Gregorius in evang.. In praemissis verbis baptistae ioannis constat, quod audientium corda turbata sunt, quae consilium quaerebant, cum subinfertur et interrogabant eum turbae dicentes: quid ergo faciemus? Origenes in Lucam.
Tres ordines inducuntur sciscitantium ioannem super salute sua: unus quem Scriptura appellat turbas; alius quem publicanos nominat; tertius qui militum appellatione censetur. Theophylactus.
Et quidem publicanis et militibus a malo abstinere praecepit; turbis autem, quasi non malitiosis existentibus, bonum aliquod praecepit observari; unde sequitur respondens autem dicebat illis: qui habet duas tunicas, det non habenti.
Gregorius. Propter hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet ut non solum exteriora quaecumque, sed ipsa nobis valde necessaria dividere cum proximis debeamus; scilicet vel tunicam qua vestimur, vel escam qua carnaliter vivimus; unde sequitur et qui habet escas, similiter faciat.
Basilius. Hic autem docemur quod ex omni eo quod affluit supra proprii victus necessitatem, tenemur erogare illi qui non habet, propter deum, qui quaecumque possidemus largitus est.
Gregorius. Quia enim in lege scriptum est: diliges proximum tuum sicut teipsum, minus proximum amare convincitur qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sunt sibi necessaria partitur: idcirco de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum; quoniam si una dividitur, nemo vestitur. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae ceteris praecipiuntur. Ambrosius. Alia enim officiorum praecepta propria sunt singulorum: misericordia communis est usus: ideo commune praeceptum est omnibus ut conferant non habenti. Misericordia est plenitudo virtutum. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura servatur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur. Origenes in Lucam.
Profundiorem autem locus iste recipit intellectum. Quomodo enim non debemus duobus servire dominis, sic nec duas habere tunicas, ne sit unum indumentum veteris hominis et alterum novi: sed debemus nos exuere veterem hominem, et ei dare qui nudus est: alius enim habet unum, alius vero omnino non habet, contraria scilicet fortitudo; et quomodo scriptum est ut in profundum maris praecipitemus nostra delicta, sic proiici a nobis oportet vitia atque peccata, et iacere super eum qui eorum nobis causa extitit. Theophylactus.
Quidam autem tunicas duas esse dixit spiritum Scripturae et litteram. Habentem vero duo haec monet ioannes ut instruat ignorantem, et det ei ad minus litteram.
Beda. Quantum autem baptistae sermo virtutem habuerit, hinc probatur, cum et publicanos et milites ad consilium salutis suae coegerit inquirendum; unde sequitur venerunt autem publicani ut baptizarentur, et dixerunt: magister, quid faciemus? chrysostomus. Magna est virtutis fortitudo, dum felicitatis viam requirunt ab indigo locupletes. Beda. Praecepit ergo eis ne ultra praescriptum exigant; unde sequitur et ille dixit ad eos: nihil amplius quam quod vobis constitutum est faciatis.
Publicani vero appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum; nec non et hi qui saeculi huius lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur; quos omnes pariter in suo quemque gradu ab agenda fraude coercet; ut dum primo se ab alienorum temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent.
Sequitur interrogabant autem eum et milites, dicentes: quid faciemus et nos? iustissimo autem moderamine praemonet, ne ab eis calumniando praedam requirant, quibus militando prodesse debuerant; unde sequitur et ait illis: neminem concutiatis, scilicet per violentiam, neque calumniam faciatis, scilicet per fraudulentam malitiam; et contenti estote stipendiis vestris.
Ambrosius. Docens idcirco stipendia militiae constituta, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Gregorius Nazianzenus.
Stipendium enim appellat imperialem provisionem, et deputata per legem dignitatibus munera. Augustinus contra faustum.
Sciebat enim eos cum militarent non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: alioquin responderet eis: arma abjicite, militiam istam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite. Quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri, ut dominentur in pace victuri? hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur; quae plerumque ut etiam inde puniantur, adversus violentiam resistentium, sive deo, sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur ubi eos vel iubere tale aliquid, vel in talibus obedire iuste ipse ordo constringit. Chrysostomus super Matth.. Volebat autem ioannes quando publicanis et militibus loquebatur, ad aliam maiorem philosophiam ipsos traducere; sed quoniam nondum erant ad illam idonei, minora reserat: ne si potiora proferret, nequaquam illis intenderent, et his etiam privarentur.