqui putant priorem sententiam absolute prolatam non solum esse falsam, sed etiam temerariam; sed supersedendo censurae, antecedens supponamus ex tanta Patrum auctoritate. Consequentia autem est manifesta, alias non esset Circumcisio remedium efficax. Subsumptum patet ex principiis fidei praemissis, quia originale non dimittitur de facto, nisi per gratiam; consequentiam autem negat Bellarminus, et varie torquent hinc inde discipuli S. Thomae. Contra Bellarminum sufficienter probata est ex antecedente. Respondent autem quidam, Circumcisionem causasse gratiam ex opere operantis, non autem ex opere operato, quia non causat physice gratiam. Haec ratio superius rejecta est, quoad suppositum de efficacia physica Sacramentorum novae legis ; praeterea illud causat ex opere operato, quod non correspondet meritis, aut bono motui operantis ; sed talis fuit effectus Circumcisionis in parvulis; ergo, etc.
Dices correspondere fidei parentum ; contra, pactum initum est cum Abraham ratione Circumcisionis, ut patet Genesis 11. deinde necessitas Circumcisionis ostenditur ibidem, et non fidei ; poenam comminatur Deus omissioni Circumcisionis, non autem fidei, ergo efficacia data est ipsi Circumcisioni, non fidei ; neque responsio quadrat Augustino, aut aliis Patribus, qui de Circumcisione loquuntur per modum remedii sensibilis.
Secundo, vel fides haberet illum effectum ut meritum de condigno, vel de congruo: non ut meritum de condigno, quia id solum convenit operibus Mediatoris, ut valeant aliis de condigno; non ut meritum de congruo, quia parentes possunt esse in peccato, et fides etiam ipsorum vitiari, tamen non suspendebatur effectus Circumcisionis, qui fuit infallibilis. Meritum autem de congruo non infert effectum infallibiliter, nisi habeat adjunctam specialem Dei promissionem ; de hac promissione nihil habetur in Scriptura, nisi quando fides operatur per charitatem, et haec promissio est respectu ipsius operantis quoad justitiam propriam, non autem ut impetraret alteri infallibiliter justitiam, quia soli Christo reservatum est, ut audiretur pro nobis pro sua reverentia, et infallibiliter.
Tertio, fides parentum non fuit efficacior in lege scripta quam in lege Evangelica, in qua est perfectior, et magis explicita, et perfectius innititur operibus Christi exhibitis, quam fides priorum, quae innitebatur exhibendis, neque fuit tam explicita: sed nunc non habet illum effectum infallibilem respectu peccati in parvulis, quibus nequit applicari in casu Baptismus, ergo neque tunc habuit.
Major patet, quia non minus in lege nova tribuitur salus fidei, et justificatio, quam in lege antiqua, ut patet passim ex
Apostolo ad Romanos, ad Galatas, ad Hebraeos, et ex Evangelio ; unde distinguit ipse ubique legalia, legem, et remedia ejus contra fidem, quae sicut justificavit Abrahamum, sic etiam per ipsum valet in lege nova.
Praeterea in lege nova non fuit derogatum efficaciae operum, quam habebant in veteri lege ex promissione Dei, ut patet de charitate et poenitentia perfecta, quae eamdem vim justificandi retinent in lege nova, quam habuerunt in veteri ; ergo idem dicendum de fide.
Quarto, patet ratione Doctoris, quia lex vetus ordinavit sufficienter ad salutem ; ergo habuit remedium peccati originalis ; in lege autem non fuit aliud quam Circumcisio, ergo, etc. Consequentia probatur, quia nequit existens in peccato originali esse ordinatus ad salutem, quia inscriptus est in civitate diaboli, quamdiu obnoxius est tali peccato ; hinc filius Dei venit redempturus a peccato originali primario, ergo lex, quae non habet remedium peccati originalis, non sufficienter ordinat ad salutem. Subsumptum patet ex communi interpretatione Ecclesiae, quia nihil aliud in lege habuit illam efficaciam praeter Circumcisionem ; ergo si in Circumcisione non remittebatur, neque in lege remitti potuit.
