REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
e Utrum Christus sit praedestinatus ess
filius Dei? Alens. 3. p . m. 3. q. 2. 3. et 4. D. Thom. 3. p. q. 24. art. I. et hic q. I. art. 5. D. Bonavent. art. 2. q. I. 2. et 3. Richard. art. 2. Durand. q. 3. Palud. q. 3. Suar. tom. I. 3. p. disp. 5. sect. I. Vasq. d. 9. qui tractant de Christi praedestinatione. De quaestione : An Adamo non peccante Verbum incarnaretur ? agunt Augustin. 13. de Trinit. a cap. 10.et lib.de peccat. merit. 26. et alii PP. in Oxon. hic citati cum Scot. q. 3. et d. 19. et 32. Affirmant Alens. 3. p. q. 2. m . 13. citans Bernard. Albert. 3. d. 10. art. 4. et omnes Scotistae, excepto Bassol. et Mayronio. In eamdem inclinant alii multi citati in Oxon. hic quaestione tertia post titulum.
Quod non, quia si sic, aut secundum quod homo, aut secundum quod Deus ; non secundum quod Deus, quia hoc aeternum igitur non cadit sub praedestinatione ; neque secundum quod homo, quia si secundum quod homo, esset praedestinatus esse filius Dei, cum secundum idem sit Deus, et praedestinatus esse filius Dei, igitur secundum quod homo, esset Deus ; consequens est falsum.
Item, si sic, aut cadit ista praedestinatio super naturam, aut super personam? Non supernaturam, quia illa nunquam est Deus ; non super personam, quia oportet illud super quod cadit praedestinatio praecedere praedestinationem ; persona Christi non praecessit, nisi secundum quod Deus, et sic non cadit sub praedestinatione.
Item, praedestinatio est reparatio gloriae aeternae; sed Christus, vel fruitio Christi, non est gloria aeterna, neque est unio ista praedestinatio, neque ordinata ad gloriam Dei.
Oppositum, Roman. 9. Qui praedestinatus est esse filius Dei in virtute.