CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod felicitas per se sufficiens bonum est.
Videtur autem et est per se sufficientia : quia scilicet felicitatis per se sufficiens bonum est idem accidere, scilicet quod felicitas est ultimum et optimum perfectum inter bona : perfectum enim per se sufficiens esse videtur. Per se autem sufficiens dicimus, quo habito nullo indiget homo ad boni operationem hu- mariam. Bonum autem humanum in optimo statu suo non consideratur in hoc quod vivat sibi soli vitam solitariam, sed quod vivat sufficienter et parentibus et filiis et uxori : et universaliter loquendo, quod vivat amicis et civibus ad sufficientiam : quia homo et natura homo est, ut sibi vivat : et natura conjugale animal et domesticum, ut parentibus et filiis et uxori vivat : et ut amicis et civibus vivat, natura civile animal homo est. Tamen quando homo refertur ad multitudinem vel domus vel civitatis vel gentis, oportet assumere terminum aliquem qui facultatem non excedat. Si enim extendet ad parentes et propinquos et amicos amicorum tam in linea ascendentium quam descendentium tam directe quam transversaliter, et non stet in aliquo, in infinitum procedet.
Sed hoc rursus quidem perscrutandum erit in oeconomicis et civilibus. Per se enim sufficiens hic dicitur quod omnia inter se habet quae pertinent ad boni perfecti et ultimi operationem. Hoc autem non potest esse nisi concurrentibus quatuor virtutibus. Una quidem virtute ultimi secundum quod ultimum est, quae est virtus sicut tractus navis, vel sicut sonus quem facit modius milii cadens, et sicut bonum quod est in duce exercitus : quae virtus licet sit ex antecedentibus et constituentibus potestative, tamen ita est ultimi et totius, quod non potest attribui partibus sigillatim, et pars ejus non potest attribui partibus divisim : et si totum attribuitur partibus, sicut sonus grani milii, et tractus navis trahentibus, non potest eis attribui, nisi secundum quod unitae sunt in toto. Et sic est de ordinatis ad felicitatem, in qua collectio virtutum quatuor operatur, scilicet virtus ultimi secundum quod ultimum est, et triplex virtus ordinatorum ad ipsum, sicut virtus subjective operantium organice et essentialiter : et hoc modo in monastica, oeconomica, et civili. In monastica quidem subjective operantur vires inferiores, a ratione persuasibiles et
rationi obedibiles. In oeconomica autem subjective operatur familia ad patremfamilias. In civilibus autem subjective operantur senatores, artifices, et milites. In omnibus autem his organice deserviunt bona extrinseca, sicut robur corporis et divitiae : essentialiter autem deserviunt virtutes in omnibus tribus. Et unitis virtutibus istis ad omnia sufficiens est felicitas. Sufficientia enim hominis non simpliciter est, quia sufficientia simpliciter soli Deo convenit. Ex ista igitur sufficientia procedens dicimus, quod per se sufficiens esse ponimus : quod etiam solitariam vitam, quamvis nihil aliud sibi adjunctum sit, eligibilem facit, et nullo indigentem eorum quae pertinent ad bonum hominis. Tale autem bonum nullo indigens aestimamus esse felicitatem : qui enim aliquo indiget ad sui boni perfectionem, non attingit statum omnium congregatione bonorum perfectum : et ideo talem felicem esse non dicimus. Felicitas ergo bonorum ultimum et optimum bonum est perfectum etper se sufficiens.