Confirmatur, per Circumcisionem incorporabatur infans Synagogae seu Ecclesiae; ergo delebatur etiam peccatum ejus. Dices, deletum fuisse virtute fidei quae applicabatur per Circumcisionem, contra, fides non erat efficax sine Circumcisione ; ergo Circumcisio ex institutione divina exigebatur ad deletionem originalis. Dices requiri ut conditionem. Contra, quod directe cadit sub praecepto, et comminatione divinae paenae, per se intendebatur: talis erat Circumcisio, ut patet Genesis 17. ubi Circumcisio statuitur ut pactum :
Hoc est pactum meum, etc. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, etc. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, etc. Masculus cujus proeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Quae comminatio comprehendit infantes ; unde Septuaginta addunt : cujus proeputii caro octavo die circumcisa non fuerit , Genesis 21. Isaac circumcisus fuit : Et circumcidit eum die octavo, sicut proecepit Dominus. Idem confirmavit lex Levitici 12. Quomodo autem infans octo dierum pactum irritum faceret, nisi ratione peccati originalis, a quo per Circumcisionem liberabatur. Unde Augustinus lib. 3. contra Julianum cap. 18. Responde, inquit, si potes cur ipse Isaac, nisi Baptismatis Christi signo circumcisus octavo die fuisset, periisset anima ejus de populo suo ? explica si potes, cur tanta poena plecteretur, nisi ab hoc tanto Sacramento liberaretur, etc. quod in locis jam citatis saepius repetit.
Unde audiendi non sunt, qui hanc comminationem extendunt solum ad adultos, ut patet ex lectione Septuaginta retenta in editione Sixtina, qua utitur Augustinus locis citatis, Ambrosius epist. 77. Origenes lib. 2. in epist. ad Romanos cap. 3. unde intelligitur de pacto irrito in Adamo per peccatum, quod per Circumcisionem deletur, ut Augustinus, Isidorus, Beda intelligunt: ex quibus sequitur Circumcisionem, non ut conditionem requiri, aut fuisse, sed ut signum sacramentale et efficax delendi originalis.
Confirmatur secundo, fides nequit esse Sacramentum proportionatum viatori per se ; ergo exigebatur signum aliquod sensibile. Hoc fuit Circumcisio, quia erat incorporatum in Synagoga, unde Paulus ait quod circumcidens se est debitor universoe legis, loquens de Judaeis. Fuit etiam distinctivum seminis Abrahae, tam rigorosum autem praeceptum comprehendens infantes octo dierum, non congruebat divinae clementiae inferre, nisi ex necessitate fructus spiritualis adjuncti ex divina institutione. Deinde Circumcisio valebat omnibus parvulis ex semine Abrahae, sed multi ex his defecerunt a fide ; ergo non in fide parentum Circumcisio in eis erat efficax.
Accedit quod in ipsa lege Moysi circumcidentes infantes, non omnes habebant fidem explicitam Mediatoris, et valide circumcidebatur infans, eo ipso quod ad praecepti impletionem Circumcisio fiebat, absque alia fide explicita. Hinc Gregorius lib. 4. Moral. c. 2. Quod apud nos, inquit, valet aqua Baptismi, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro iis, qui de Abrahoe stirpe prodierunt mysterium Circumcisionis, etc.
Sequendo ergo doctrinam Augustini et Patrum, qui eamdem receperunt, sequitur Circumcisionem habuisse hanc efficaciam ex divina institutione, ac proinde ex opere operato. Accedunt congruentiae, . sicut congruum erat sacrificia sensibilia hujus legis determinari per ipsam legem, a fortiori magis fuisset congruum, illud quod erat remedium peccati originalis, statuere in aliquo sensibili, quia per illud sensibile, quod consistebat in Circumcisione, erat in Judaeis fundamentum, et quasi janua, et professio legis, inducens obligationem ejus observandae, ad Galatas 5. Testificor rursus, inquit, omni circumcidenti se, quoniam debitor est universoe legis faciendoe, etc. et ad Romanos 3. dicit: Eloquia Dei, id est, legem, fuisse credita Circumcisioni. Accedit
Secundo, quod sicut ad efficaciam Sacramenti novae legis non exigitur fides et sanctitas ministri, eadem congruentia ne remedium peccati originalis esset dubium, aut in certum in Synagoga, non debebat dependere a fide interna ministri, aut parentum, de qua non potuit judicare Ecclesia seu Synagoga, neque efficaciam inde participare, neque remedium commune dependere a fide privata, sed ex solis meritis Christi.
