Quod vero sexagesimo primo ponitur, cum dicitur, omnia in verbo dicit pater, non vocatur verbum dicendi principium, sed terminus, intelligendum est ex parte dicentis; non enim verbum est principium patri, quod dicatur; sed dicitur a patre ut principium aliorum quae dicuntur per hoc verbum: et sic cessat omnis obiectio.