CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Adprimum argumentum, etc. Nunc respondendum est ad argumenta principalia primae quaestionis de subjecto Theologiae. Ad primum, respondet Doctor quod auctoritas Boetii est vera de subjecto accidentis sive inhaesionis, tale enim subjectum non est simplex. Si dicatur, quod anima est subjectum etiam accidentium spiritualium, et tamen est forma simplex, dico quod summe simplex nec est in se compositum, nec alteri componibile, sicut ex subjecto et accidente fit unum compositum per accidens, licet forte posset etiam aliter exponi, sed hoc sufficit pro nunc. Certum est autem, quod subjectum considerationis potest esse etiam summe simplex, quia tale nihil includit pertinens ad compositionem.
Ad secundum respondet Doctor quod Philosophus intelligit de materia ex qua fit res naturalis, ut patet ibi, cum dicit in principio illius textus : Quoniam autem causae quatuor sunt de omnibus Physico cognoscere, etc. Et sic verum est, quod materia talis nullo modo est efficiens, nec finis, nec forma: sed non loquitur de materia in qua, quae scilicet est receptiva accidentis, quia talis est ultimate substantia, cum accidens non recipiatur immediate in materia ut alias patebit: et multoties subjectum accidentis erit causa efficiens accidentis, ut patet de substantia ignis, quae est immediata causa caloris sui, ut patebit a Doctore in 4. d. 12. Materia etiam circa quam est aliqua scientia, potest esse causa efficiens alicujus, puta passionis demonstrabilis de illa.
Nota tamen quod dicit de subjecto scientiae. Hic Doctor vult expresse, quod subjectum scientiae dicatur subjectum in ratione causae efficientis, id est quod subjectum scientiae est causa effeciiva, saltem partialis notitiae conclusionis demonstrabilis, sustinendo quod entitas subjecti sit causa effectiva scientiae. Vel si dicatur (ut supra exposui) quod notitia subjecti est causa effectiva notitiae conclusionis demonstrabilis, remota tamen, quia notitia principiorum est immediate causa. Et sic hac via de notitia subjecti magis salvatur subjectum Logicae, quia certum est, quod Syllogismus qui ponitur subjectum Logicae a Doctore, ut patet in Universalibus, non continet virtualiter notitiam conclusionis demonstrabilis: patet, quia ens rationis non potest esse causa effectiva, nec totalis, nec partialis alicujus scientiae, quae est qualitas absoluta, ut diffuse patet a Doctore g. 13. quodl. et d. 14.
Si tamen diceretur, quod notitia Syllogismi continet remote virtualiter notitiam conclusionis demonstrabilis in Logica, ut notitiam hujus, quod Syllogismus habet tres terminos; sed tunc esset quaestio de notitia subjecti Logicae, sed quia non est praesentis speculationis, alias diceretur. Dicit tamen Doctor quod per quamdam similitudinem potest dici materia, et littera satis clara est : Dicitur enim subjeclum scientiae materia propter quamdam similitudinem ad factionem, quia factio est actus transiens extra, id est quod terminatur ad aliquod productum, quod non recipitur in ipso faciente ; sed recipitur in materia extra, ut patet de facienle domum ubi forma domus est in materia extra ; sed non est sic de actu proprio scientiae, quia actus est actualis notitia conclusionis scitae, dicitur tamen transire, etc. Si dicatur : Nonne factio est subjective in faciente, et terminatur ad materiam extra, dico quod factio respectus dicitur proprie terminari ad materiam extra, quia per ipsam acquiritur aliquid in materia extra, ut patet de forma domus. Productio vero respectus, quae terminatur ad actum intelligendi productum, dicitur actio immanens, quia intellectio producta recipitur in ipso producente ; quia tamen talis intellectio terminatur ad objectum, tunc tale objectum potest dici materia circa quam.
(b) Ad illud de primo Posterior. Ad tertiam respondet Doctor quod Philosophus loquitur de subjecto scientiae naturaliter inventae, quia tale proprie habet partes subjectivas. Est enim scientia, secundum ipsum, de universalibus primo et per se, licet de singularibus sit per se et non primo. Habet etiam principia, supple intrinseca, cum tale sit vere definibile, et passiones primo et per se de ipso demonstrabiles. Et hoc modo, quantum ad duas primas conditiones, non ponitur Deus subjectum (ut patet) quia etsi Deus sit communicabilis pluribus personis, non tamen est divisibilis in illis, quia tunc ibi essent tres naturae divinae, nec proprie definibilis, ut patebit infra d. 8. q. 2. et in quodl. q. 1. Posset tamen dici, quod personae divinae sunt quasi partes subjectivae, et hoc intellige, ut supra exposui.