Dices forte eodem modo, quo Durandus loquitur de remedio legis naturae, quod Circumcisio, ut habet annexam fidem publicam Ecclesiae, virtute ejus habuisse. efficaciam. Contra, sacrificia etiam habuerunt eamdem fidem annexam, tamen non poterant subvenire parvulo, respectu cujus Circumcisio habuit necessitatem medii post diem octavum, ut patet ex Augustino, et cap. Majores, de Baptismo, et aliis Patribus citatis ; ergo efficacia delendi originalis peccati non fuit ex sola fide Ecclesiae, sed ex institutione ipsius Circumcisionis, quod et comminatio praemissa de parvulis intellecta declarat ipsam Circumcisionem habuisse ex divina institutione necessitatem medii, ac proinde ex opere operato ratione suae institutionis, et continebat in se ratione institutionis fidem Christi, et opera, ex quorum valore participabat efficaciam, tanquam a causa meritoria ; non secus ac alia remedia in virtute eorumdem operum sortiuntur efficaciam, quod magis consentaneum est dictis Augustini, quam quod in fide parentum, aut ministri, fuerit efficax, quae non potuit dare certitudinem et infallibilitatem effectus, sicut neque illa, quibus Ecclesia jam applicat fidem et sanctitatem suam, habent infallibilem effectum, sicut Sacramenta habent.
Objicit Bellarminus contra hanc communem sententiam loca Pauli, et plura loca Patrum, quae videntur negare Circumcisioni efficaciam ullam respectu peccati delendi, aut conferendae gratiae, sed tota reservatur fidei, ad Romanos 7. 2. ad Corinth. 3. ad Galat. 3. et 5. et alibi.
Utramque sententiam quidam conciliare contendunt, ex quo quod Circumcisio ex peculiari institutione non habuerit illam efficaciam, sed inquantum aequivalebat remedio legis naturae, vel ut includebat fidem parentum, vel denique quia Circumcisio, licet habuerit illam efficaciam, non fuerit ex primaria ejus institutione, quae respicit segregationem Judaeorum, aut stirpis Abrahae ab aliis, per hoc signaculum, et inquantum significabat futuram gratiam Baptismi, et Circumcisionem spiritualem conferendam per Christum.
Verum si auctoritates contrariae aliquorum Patrum, et ipsius etiam Pauli in superficie et forma verborum attendatur, et non secundum subjectam materiam, et intentum primarium ipsorum, neutra responsio satisfacit: videntur enim patres nihil conferre Circumcisioni, et omnem ejus fructum evacuare, quantum ad justitiam et deletionem peccati.
Irenaeus lib. 4. cap. 3. asserit datam non ut consummationem justitioe, sed ut cognoscibile perseveraret genus Abrahoe, Origenes lib. 2. contra Celsum, fuisse carnalem, Chrysostomus homil. 27. in Genesim, Cyrillus lib. 10. in Julianum, negat valuisse ad justitiam, Theodoretus q. 67. in Genes. Tertullianus contra Judoeos cap. 2. et alii, quos ibidem citat Bellarminus, et omnes pene Graeci Patres. Ex Latinis etiam addi potest praeter Tertullianum, Cyprianus lib. 1. contra Judoeos cap. 8. lib. 3. epist. epistola ad Fidum, 8. Ambrosius epist. 72 ad Roman. 4. Hieronymus in cap. 3. ad Galatas.
Hi omnes vel excludunt fructum justitiae a Circumcisione, vel effectum et utilitatem ejus declarantes, tacent hanc ejus efficaciam delendi peccati, et ad omnes effectus, sive consignationis et segregationis generis Abraham, et significationis mysticae gratiae Baptismalis, et Circumcisionis spiritualis, quos ipsi exprimunt, fructus ejus arctant, excludendo caetera. Respondetur ergo, aliter Judaeos posuisse omnem justitiam esse ex solis lege et Circumcisione, et nullam aliam admittebant redemptionem, aut necessitatem ejus. Messiam expectabant ut instructorem 1 et Doctorem, et qui eos liberaret a servitute temporali, de qua intelligebant omnes promissiones redemptionis et libertatis a peccato, quas promittebat Scriptura fore per Messiam, sicut et regnum ejus fore temporale, et restaurationem regni Israel temporalis.
