In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia asserens repugnare peccatum tolli sine gratia, quatuor rationibus suadetur.
Quantum (d) ad primum, videntur aliqui dicere, quod non. Et si rationes concludunt, videndum est. Prima est talis: non potest de anima peccatum deleri,nisi de immunda fiat munda ; sed hoc non potest fieri nisi per aliquam mutationem factam in anima. Illa autem mutatio erit necessario ad aliquam formam positivam repugnantem culpae, et hoc absolutam, quia ad relationem non est motus nec mutatio. 5. Physic. hujusmodi formam absolutam repugnantem culpae in anima dico gratiam ; ergo, etc.
Secunda ratio talis est: In peccato deformitas opponitur gratiae, ut privatio habitui ; sed privatio non potest tolli a subjecto nisi per collationem habitus oppositi ;
ergo, etc. Et hoc est, quod Augustinus arguit, quod culpa et gratia opponuntur, sicut tenebra et lux in aere.
Tertia ratio : Culpa non potest deleri, nisi tollatur deordinatio ut non imputetur ad poenam; si autem deordinatio ejus maneret, necessario imputaretur ad poenam, quia ipsa manens non potest aliter ordinari, quam per poenam inflictam ; ergo culpa dimitti non potest nisi deordinatio ejus tollatur ; illa autem non tollitur nisi per gratiam ; ergo, etc.
Quarto, si culpa dimittitur, divina offensa remittitur; ergo peccator Deo reconciliatur ; ergo per consequens a Deo acceptatur; nullus autem a Deo acceptatur sine gratia, ergo, etc. Et confirmatur, quia si non est inimicus, ergo amicus.