In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Ideo quantum ad istum articulum. Doctor hic dicit duo: Primo, quod loquendo de medio quod, quod Verbum non assumpsit mediante anima, nec e contra. Et intelligo medium quod, illud quod primo assumitur in se, et per assumptionem illius assumitur aliud, sicut dicimus quod quantitas est medium quod inter hominem et albedinem, quia homo prius recipit in se quantitatem, et ipsa mediante, albedinem, et sic Verbum non prius assumpsit animam, sed primum assumptum ut quod, fuit ipsa natura humana singularis constans ex anima et corpore.
(h) Secundo modo loquendo. Doctor dicit multa. Primum, quod anima potest dici medium quo, id est, quo natura humana assumitur. Et ut hoc intelligatur declaro de medio quo. Aliquando enim aliquid dicitur medium quo, ut ratio formalis recipiendi, et hoc dupliciter. Primo, quod illud quo sic dicatur ratio formalis recipiendi respectu alterius, quod illud non possit recipi, nisi ipso mediante. Exempium : Intellectus est ratio formalis recipiendi intellectionem respectu animae, ita quod anima dicitur tantum recipere intellectionem mediante intellectu, ut ratione formali recipiendi, et in se recipiet primo illam intellectionem.
Aliquando vero dicitur medium quo, quod est sic ratio formalis recipiendi, quod tamen nullo modo recipit, sicut anima intellectiva est ratio formalis recipiendi risibilitatem, et tamen non recipit illam in se ; et haec ratio formalis adhuc est duplex, nam quaedam est totalis, quaedam est partialis et principalis. Totalis, sicut humanitas, quae sicut est tota ratio producendi risibilitatem, ita etiam recipiendi: sed partialis et principalis est anima intellectiva, quae sicut est ratio partialis causandi risibilitatem, ita et recipiendi, et hoc est, quia ipsa anima intellec. tiva est ultima forma dans esse specificum. Ad propositum dico quod natura humana est tota ratio formalis recipiendi in se unionem terminatam ad Verbum; et quia anima intellectiva est principalis ratio dans esse ultimatum et specificum naturae humanae, dicimus quod ipsa est principalis ratio, et partialis recipiendi eam, non quod talis unio recipiatur immediate in anima, sed dicitur ratio recipiendi modo praeexposito. Et dicit infra, quod cum dico, natura humana per animam est assumptibilis a Verbo, quod ly per, dicit causam materialem, verum dicit, quia illud quod se tenet ex parte praedicati habet rationem formae; patet 7. Met. de partibus definitionis, quae dicuntur formae, inquantum scilicet praedicantur, ut exponit Doctor ; et sic ly per ut se tenet ex parte subjecti, et comparatur ad praedicatum, dicit circumstantiam causae materialis. Ut vero comparatur ad naturam humanam, dicit circumstantiam causae formalis, quia sic est ratio principalis, quare talis unio recipiatur in natura humana, vel quia determinat ipsum subjectum, et determinans se habet per modum formae respectu determinati.