CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De causis caloris in regione aeris quae dicitur aestus.
Caliditas autem specialiter quae est in regione illa aeris, quae dicitur aestus, in qua apparet assub et cometes, absque dubio provenit ex stellis, et lumine, et motu: sicut enim jam diximus, caliditas provenit ex fricatione et motu et percussione acris : de aptitudine enim motus est quod etiam corpora spissa, et per naturam frigida calefacit, ut ferrum, et lapides : et si ita se habet motus ad haec corpora ut dictum est, tunc multo magis igniet ea quae sunt minus spissa, et sibi magis propinqua, sicut est superior pars aeris quae conjungitur igni: et ideo cum motus superiorum corporum maximorum tangit materiam elementarem in hoc quod vicinissimum sibi est, inducit formam ignis ; et in eo quod post illud est, inducit aestum magnum, relinquendo ipsum in forma aeris. Signum veritatis ejus quod motus ignit corpora grossa et spissa, est quod videmus in hastilia plumbata projecta ex arcu sagittarii fortiter projicientis : in illa enim calefit plumbum, ita quod liquescit et distillat de hastula. Redeamus igitur adaptantes hoc ad propositum, dicentes quod primae stellae propter fortissimum motum suum exacuun-
tur : et ideo igniri dicuntur pro eo quod igniunt materiam quam fortiter movent : et ideo ex motu eorum ignitur aer qui vicinior est in circuitu per convexum aeris, quod est vicinius circa stellas. Istae autem stellae per effectum dicuntur igniri, non ob aliud nisi quia ipsae incedunt per motum suum in aere, non quidem ita quod aer sit locus earum, sed ita quod motus earum effectum suum extendit ad aerem : et ideo motus earum per effectum est in aere : et aer ille quando movetur ab eis propter motum et lumen earum fit ignis : et ideo etiam stellae istae igniuntur, hoc est, igniri dicuntur ab aere, non quidem succenduntur : sed ideo communicant acri igniri proprietates aequivoce, quia habent eas ut agentes, et aer habet eas ut patientes : et hoc modo calefiunt, sicut dicitur Mars calefieri, vel alia stella calida : et ille motus fuit Antiquorum, quapropter istas stellas igniri per effectum dicebant. Secundum veritatem autem dicuntur stellae ea quae similitudinem habent stellarum, sicut assub, et cometes, et ignis perpendicularis, et hujusmodi : et illa dicuntur exacui propter multum calorem superioris aeris, cujus regio vocatur aestus: et est aer ignitus qui est locus existens in. circuitu stellarum talium quae non in virtute sunt stellae, sed stellae dicuntur propter similitudinem quam habent ad stellas. Causa autem quare stellae tales igniuntur, est quia moventur in aere illo ignito, qui ex vicinitate motus stellarum, et vicinitate luminis fit aestus ignis : et ideo omnes tales vapores qui dicuntur stellae, igniuntur ab eo et fiunt ignis : stellae autem quae in orbe superiori sunt et non sunt ejusdem materiae cum quatuor elementis, circumvolvuntur in orbe suo, et ideo non igniuntur : quia nonest orbis susceptibilis impressionis activarum et passivarum: stellae autem praedictae quae sunt sicut assub et similia, et non igniuntur, nisi ideo quia aer est sub orbe propinquiore rotundo, qui est orbis lunae, non quidem immediate, sed per medium ignitum, ad quem tamen pertingit effectus motus stellarum : et ideo cum orbis incidit per revolutionem fortissimam in circuitu, calefit aer ille et non ignitur.