Hoc patet ex epistolis Pauli, disserentis contra Judaeos et judaizantes, pro fide Jesu Christi ; et hoc est argumentum ipsorum, ut explicant omnes expositores. Patet etiam Act. 15. Et quidam descendentes de Judoea docebant fratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari, etc. Surrexerunt autem quidam de hoeresi Pharisoeorum, qui crediderunt, dicentes, quia oportet circumcidi eos, proecipere quoque servare legem Moysi, etc. Contra hos disserit Paulus, asserens omnem justitiam esse ex meritis Christi, et salutem esse per fidem et redemptionem, quae est in Jesu Christo, neque legem quidquam valere, neque Circumcisionem, eo nempe sensu, quo Judaei salutem ex Circumcisione, et littera legis solum esse adstruebant, et repromissiones sibi factas esse ex merito utriusque et sanctitate.
Non negabat ergo Paulus Circumcisionem nihil valere adjunctis meritis Christi, et eodem modo de lege, in quorum virtute per gratiam, quae in Christo dabatur, valebant. Unde ad Romanos 2. ait:
Circumcisio quidem prodest, si legem observes, etc. deinde ad Roman. 3. ostendens legem non justificare, quia ex lege tantum cognitio peccati, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati; nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata a lege et Prophetis, etc. Ubi per justitiam intelligit gratiam Dei, et eamdem condistinguit a littera legis, cui Judaei tribuebant efficaciam salutis. Et subdit: Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes, et super omnes qui credunt in eum, non enim est distinctio (supple personarum,) Judoei, aut Groeci, etc. et ratio est: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati estis (non ex merito scilicet naturae, legis, aut Circumcisionis, aut operum) per redemptionem, quoe est in Christo, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitioe suoe (supple gratiae, quae intelligitur justitia, per quam justificamur) propter remissionem proecedentium delictorum, ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. Concludit: Ubi est ergo gloriatio tua ? exclusa est, per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei, quia nempe tollit gloriationem hominis, sive per legem, sive per opera naturae, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus; et rationem subdit: arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. An et Judoeorum Deus tantum ? imo et Gentium. Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat Circumcisionem ex fide, et proeputium per fidem. Legem destruimus per fidem ? absit, sed legem statuimus, etc.
Postquam ergo Paulus docuit salutem esse non ex littera legis, neque ex operibus nostris, sed ex fide, gratia et redemptione Jesu Christi, haec distinguens a littera legis, in qua confidebant Judaei, secludendo omnem aliam redemptionem et gratiam, praeter solam Circumcisionem et legem, tandem docet eumdem Deum Judaeorum et Gentium esse, qui justificat Circumcisionem ex fide, et proeputium per fidem; salus ergo per ipsum fuit in Circumcisione ex fide, seu adjuncta fide, id est, in virtute fidei et gratiae Dei, ac redemptionis per Christum, ac proinde concludit fidem non destruere legem, sed statuere, ut quia per eam fuit efficax ad salutem.
Capite etiam sequenti impugnat Judaeos, inquantum asserebant repromissiones fuisse ex Circumcisione et lege, non autem ex fide, probans repromissiones factas Abrahae, non ex operibus naturae, aut etiam ex Circumcisione, sed ex fide, ut esset pater omnium credentium, etiam iis, qui sunt ex Circumcisione, inquantum sectantur vestigia fidei. Sic etiam ad Galat. 2. et 3. servat eamdem contrapositionem legis, quoad litteram, et praecepta, ad fidem et gratiam. Quam distinctionem sequitur Augustinus variis in locis contra Pelagianos, et speciatim libro, quem inscripsit Spiritus et littera, explicans illud Pauli : Littera occidit, spiritus autem vivificat, extendens idipsum ad quamcumque legem, etiam moralem, inquantum haeret in mandatorum cortice, et non includit spiritum gratiae, per quam fit, ut operere compleatur ; ac novissime tandem Tridentinum sess. 6. c. 1. eamdem sequitur, asserens quod neque Gentes per vim naturae, neque etiam Judaei per ipsam etiam litteram legis Moysi liberari potuerint a peccato. Et canone 1. idem definit, et quod supra appellavit litteram legis, in eodem canone dicit doctrinam legis, quae consistit in nuda ostensione et mandato.
