DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De sanctitate et sanctificatione Mariae
De sanctitate Mariae dicit beatus Bernardus :. " Haec est Jerusalem, civitas sancta, quae praerogativa meritorum omnem transcendit creaturam, ad evacuandam omnem potestatem inimici, quae sola in universa humanae generationis linea dicere potest post Filium : Princeps mundi hujus in me non habet quidquam . Item, Joel, iii, 17 : Erit Jerusalem sanct a , et alieni non transibunt per eam. Item, sicut dicit Anna in cantico sno, I Reg. ii, 2 : Non est sanctus ut est Dominus noster : sic dici potest Dominae verissime : Non est Domina sancta ut est Domina nostra. "
Et nota, quod singulas expositiones hujus nominis, sanctus, sancta, sanctum, .reperire est in Maria. Sanctus vel sancta idem valet quod mundus vel munda. Unde Dominus, Levit. XIX , 2, et I Petri, I, 16 : Sancti estote : quia ego sanctus sum. Ipsa vero mundissima creaturarum
Dei, sicut patet. Item, sanctus dicitur a saucio, sancis : unde dicitur sanctus quasi sancitus. Et ipsa fuit sancta, id est, firma et in bono confirmata. Unde dicit : In Sion firmata sum . Item, sanctus dicitur quasi AdminBookmark , id est, sine terra, scilicet sine terrenitate. Et ejus conversatio tota fuit caelestis. Item, sanctus, id est, Domino dicatus, datus scilicet et appropriatus. Unde, Luc. II, 23 : Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Ipsa vero tota fuit Dei, et nullius nisi Dei. Unde dicit, Cantic. II, 16 : Dilectus meus mihi, ei ego illi, Et fere ubique in canticis vocat eam Filius suam. Item, sanctus quasi sanguine tactus, vel sanguine tinctus secundum Isidorum. Unde beata Agnes : " Sanguis ejus ornavit genas meas. " Et ipsa sanguine Filii tacta vel tincta per compassionem. Unde dicitur quasi rosa in Iericho . Tacta, cum ejus animam gladius pertransiret. Tincta, quia dolor illo computatur ei pro martyrio. Item, fuit forma exterior Mariae sancta contra immunditiam operis, voluntas ejus sancta contra immunditiam pravi desiderii, cor ejus sanctum contra immunditiam pravae cogitationis, et ita sanctissima. Beatus Bernardus in libro quarto de Consideratione, in fine : " Sanctum facit affectio sancta, et ipsa gemina, timor Domini sanctus, et sanctus amor. His perfecte perfecta anima veluti quibusdam duobus brachiis amplectitur, stringit et tenet sponsum, dicens : Tenui eum, nec dimittam . Timenda sunt autem in eo potestas cui nihil potest resistere, et sapientia cui nihil potest abscondi : perfecte enim oportet, ut timeas eum, qui nec oculus deest omnia videns, nec manus omnia potens. Amandus est etiam ille qui est amor, etc. " In omni autem hujusmodi vel alia sanctitate non est anima sancta ut est Domina nostra,
Et propter hoc dicit ipsa Filio, sicut exponit beatus Maximus Episcopus : " Tenuisti manum dexteram meam, etc. . Tenuisti ne umquam caderem : intelligens non a se, sed a Deo esse quod numquam cecidit. Ei in voluntate tua, id est, in adimpletione voluntatis, deduxisti me de virtute in virtutem. Deduxisti, inquam, me ne errarem : et cum gloria suscepisti me, ne deficerem. Tenuisti in. puritate, deduxisti in veritate, suscepisti in claritate. " Haec verba tres status vitae Christiani designant, scilicet statum innocentiae, justitiae, et gloriae.