Contra hoc tamen objicit Alexander Peripateticus dicens , quod omne quod agit, tangit, ut dicit Aristoteles in libro XVI Animalium : sed quod immutat per calorem vel motum, agit: ergo tangit : omne autem quod tangit, ultimum suum habet simul cum ultimo tacti : ergo si stellae agunt in aere, habent ultima sua cum ultimo aeris tacti : quod est falsum : quia inter stellas et aerem est medius ignis, et similiter inter stellas et aeris partem superiorem quae aestus vocatur. Amplius si motus facit calorem, cum orbis in omnibus partibus suis aequaliter movetur, videtur quod orbis in omnibus partibus suis aequaliter deberet calefacere. Calefactio ergo aeris aestuosi ita attribuitur partibus aliis sicut stellis. Quare igitur dicitur, quod stellae celefaciunt aerem? Sed ad haec ipsa objecta respondet Alexander dicens, quod non semper est verum quod omne quod agit, tangit, ita quod ultimum ejus sit cum ultimo ejus quod agit sive quod patitur ab ipso : et dat instantiam de pisce, qui vocatur stupefactor, qui quando est in rete et tangit manum piscatoris, nec ipse est stupidus : et tamen stupefacit manum piscatoris. Haec solutio ergo non placet Themistio, nec etiam Averroi dicentibus, quod piscis stupefactor agit in rete quidem in stupefactionem sensus, quia rete non habet sensum : sed agit in rete actionem passionis alicujus, quae stupefacit manum piscatoris : et rete stupefaceret, si rete sensum haberet: stellae autem nihil talium agunt in partes orbis quae sunt sub ipsis,neque etiam mo-
tus stellarum: et ideo non potest mediante orbo talis impressio pertingere ad. ignem et ad aeris partem superiorem : et dicunt igitur duo praenotati Philosophi, quod una et eadem actione aliter agit spissum, et aliter non spissum : et aliter agunt in id quod est susceptible contrarietatis, et aliter in id quod non suscipit contrarietatem qualitatum activarum et passivarum : rarum enim motu suo minus dissolvit quam spissum, et ideo minus calefacit quam spissum : et cum utrumque illorum dissolvat, non tamen dissolvit nisi id quod rarefieri potest : et ideo neutrum horum dissolvit partes orbis neque calefacit, sicut diximus superius. Dicunt ergo quod totius orbis est actio illa quae est dissolvere et calcfacere per motum. Sed tamen quia stellae sunt spissiores partes orbis, ideo haec actio magis attribuitur orbi secundum stellas quam secundum aliquas partes non stellatas : et non oportet quod immediate semper tangat, sed sufficit quod per medium tangat, licet actio ejus fortius imprimat in id quod conjungitur ei sine medio, quam in id quod conjungitur ei cum medio vel per medium, dum tamen illa aequaliter sint susceptibilia talis impressionis : et secundum hoc dicunt isti Philosophi, quod aer qui est sub stellis, calefit magis quam sub aliis locis orbis non stellatis, et praecipue aer qui supponitur soli, eo quod sol major et spissior est omnibus aliis stellis : et hujus signum est, quod aer tanto calidior invenitur, quanto directe est sub sole, sicut aer illorum super quorum zenith capitum movetur sol : et quanto magis elongatur aer per obliquitatem a via solis ad Aquilonem et Meridiem, tanto invenitur frigidior : et contingit hoc ut dictum est, propter motum solis, et non ideo quod sol sit igneus : et similiter est in aliis stellis.
Nos autem Alexandri solutionem secundum quid approbamus : ''quia absque dubio stellae habent proprietates ele-
mentorum, ut dicemus inferius, non sicut dispositae per ipsas,sed sicut facientes eas in materia quae susceptibilis est. contrarietatis : et ideo non sequitur, quodsi aliquid agat secundum aliquam actionem, et disponatur secundum illam eamdem, vel quod tangit physico tactu secundum eamdem qualitatem quam imprimit in illud quod est patiens ab ipso.Stellae enim imprimunt calidum et frigidum, et humidum et siccum, et tamen secundum naturam illorum non disponuntur : et si hoc esset tantum ex motu stellarum, et ex spissitudine, tunc semper imprimerent calorem igneum : et hoc non faciunt, sicut experimur secundum visum : et ideo oportet nos hic facere digressionem, et loqui de natura stellarum secundum dicta aliorum Philosophorum.