Distinxerunt et antiqua Concilia contra Pelagium, et sectatores, gratiam a doctrina, et litteram cujuscumque mandati et legis. Constituebat nempe Pelagius gratiam, vel in natura et viribus liberi arbitrii, vel in legis doctrina ; de ipso enim Augustinus lib. de Gratia Christi in principio cap. 3. ait: Nam et gratiam Dei, et adjutorium, quo adjuvatur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio, aut in lege et doctrina, videlicet, cum adjuvat Deus hominem, ut declinet a malo, et faciat bonum, revelando, et ostendendo quid fieri debeat, adjuvare credatur, non etiam cooperando, et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit, faciat, etc. Quod damnatur art. 7 Diospolitani canone 4. Milevitani, quae secutum est Tridentinum canone primo supra. . Ex quibus patet sensus Pauli contra Judaeos quem assecuta est Ecclesia contra Pelagianos. Quando ergo dicit Circumcisionem et legem non justificare, eo sensu intelligit, quo contrarius error Judaeorum impugnatur, nempe, ut excluditur gratia et redemptio facta per Christum, sicut et valor operum ejus in quorum virtute Circumcisio valebat ; non autem loquitur de Circumcisione et lege ut includebant gratiam ex operibus Christi praevisis, et adjutoria necessaria collata, quorum unum fuit Circumcisio respectu peccati originalis, Deinde speciatim loquitur aliquando Paulus de lege jam abolita, contra jam judaizantes, quibus ne tum quidem valebat lex abrogata per veritatem, ut infra videbimus.
In sensu et mente Pauli locuti sunt Patres contra Judaeos quandoque simpliciter in extremo contradictionis, scilicet, prout Judaei sanctitatem, justitiam, repromissiones esse ex lege et Circumcisione tantum adstruebant, non autem ex fide Jesu Christi, aut redemptione et gratia ; quandoque etiam loquuntur de iisdem,
postquam adimpleta veritate, et praedicato Evangelio, non solum facta sunt mortua, sed etiam mortifera, quia Patres cum se referant ad loca Pauli, non debent latius interpretari eorum sententia, quam locutus sit Paulus de Circumcisione et legalibus.
Et quando per oppositum, dicunt salutem esse ex fide Jesu Christi, sequentes Paulum, intelligunt etiam ea, quibus applicatur fides et merita ejus, in quorum virtute habent efficaciam, sic Circumcisio et remedium legis naturae valebant in fide Christi, id est, virtute operum Christi, non autem in fide quae sit actus ministri, aut applicantis haec remedia. Sic enim non loquitur de fide Christi Paulus. neque in eo sensu fides pro virtute sumpta ad salutem sufficeret, sed nomine fidei comprehendit merita Christi, et Redemptionem, ex quorum motivo, tanquam ex merito praeviso, Deus instituendo haec remedia, concessit illam efficaciam Circumcisioni.
Asserere ergo alterutrum, vel omnes Patres ante Augustinum impugnantes Judaeos fuisse in errore, vel Augustinum cum omnibus sequentibus, quorum non est minor auctoritas, accedente definitione Ecclesiae, et communi consensu Scholasticorum, fuisse in errore intelligentiae Scripturae, major error est.
Interpretari ergo debent Patres anteriores ex subjecta materia contra Judaeos, et ad sensum Pauli, alioquin plura loca eorum, et rationes quibus impugnant Judaeos, habebunt parvam efficaciam, nisi supponant eorum errorem, salutem nempe ex sola lege et Circumcisione sperandam esse, sicut et repromissiones.
