Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De Sacramentorum institutione.
De institutione autem Sacramentorum hoc tenendum est, quod septem Sacramenta legis gratiae Christus instituit tanquam noui testamenti mediator et praecipuus lator legis, in qua vocavit ad promissa aeterna, dedit praecepta dirigentia et instituit Sacramenta sanctificantia.
Instituit vero ea in verbis et elementis ad evidentiam signiticationis et efficaciam sanctificationis, ita quod semper habent significantiam veritatis, sed non semper efficaciam curationis, non propter defectum a parte sui, sed a parte suscipientis.
Instituit autem praedicta Sacramenta diuersimode, quaedam scilicet ex eis confirmando, approbando et consummando, ut matrimonium et poenitentiam; quaedam.autem insinuando et initiundo, ut confirmationem et unctionem extremam: quaedam vero iniliando et consummando et in semetipso suscipiendo, ut Sacramentum baptismi, eucharistiae et ordinis. Haec enim tria et plene instituit et etiam primus suscepit .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium reparativum nostrum est Christus crucifixus, Verbum scilicet incarnatum, quod quia Verbum est Patri coaequale et consubstantiale, est Verbum summae virtutis, summae veritatis et summae bonitatis, ac per hoc et summae auctoritatis: et ideo ipsius est proprie novum testamentum introducere, ipsius etiam est legem dare integram et sufficientem secundum exigentiam summae virtutis et veritatis ac bonitatis suae. Ratione igitur summae bonitatis promissa proposuit beatificantia; ratione summae veritatis praecepta dedit dirigentiaratione vero summae virtutis Sacramenta statuit adminiculantia: ut sic per Sacramenta virtus repararetur ad implenda praecepta dirigentia, et ner praecepta directiva perveniretur ad promissa acterna, faciente hoc Verbo aeterno, Christo scilicet Domino, in lege evangelica, in quantum est via, veritas et vita .
Rursus, quoniam reparativum principium non solum est Verbum in quantum Verbum, sed etiam in quantum incarnatum , quod, hoc ipso quod incarnatum, omnibus se offert ad notitiam veritatis et omnibus digne accedentibus se exhibet ad gratiam curationis: hinc est, quod tanquam plenum gratiae et veritatis ad maiorem evidentiam significandi et efficaciam sanctificandi Sacramenta instituit in elementis simul et verbis, ut, dum elementa oculis, et verba auribus se offerrent, qui sunt duo sensus maxime cognoscitivi, evidentiam darent significationis expressae; deinde etiam verba sanctificarent elementa, ut plenior fieret efficacia curationis humanae, quae quoniam nulli datur repugnanti et impugnanti fontem gratiae interius in corde: ideo sic instituta sunt, ut significarent semper et universaliter, non autem sanctificarent nisi accedentes digne absque omni fictione .
Postremo, quoniam, etsi Verbum incarnatum sit fons gratiae sacramentalis, aliqua tamen gratia sacramentalis fuit ante incarnationem, aliqua veru non nisi post Spiritus sancti missionem, quaetlum autem medio modo se habens: hinc est, quod oportuit, Sacramenta institui diversimode. Nam ante incarnalionem necessaria fuit et compunctio poenitentiam et generatio matrimonialis: ideo haec duo Sacramenta non de novo instituit, sed iam a se instituta et naturali dictamini quodam modo impressa consummavit et confirmavit in lege evangelia, dum poenitentiam praedicavit et nuptiis interfuit et legem coniugii approbavit, secundum quod colligitur ex diversis Evangelii locis . - Ante vero Spiritus
sancti missionem nec fuit plena Spiritus sancti donatio ad confirmationem et nominis Christi publicam confessionem, nec unctio mentis plenaria ad evolationem; ideo haec duo Sacramenta, scilicet confirmationem et extremam unctionem, Christus solum initiavit et insinuavit, confirmationem manum parvulis imponendo et praedicendo discipulos baptizandos Spiritu sancto; unctionem vero extremum discipulos ad curandum mittendo, qui infirmos ungebant oleo, sicut dicitur in Marco
Medio autem tempore et fuit regeneratio et Ecclesiae ordinatio et spiritualis cibatio: ideo Christus haec tria Sacramenta, scilicet baptismi, eucharistiae et ordinis, et complete et clare instituit: primo baptismum suscipiendo, deinde formam dando et ceteris publicando ; ordinem vero, dando primo potestatem ligandi et solvendi peccata humani generis et potestatem conficiendi Sacramentum altaris ; eucharistiam vero, comparando se grano frumenti et conficiendo et dando discipulis, imminente passione, Sacramentum corporis et sanguinis sui. - Et ideo haec tria Sacramenta per Christum distincte et integre debuerunt institui et in lege veteri multipliciter figurari tanquam Sacramenta substantialia novi testamenti et propria legislatoris, Verbi scilicet incarnati.