(c) Quod autem additur de passionibus, quod ibi non sit passio, dicunt aliqui, scilicet Gulielmus Varro lib. 1. d. 2. art. 1. et 2. quod attributa sunt quasi passiones, etc. est consideratio Metaphysica, et non Theologica. Nam quod dicimus, illud quod nominamus Deum, est summe sapiens, summe bonum et hujusmodi, potest a vero Metaphysico sciri, et sic talia attributa dicuntur proprietates demonstrabiles de Deitate a Metaphysico ; et addit, nisi sint aliqua attributa, etc. Forte sunt multae proprietates, quae tantum sunt natae cognosci per rationem Deitatis distincte cognitae, ut haec Deitas, et tales proprietates possunt dici quasi passiones demonstrabiles, quae tamen proprietates non cognoscuntur de Deitate, ut confuse cognita, ut puta, ut cognoscitur inquantum ens vel inquantum est aliquod ens summum et hujusmodi, sed inquantum est haec essentia.
Quod autem accipitur quod passio est extra essentiam subjecti, etc. Hic multi volunt intelligere quod mens Doctoris fuerit, quod in creaturis passio est realiter causata a subjecto ; et ex hoc quod sit realiter distincta a subjecto, cujus oppositum expresse tenet Doctor quod non sit realiter distincta a subjecto. Aliqui tamen faciunt magnam differentiam inter distinctionem essentialem et realem, concedentes quod licet passio distinguatur realiter a subjecto, non tamen essentialiter, et sic intelligendo, subjectum non potest separari a passione. Sed quidquid sit, in secundo articulo exposui quomodo subjectum est causa passionis, vide ibi. Multi tamen Parisini accipiunt notitiam passionis pro passione, supple quod notitia passionis est realiter causata a subjecto, et sic realiter distincta, ipsa tamen passio est realiter causata. Sed postea esset difficultas, quia dicit
Doctor quod illud, quod habet rationem passionis in divinis non est realiter causatum, quod non potest intelligi de noti tia illius, quia in intellectu beato talis notitia est realiter causata, nisi dicatur quod in intellectu divino non est realiter causata ; sic exponendo, quod notilia illius, ut habet rationem passionis in divinis, respectu intellectus divini non est realiter causata, quia est simpliciter idem, quod essentia divina realiter et essentialiter, ut patet ex Doctore infra, d. 2.
(d) Quod tertio dicitur. Nota hanc responsionem, quia dicit Doctor quod non est necesse subjectum habere principia intrinseca, per quae demonstrentur passiones de ipso, sicut de homine demonstratur risibilitas per definitionem ipsius, quae est principium intrinsecum ipsius hominis, sed sufficit quod tale subjectum sit principium suo modo effectivum passionis demonstrabilis ; et sic ex ratione talis subjecti (licet nullo modo ex parte rei distincta a subjecto) possum demonstrare passiones de ipso, ut patet de ente respectu suarum passionum.
(e) Ad alia secundae viae. Ad primum dico, etc. Respondet Doctor ad Augustinum quod loquitur de materia remota scientiae, sicut dicimus quod Physica ex quo est scientia realis, quod erit de rebus, sed postea specificatur de quibus rebus, et landem erit de rebus naturalibus, et sic erit de aliquo primo cui omnes res naturales habent attributionem. Sic in proposito, Theologia cum sit scientia realis, erit vel de rebus significatis vel de ipsis signis significantibus res, sed post quaeritur de quibus rebus erit de divinis, et per consequens de aliquo primo cui omnia in tali scientia considerata habent attributionem aliquo modo, et tale primum erit Deus.
Ad secundum dicit, quod licet aliqua pars Scripturae habeat quatuor sensus,
tamen tota Scriptura habet omnes sensus istos pro litterali, quia quicumque sensus in una parte Scripturae non est litteralis, in alia parte erit litteralis, quia sensus moralis in.una parte Scripturae erit ille sensus ad litteram in alia parte, sicut cum dicitur Lucae 15. Abiit in regionem longinquam, moraliter, id est recessit per peccatum a gratia Dei sive a salute animae ; hic sensus moralis erit litteralis in alio loco Scripturae, puta in isto : Longe a peccatoribus salus, et sic de aliis.