Justinus probat Circumcisionem datam esse in signum, et non in justitiam, quia Abraham ex fide justificatus est, et genus muliebre non erat capax circumcisionis ; sic Tertullianus dicit neque Ailam, neque prolem ejus, neque Patriarchas usque ad Abraham fuisse circumcisos, sic Cyprianus lib. contra Judaeos simili argumento utitur, quo Iustinus et Tertullianus.
Ex quibus non licet absolute inferre Circumcisionem non justificare, quia ne que etiam baptizati fuerunt, cum tamen inde non sequitur Baptismum non justificare. Valet tamen illa consequentia ex suppositione erroris, praedicti, nempe non in sola Circumcisione, et seclusa fide Redemptoris, quam implicitam habebat, datam fuisse justitiam ullam per Circumcisionem, cujus contrarium Judaei adstruebant, ut visum est supra, vel certe fidem nihil sine Circumcisione valere, ut novitii Pharisaei baptizati contendebant.
Alii autem, ut Hieronymus in cap.3. ad Galat. Damascenus lib. 4. fidei orthodoxae, cap. 26. Chrysostomus hom. 27. in Genesim, explicant effectum explicitum Circumcisionis, et magis notum, nempe eam datam esse in signum distinctivum generis Abraham, ne commisceretur Gentibus, ac proinde illi dicunt, in deserto, ubi haec commixtio esse non potuit, quia erant soli, Circumcisionem cessasse.
Quod verum est ex speciali Dei indulto, quia alioquin praeceptum erat ut octavo die Circumcisio fieret, hoc non obstat, quin etiam Circumcisio ex institutione Dei fuerit remedium, quia ex fide salvabat, juxta Paulum proderat observanti legem : ei credita sunt eloquia Dei; habuit ergo alios effectus praeter expressum. Theodoretus dicit Idumaeos, Ismaelitas et alios, qui defecerant a fide, circumcisos fuisse, nihilque illis prodesse. Hoc quidem recte quantum ad vanitatem Iudaeorum, qui in ipsa gloriabantur ; et intelligendum est etiam quoad adultos, qui in infidelitate erant, si erant ex genere Abraham, quibus sua infidelitas nocuit, et non de infantibus, non inde sequitur non profuisse Judaeis modo dicto.
Alii aliter loquuntur de Circumcisione respective ad Baptismum,cujus erat figura, sicut Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 14. Loquitur in genere de legalibus, Epiphanius hoeresi 8. Cyrillus lib. 10. in Joannem ; et sic Circumcisio in comparatione Baptismi quasi nihil erat, sicut figura et umbra respectu veritatis quam significat, nihili reputatur, quod non tollit quin sit utilis. Jam quid sibi vult, dicet aliquis, inquit, Circumcisio ? (praemisit de Baptismo in igne et Spiritu) respondet: Bona sane est et utilis, si typus esse credatur rei spiritualis.
Ex quibus patet ad fundamenta Bellarmini in genere. Patet etiam ad fundamenta aliorum, quia negant hanc efficaciam Circumcisionis ex propria institutione, sed ex fide, quia si haec referantur ad verborum superficiem, quae ex Paulo desumuntur de efficacia fidei, aeque concluderet de facto, Sacramenta novae legis non habere efficaciam de facto per se, sed ratione fidei, quod omnino falsum est.
Paulus enim loquitur universaliter, quod sola fides Iesu Christi faciat ad salutem, quod perinde verum est ante et post Baptismum ; unde et hunc modum loquendi retinuerunt quidam Patres de Baptismo, per eum salvari infantes in fide aliorum. Iustinus Martyr quoest. 56. ad orthodoxos, Augustinus lib. 1. de peccatorum meritis et remission. cap. 2. lib. de vera et falsa poenitentia, cap. 2. epist. 23. et 107. et alibi saepe, quod intelligi debet non de fide explicita ministri aut aliorum, sed quia Baptismus est professio fidei Christi, ideoque dicitur Sacramentum fidei, ut appellat Tridentinum sess. 6. cap. 7 Per eumdem modum sicut Circumcisio ex dictis apud Judaeos fuit professio legis ex Paulo, sic etiam includebat fidem implicitam Messiae, quae tum saltem requirebatur, cujus erat protestatio suo modo, et in virtute ejus delebat originale ex institutione divina, alioquin lex illa non sufficienter ordinaret ad salutem, cujus incorporatio et professio nihil conferret contra peccatum, deficientibus necessariis ; quomodo alioquin salvabantur infantes, quibus nihil in lege succurrere potuit, praeter Circumcisionem et remedium legis naturae.
