Postquam dionysius determinavit de eodem et diverso, hic determinat de simili et dissimili; et primo de simili; secundo de dissimili; ibi: et quid...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo similitudo attribuitur deo; secundo, quod deus est similitudinis causa; ibi: omnibus...p circa primum, duo facit: primo, attribuit deo similitudinem, secundum quod ipse dicitur sibi similis; secundo, per comparationem ad alia; ibi: theologi...p dicit ergo primo quod si quis velit dicere quod deus sit similis sibi ipsi, talis expositio divinae similitudinis non est improbanda. Excludit autem duo a deo per quae aliquid potest esse sibi dissimile: uno modo, quia non semper manet idem, sed mutatur de forma in formam aut de dispositione in dispositionem. Secundo, potest dici aliquid sibi dissimile, quia est compositum ex contrariis vel ex dissimilibus partibus.
Et ad hoc excludendum, dicit: totum per totum deum sibi similem. Et quia totum consuevit dici quod in partes dividitur vel subiectivas sicut totum universale vel integrales sicut totum integrale, ideo ad excludendum rationem totius universalis, dicit: singulariter; ad excludendum vero rationem totius integralis, dicit: indivisibiliter.
Deinde, cum dicit: theologi autem... Agit de similitudine dei per comparationem ad alia et dicit quod divinorum tractatores deum qui super omnia existit, secundum quod in suo esse consideratur, nulli rei dicunt esse similem, sed dicunt quod ipse dat similitudinem suam rebus quae convertuntur, idest accedunt ad ipsum secundum quamdam imitationem possibilem secundum eorum virtutem; non ita quod perfecte ipsum imitari possint, quia ipse est supra omnem diffinitionem et distinctionem, idest supra terminos cuiuscumque naturae et supra omnem rationem, idest supra omnem apprehensionem.
Et virtus huius similitudinis ad deum quae a deo rebus donatur in hoc apparet, quod omnia quae proveniunt a deo, sicut effectus a causa, convertuntur per desiderium ad ipsum, sicut ad propriam causam; quod non esset, nisi omnia haberent aliquam similitudinem ad deum: unumquodque enim amat et desiderat simile sibi.
Quia ergo omnia convertuntur per desiderium in deum, conveniens est dicere quod omnia sunt similia deo, non secundum aequalitatem, sed per quamdam assimilationem et participationem ex qua ratio imaginis sumitur.
Et quod talis sit similitudo rerum ad deum, ex hoc apparet quia non dicimus esse deum similem aliis rebus, sicut neque homo dicitur esse similis suae imagini: in his enim quae sunt unius ordinis potest dici quod aliqua mutuo sunt sibi invicem similia, ita quod similitudo ad alterutrum convertatur, ita quod dicamus hoc esse simile illi et illud isti: ambo enim possunt dici invicem similia, propter hoc quod similia dicuntur, secundum quod participant unam formam, quae praeexistit in causa communi, ad quam utrumque coordinatorum habet similem habitudinem.
Sed in causis et causatis non debet recipi conversio similitudinis: causatum enim et quod deducitur ex alio, non potest dici simile causae a qua deducitur, sicut nec imago homini; et hoc ideo quia causa non dependet ab effectu, ut solum isti vel illi suam similitudinem donet, sed effectus dependet a causa, a qua sola participat similitudinis rationem. Et haec dependentia designatur cum dicitur effectus esse in sua causa. Cum vero dicitur quod coordinata sunt sibi invicem similia, designatur dependentia utriusque ad unam causam. Sic igitur patet quod deus, qui est omnium causa, non potest dici aliis similis, sed alia ei similia esse dicuntur.
Deinde, cum dicit: omnibus autem... Ostendit quomodo deus est causa similitudinis rebus; et dicit quod omnia quaecumque participant similitudinem, hoc habent a deo sicut a causa, quod similia sunt: similia enim dicuntur aliqua secundum quod conveniunt in aliqua forma; omnis autem forma est a deo. Et non solum est causa similium, sed etiam est causa ipsius similitudinis, sicut et supra dictum est, quod non solum est causa viventium, sed etiam ipsius vitae. Et quidquid dicitur simile in quibuscumque rebus creatis, dicitur simile quodam vestigio, idest quadam repraesentatione divinae similitudinis, ex qua perficitur non solum similitudo, sed etiam omnis unitio quae est in rebus.
Deinde, cum dicit: et quid oportet... Determinat de dissimili; et dicit quod ideo oportet de hoc amplius dicere quod deus non est similis rebus, sed magis similitudinis causa, quia sacra doctrina praedicat illum esse dissimilem et non eiusdem ordinis cum aliis, quia ipse est ab omnibus diversus, ut patet esa. 40: cui similem fecisti deum? et, quod magis videtur inopinabile, nihil dicunt esse simile deo, secundum psalm. 70: deus, quis similis tibi? et iterum psalm. 85: non est similis tui in diis, domine. Et tamen hoc non est contrarium ei quod supra dictum est de assimilatione totorum ad deum: eadem enim possunt dici deo similia et dissimilia; similia quidem, secundum quod imitantur deum qui non est perfecte imitabilis a creatura, secundum quod convenit ei, idest inquantum possibile est creaturae; dissimilia autem, secundum quod causata minus perfectionis habent quam causa.
Ne tamen aliquis intelligeret, per hoc quod dicitur minus, aliquam proportionem, sicut contingit in rebus quae sunt unius generis quorum unum est altero perfectius, subiungit quod creaturae deficiunt a deo, non secundum aliquam determinatam mensuram, sed infinite et incomparabiliter; et pro tanto, dicuntur ei dissimilia.