(f) Ad tertium dico, etc. Doctoris responsio stat in hoc, quod ideo hoc est subjectam scientiae moralis, quia virtualiter continet quoad animam omnes veritates in illa contentas ; nam per rationem animae concluditur talis finis moralis scientiae convenire homini, puta felicitas naturalis. Et habita cognitione finis, per animam concluduntur omnia media ad illum finem, cujusmodi sunt virtutes morales, quae ordinantur ad felicitatem naturalem ut ad finem, et sic per rationem formalem animae concludimus et finem sic natum convenire homini, et omnia ad illum finem ordinata. Et hoc magis patebit in quaestione de praxi. Cum ergo per rationem formalem animae non possit concludi ultimum finem Theologiae convenire homini, quia tunc via naturali cognosceretur ultimus finis hominis, cujus oppositum probatum est quaest. I.prologi, sequitur quod homo non erit subjectum Theologiae. Imo si poneretur subjectum, contineret virtualiter ultimum finem Theologiae. non tantum quoad cognitionem illius, sed etiam quoad entitatem, ut infra patebit, dist. 3. quaest. 1. et dist. 8. quaest. 2.
(g) Secundo sic: Homo est finis, etc. Hic intendit probare quod magis Deus sit subjectum Theologiae, quia finis ultimus patet a simili, quia homo ut finis ultimus scientiae moralis, ponitur subjectum ejus quoad animam ; patet, quia amor concupiscentiae praesupponit amorem amicitiae ut finem ad quem ordinatur, ut magis patebit in 2. distinct. 6. quaest. 2. cum ergo felicitas naturalis ametur amore concupiscentiae, patet quia propter hominem amatum amore amicitiae, sequitur quod homo sic amatus erit ultimus finis moralis scientiae, et sic subjectum ejus ; cum ergo Deus sit simpliciter ultimus finis Theologiae, cum sit tantum amabilis propter se, imo repugnat formaliter esse amabile propter aliud, ut probat Doctor in 4. distinct. 49. et omnia in Theologia considerata sint tantum propter ipsum diligibilia, sequitur ex ista ratione quod erit magis subjectum Theologiae.
Ad aliud patet, quia illa propositio est falsa, scilicet quod finis scientiae est inducere formam, etc. Finis enim propriae scientiae, est tantum attingere objectum illius scientiae per actum suum, quod nihil aliud est nisi actum scientiae terminari ad tale objectum, etc.
Solum oritur una difficultas, in hoc quod dicit in responsione, quod anima hominis virtualiter continet rationem felicitatis naturalis, quia sic, cum talis felicitas consistat in speculatione primae substantiae separatae, ut vult Aristoteles 10. Ethic. sequitur quod virtualiter continebit talem speculationem ; et sic sequilur ultra, quod virtualiter continebit entitatem primae substantiae separatae ; et consequentia ultima patet ex Doctore in primo dist. 3. et in 2. d. 3. in materia de cognitione Angelorum, et subtiliter hoc probat in quodl. q. 14. Sed hoc est impossibile, quod virtualiter contineat hujusmodi entitatem, ut ipse probat in locis praeallegatis.
Respondeo, quod eo modo quo virtualiter anima intellectiva continet cognitionem substantiae separatae, eo modo continet entitatem illius substantiae, sed tantum virtualiter vel essentialiter continet cognitionem substantiae separatae, quantum ad conceptus communes sibi et nobis ; et sic virtualiter vel essentialiter continet hujusmodi conceptus. De prima enim substantia (ut in d. 3. declarabitur, et partim declaratum est supra q. 1.) non cognoscuntur aliquae proprietates de ipsa, sed tantum cognoscitur, quod est aliquod ens infinitum, aliqua causa prima et hujusmodi.
Secundo dico, quod animam virtualiter continere felicitatem naturalem, potest dupliciter intelligi. Primo, quod per rationem animae potest concludi quod talis felicitas, puta speculatio substantiae separatae, nata est inesse animae Intellectivae, ut ultima felicitas naturalis ipsius. Secundo, quod virtute naturali possit pervenire ad hujusmodi felicitatem, et uterque sensus est verus.