Dominus quorumdam tenet sinistram, non dexteram, quos permittit prosperari in diebus istis, et reservat infernalibus paenis, de quibus dicitur : Ducunt in bonis dies suos, ei in puncto ad inferna descendunt . Sinistram et dexteram, qui sic transeunt per bona temporalia, quod non amittunt aeterna, ut Abraham, David, Isaac, quibus dicitur : Divitiae si affluant, nolite cor apponere . Nec sinistram nec dexteram, qui et temporalibus bonis privantur, et aeternis frustrantur, quibus dicit Jacobus, IV, 2 : Concupiscitis, et non habetis, etc.
Dexteram, non sinistram, quorum mentes in aeternitatis amore custodit, exteriorem tamen habitudinem egestatis quasi nihil curat. Unde : A dextris est mihi Dominus, ne commovear . Sic dexteram beatae Mariae tenuit. Unde et dicit ei, Isa. xlii, 6 : Apprehendi manum tuam, ei servavi te, etc. Dominus enim manum Mariae apprehendit, et eam servavit : quia in utero eam sanctificavit, et ex tunc in virtutum puritate permanere fecit, non tantum ut non peccaret, sed ut peccare non posset. Jeremias et Joannes Baptista et alii sanctificati in utero, etsi non peccabant, tamen peccare poterant, sed non beata Virgo. Unde dicit, Eccli.
XXIV, 15 : Et sic in Sion firmata sum, etc. Quia In ipso momento consensus sui, concepto Salvatore, firmata est, id est, in bono confirmata, ut de caetero peccare non posset I et hoc in Sion, id. est, in Ecclesia militante adhuc posita : quod fuit ei speciale privilegium. Alii enim
sancti non in hac vita sic firmantur, ut de caetero peccare non possint, sed tantum in superna Jerusalem. Et ideo ipsa sola potuit gloriari, et dicere : Tenuisti manum dexteram meam , et ecce status innocentiae, cujus sinistram non tenuit Dominus : quia dolores inuitos et tribulationes eam sustinere permisit. Unde : Et tuam ipsius animam pertransibit gladius , id est, dolor Dominicae passionis. Sequitur, Psal. lxxii, 24 : Et in voluntate tua deduxisti me. Unde et alibi dicit : Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem . In voluntate tua, non in ineritis meis, ecce status justitiae. Et cum gloria, suscepisti me, ecce status gloriae.
Item, De sanctitate vel sanctificatione Mariae notandum, quod nisi ad plenum purgata fuisset, fructum talem facere non posset, et nisi ab omnium vitiorum contagio immunis exstitisset, Filium Dei generare non potuisset. Ut enim virgo conciperet, et pareret virgo, summa sanctitate et puritate opus habebat. Omnium autem malorum quasi duae radices sunt concupiscentia et ignorantia, a quibus duabus radicibus perfecte purgata est, quando Spiritus sanctus supervenit in eam, et virtus Altissimi obumbravit ei. (Istud invenies titulo de delectabilibus horti,)
Item, In sanctificatione Mariae per superventionem Spiritus sancti et obumbrationem virtutis Altissimi illud solum remansit in Virgine, quod erat ad paenam, illud totum recessit quod erat ad culpam : vitiositas omnino recessit, poe- nalitas remansit : carnalitas tollebatur, calamitas non amovebatur. Et hoc fuit illud mirabile de quo Propheta dicit : Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad finem terrae . De terra enim carnis tollebatur omnis pugna : et ibi facta est pax plena. In arcu et sagitta percussio artificiosa, in gladio et hasta virtuosa. Arcus ergo tentatio fraudulenta, arma tentatio violenta. Neutra vero istarum post sanctificationem in ipsa locum habuit, nec accessum jam habere potuit. Scutum excusatio quae non habet locum ubi non potest haberi excusatio. Ignis amor divinus, quo combusta sunt haec scuta, qui. nihil reliquit in ea. Unde vel quoad impossibilitatem oporteret excusari. Divinus siquidem amor adeo eam in omni bono solidavit, ut de caetero qualiscumque defectus in eam incidere omnino non posset, nec aliquid