Objiciunt denique Florentinum et Tridentinum, quae negant efficaciam omnem Sacramentis veteris legis, quae praenuntiabant gratiam futuram, et non conferebant. Respondetur, errorem fuisse Armenorum, Sacramenta novae legis esse nuda tantum signa, neque habere aliam efficaciam, quam habuerunt Sacramenta illa veteris legis, quae fuerunt nuda tantum signa.
Hunc errorem assumpsit Lutherus et Sacramentarii, qui efficaciam Sacramentorum novae legis reducunt ad nudam excitationem signi, sicut Sacramenta veteris legis excitabant ad cognitionem gratiae futurae, non eam causabant. Contra illos processit Florentinum, contra utrosque Tridentinum, retenta eadem definitione Florentini. Per Sacramenta veteris legis intelligunt illa, quae erant nuda signa et propria legis, non autem Circumcisionem, quae est ex Patribus, et non ex lege. Dices, Concilia comprehendunt etiam omnia Sacramenta recepta per legem, et pro tempore ejus currentia: ergo. Respondetur negando antecedens, nam in ipsa Scriptura Joannis 1. negatur Circumcisio data esse a Moyse, et per legem, quia ex Patribus est, quasi vero Concilia haec vellent damnare sententiam expressam Augustini et Patrum sequentium, atque etiam definitionem Ecclesiae in capitulo Majores, de Baptismo, quam amplexi sunt etiam Scholastici: quod est praeter stylum Conciliorum revocare in dubium, quod jam definitum est, aut decernere contra Augustinum, Gregorium et alios sequentes, quin etiam contra communem Scholasticorum.
Loquuntur ergo Concilia in stylo et verbis ipsius Augustini in Psalm. 73. Sacramenta novi Testamenti dant salutem, inquit, Sacramenta veteris Testamenti promiserunt Salvatorem, etc. Et epistola 19. ad Hieronymum: Cur non dicam praecepta illa veterum Sacramentorum nec bona esse, quia eis non justificantur homines ? umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam qua justificamur. Item lib. 19. contra Faustum, cap. 13. similia habet.. Sicut ergo Augustinus ipse loquitur de Sacramentis veteris legis, non comprehendendo Circumcisionem, ita etiam Tridentinum et Florentinum de iisdem agunt, quae erant propria veteris legis, alioquin non recte Circumcisio sub ejusmodi comprehendebatur, quae etiam aliis valebant descendentibus ex genere Abraham, et viventibus extra legem; ergo non fuit propria legis, nec sic comprehendi debuit sub propriis Sacramentis ejus secundum rigorem. Alias etiam resolutiones assignat Doctor infra, quas suo loco tractabimus, et respondent quibusdam objectis, quibus hic supersedemus.
(c) Sed inquirendum est, an ex isto supposito sequatur, etc. Suppositum praemissum est, conclusio Doctoris, nempe, Circumcisionem fuisse remedium contra peccatum originale. Quaerit, an inde sequatur contulisse necessario gratiam ex occasione opinionis, quae imponitur Magistro, nempe valuisse contra peccatum originale, non tamen contulisse gratiam ; quaerit ergo an de potentia absoluta potuti remitti originale, aut etiam de facto possit sine collatione gratiae infusae et sanctificantis? Item, an de potentia ordinaria id fieri possit?
Haec quaestio diversa est ab illa, quam infra tractat dist. 15. et dist. 16. et alibi, an scilicet possit remitti culpa peccatori, sine alia in eo transmutatione per formam novam. Hic autem quaerit de peccato originali determinate, an possit de potentia absoluta, vel certe ordinaria, remitti a Deo sine infusione gratiae sanctificantis, quamvis illa remissio esset per infusionem alterius formae, verbi gratia, justitia originalis.