In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua : Talis est illa quam permittis docere in Ecclesia : et licet sit talis, " dedi illi tempus ut paenitentiam , ageret, " scilicet de peccatis suis : in quo ostenditur excellentia misericordiae Dei qui nullum vult perire. Ezechiel. XXXIII, 11 : Nolo mortem impii, sed, etc. Et est argumentum, quod tempus nobis datum est ad paenitendum. Si enim tempus est mora motus, nos semper debemus esse in motu paenitentiae. Eccli. IV, 23 : Fili, conserva tempus, et devita a malo. i n futuro autem erit tempus Domini. Psalt lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, elc.
Et non vult paenitere a fornicatione sua, " ad litteram, vel quadruplici praedicta : in quo notatur aggravatio culpae. Job, XXIV, 23 : Dedit ei Deus locum paenilenliae, et ille abutitur eo in superbiam. Et dicit: " Non vult : " non dicit, non potest : quia non impotentia, sed voluntas culpabilis est.
" Ecce mittam eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulatione maxima erunt, nisi paenitentiam ab operibus suis egerint.
Et filios ejus interficiam in morte. "
Haec est tertia pars in qua malis comminatur.
Et dicuntur duo. Primo, ponuntur paenae quas Dominas inflicturus est malis. Secundo, commendatur fides Ecclesiae quae Deum punitorem omnium malorum ostendit, ibi, v. 23 : " Et scient omnes Ecclesiae. "
In prima parte dicuntur tria. Primo, comminatur eis audaciam peccandi, et securitatem. Secundo, comminatur eis tribulationem temporalem, ibi, " Et qui moechantur cum ea. " Tertio, mortem aeternam, ibi, v. 23 : " Et filios ejus interficiam. "