REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad quaestionem tertiam haec est vera : Homo factus est Deus. Ita Augustinus 1. de Trinit. 43. Nazianz. orat. 35. Alio sensu est falsa, tenendo factionem petere quod fit praecedere terminum. Vide in Oxon. Schol. hic quaest. 2. num. 7.
De tertia quaestione, an haec sit vera : Homo factus est Deus ? dico quod si factio non importat nisi habitudinem ad causam facientem, et ad oppositum praecedens, tunc potest concedi quod homo factus est Deus, quia ab agente est Deus postquam non fuit ; tamen communiter conceditur quod illud quod fit secundum quid, habet illas duas conditiones, et cum hoc praecedit natura terminum formalem, et addit terminum factionis. Et secundum hoc, dicitur quod lignum fit album, et non quod album fit lignum, quamquam ista convertantur : Lignum incipit esse album, et Album incipit esse lignum) et secundum hoc dico quod haec est falsa : Hic homo factus est Deus, quia etsi prius natura sit tota natura humana quam assumitur, tamen nullum suppositum hominis est prius natura, quam Deus est homo, quod suppositum posterius natura sit assumptum, quia non prius est suppositum, vel persona naturae humanae quam assumitur, quia in illo instanti naturae, in quo primo nata esset personari personalitate propria, si non assumetur, in eodem instanti naturae assumitur a Verbo ; ideo non proprie potest dici quod homo factus est Deus, sustinendo quod factum esse requirit ordinem quantum ad agens, et ad oppositum praecedens, et ad praecedere natura terminum formalem. Sustiuendo tamen quod duo prima sufficiunt, concedenda est una vera, sicut alia.
Contra ista, inter istas propositiones de unione et assumptione, haec est prima vera : Natura humana est unita Verbo ; sed haec immediatior est huic : Homo factus est Deus, quam ista: Deus factus est homo: igitur ista erit magis vera, quia immediatior primae verae in hac materia.
Dico quod ista est prima vera : Natura humana est unita Verbo, et immediatior sequens est ista : Verbum subsistit in natura humana, et ex ista sequitur immediatius quod Verbum est homo, et ex ista, quod Homo est Verbum, per conversionem, et ita quod ex nulla harum sequitur: Homo factus est Deus.
Ad primum principale primae quaestionis, Deus factus est homo, igitur Deus est factus, dico quod non sequitur, sequitur tamen de Socrate gratia materiae. Et cum dicitur, homo non distrahit ab eo quod est factus, dico quod sic, gratia formae, nisi dicatur, hoc est factum ens, et adhuc ibi sequitur : igitur est factum, solum gratia materiae, quia ubicumque illud, secundum quod est factum, est primum esse ejus, quod est factum, sequitur ; et quia Socrates nullum esse extra causam habet antequam sit homo, ideo sequitur, est factus homo, igitur est factus, gratia materiae, hoc est, gratia illius cui additur. Non autem sic est de Deo respectu hominis, quia esse factus homo, non est esse factus Deus, cum habeat primum esse simpliciter aliud ab esse hominis.
Ad aliud, dico quod non sequitur, Deus factus est homo, igitur mutatus est ad humanitatem, quia ista factio est absque omni mutatione. Ideo dico, quod haec est falsa : Actio et passio abstracta a motu et mutatione, non sunt relationes, quia actio et passio sine omni motu et mutatione adhuc sunt respectus extrinsece advenientes.
Ad aliud, dico quod regulae de communicatione idiomatum fallunt quantum ad ea quae per se pertinent ad unionem ; ideo non sequitur : Deus factus est homo, igitur Deus factus est Deus.
Ad primum principale secundae quaestionis, dico quod non bene convertitur sic : Deus factus est homo, igitur homo factus est Deus, quia ly factus hic non est syncategorema, nec determinatio compositionis, sed hoc totum est praedicatum, factus homo ; ideo sic convertitur, factus homo est Deus, sicut ista, lignum factum est album, convertitur in istam, factum album est lignum, et non in istam, album factum est lignum.
Ad aliud, dico quod ista sunt convertibilia, hoc incipit esse, et hoc fit, ubi praedicatur esse secundum adjacens. Similiter ista convertuntur: Deus incipit esse homo, et homo incipit esse Deus: sed quando esse praedicatur tertium adjacens, incipit non infert fieri, vel factum esse ; ideo non sequitur, homo incipit esse Deus ; igitur factus est Deus. Igitur sicut non sequitur, lignum fit album, igitur album fit lignum, licet sequatur, lignum incipit esse album, igitur album incipit .esse lignum : sic in proposito, quia factio requirit subjectum factionis praecedere natura terminum formalem in factione secundum quid, non sic inceptio.
Ad aliud, cum dicit Augustinus, quod talis fuit unio, quae facit Deum hominem, et hominem Deum, verum est, quantum ad communicationem idiomatum, nec plus intelligit Augustinus. Sustinendo quod factio secundum quid non requirat subjectum factionis esse prius natura, potest dici ad primum ad oppositum, quod sicut haec est vera, lignum factum est album, sic et ista, album factum est lignum.
Ad aliud, dico quod non sequitur, homo factus estDeus ; igitur Verbum factum est Deus, sicut non sequitur: Deus factus est homo ; igitur Deus factus est Deus, quia pro eodem est haec vera, homo factus est Deus, pro quo supposito hominis est haec vera : Deus factus est homo.