quod qualicumque excusationi subjaceret. Videtur itaque juxta hoc quod ab hora supervenientis in eam Spiritus sancti, ab hora obumbrantia se virtutis Altissimi, non solum in omni gratia consummata, verum etiam in omni bono et dono quod acceperat, confirmata. In caeteris enim sanctis magnificum habetur, quod a vitiis non possunt expugnari : in ista mirificum habetur, quod a nullo vitio potuit vel in modico impugnari. Et hoc in eam supra modum fuit mirabile, et prae caeteris omnibus sanctis singulare, quod in ea convenire potuit tanta corruptibilitas cum incorruptibilitate, et e converso. Corruptibilitas in his quae pertinent ad paenam, incorruptibilitas in his quae pertinent ad culpam. Sed sibi ad futurae gloriae cumulum, nobis ad patientiae documentum profuit, quod passibilitatis nostrae jugum cum tanta puritate portavit. Quod enim de exterminio peccati in ea factum creditur, futurum in omnibus sanctis speratur : futurum, inquam, sed
non in, corpore eorum adhuc mortali, sed in corpore eorum jam facto immortali : prius enim ''oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, ei mortale hoc induere immortalitatem ,
De sanctificatione beatae Virginis dicit Psalmista, Psal. xli, 5 : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Sed quoniam ad hoc sanctificata est, ut digna fieret concipere Salvatorem, praemittit de conceptu ejus dicens : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, Fluminis impetus, id est, superventio Spiritus sancti, laetificat civitatem Dei, scilicet beatam Virginem, in qua habitavit plenitudo divinitatis corporaliter , Et ex hoc fuit in ea civium unitas, id est, sensualitatis et rationis plena concordia. Et bene dicitur impetus : quia quam cito respondit Angelo, Fiat mihi secundum verbum tuum 3 , statim Filium Dei concepit: et ex hoc laetificata est vehementer. Unde dixit ad Elisabeth : Exsultavit spiritus meus, etc, .
Sequitur : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Tabernaculum idem quod civitas illa, id est, beata Virgo, in qua Altissimus armavit se armis nostrae mortalitatis, quibus contra diabolum dimicavit, sicut postulaverat Psalmista, Psal. xxxiv, 2 : Apprehende arma, et scutum, etc. Hoc tabernaculum sanctificavit Altissimus, quando eam in utero matris purgavit ab originali, ut tota munda nasceretur.
Sequitur de fide conceptionis, Psal. xlv, 8 : Deus in medio, id est, in utero ejus, scilicet Virginis, non commovebitur a deitate in humanitatem,
ut hanc assumens, illam relinquat :
sed idem erit Deus, et homo, et hoc est : non commovebitur, id est, totaliter non movebitur. Quodam enim modo motus fuit motu pietatis, sed non motu alterationis, quando ad ejus uterum intrandus se humiliavit, sed non ex toto est motus : quia divinitatem non deposuit.
Sequitur : Adjuvabit eam Deus mane, idest, in principio vitae suae, et cum adhuc essetin utero,diluculo tenebras originalis peccati tollente. Et appellat diluculum, gratiae ortum in illa. Alia littera habet : " Adjuvabit eam Deus vultu suo. " Vel melius : Adjuvabit eam Deus mane, sicut expositum est, diluculo, id est, claritate virtutum quae tunc infusae sunt ei. Sic exponit Glossa diluculum. Job,VII, tione enim ejus omnem rubiginem culpae originalis abstulit caelestis aurifaber de argento virgineas carnis et animae, ut egrederetur vas utrumque purissimum ad recipienda dona gratiarum primo, et Filium Dei carnem assumpturum secundo. Ideo praedictum erat, Proverb. xxv, 4 : Aufer rubiginem de argento, ei egredietur vas purissimum. Et sunt verba Patris ad. Spiritum sanctum. Nec solum tunc ablata est rubigo culpae originalis, sed ornatum est vas istud omni lapide pretioso, id est, omni charismate spiritali. (Melius invenies titulo de privilegio carnis virgineae.)