Illiberalitas autem insanabilis est etc..
Postquam philosophus determinavit de prodigalitate, hic determinat de illiberalitate.
Et circa hoc tria facit.
Primo proponit quamdam conditionem illiberalitatis.
Secundo distinguit illiberalitatis modos seu species, ibi: extendit autem in multum etc.; tertio comparat illiberalitatem ad suum oppositum, ibi, congrue utique illiberalitati etc..
Dicit ergo primo quod vitium illiberalitatis est insanabile. Et huius assignat duas rationes.
Quarum prima est quia vita humana et etiam res mundanae, ut plurimum tendunt in defectum; manifestum est autem ex experimento quod et senectus et quaelibet alia impotentia vel defectus facit homines illiberales, quia videtur homini quod pluribus indigeat. Et ideo magis cupit res exteriores quibus humanae indigentiae subvenitur.
Secunda ratio est, quia illud ad quod homo naturaliter inclinatur, non de facili removetur ab eo. Magis autem inclinatur homo ad illiberalitatem, quam ad prodigalitatem.
Cuius signum est, quod plures inveniuntur amatores et conservatores pecuniarum, quam datores, id autem quod naturaliter est in pluribus invenitur. In tantum autem natura inclinat ad amorem divitiarum, inquantum per eas vita hominis conservatur.
Deinde cum dicit: extendit autem in multum etc., distinguit modos seu species illiberalitatis.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod illiberalitas attenditur secundum duo; scilicet secundum superfluum in accipiendo et secundum defectum in dando. Secundo ponit species, quae accipiuntur secundum defectum in dando, ibi, qui quidem enim in talibus etc..
Tertio ponit species, quae accipiuntur secundum superfluam acceptionem, ibi: hi autem rursus secundum acceptionem etc..
Dicit ergo primo, quod illiberalitas in multum augetur, ad multa etiam se extendit, et multiformis est, inquantum scilicet sunt multi modi illiberalitatis. Cum enim illiberalitas in duobus existat, scilicet in defectu dationis et in superabundantia acceptionis; non omnes illiberales in utroque peccant, quasi totam rationem illiberalitatis habentes. Sed dividitur aliquando in diversis; ita quod quidam superabundant in acceptione qui tamen non deficiunt in datione, sicut de prodigis supra dictum est. Alii vero deficiunt in datione, et tamen non superabundant in acceptione.
Deinde cum dicit: qui quidem enim etc., determinat modos eorum, qui in datione deficiunt. Et dicit, quod tales appellantur parci, eo quod parum expendunt, et tenaces, a defectu dationis quasi multum retinentes; dicuntur etiam kyminibiles, quasi venditores cymini, a quodam superexcessu tenacitatis, quia scilicet nec minimum aliquid darent absque recompensatione. Et tamen isti non superabundant in accipiendo; quia nec aliena appetunt, nec oblata multum curant accipere.
Et hoc propter duas rationes.
Quarum prima est, quia scilicet hoc dimittunt propter morum moderantiam et propter timorem turpitudinis. Videntur enim propter hoc custodire sua, et etiam hoc dicunt verbo, ne si sua dent cogantur aliquando propter penuriam aliquid operari; et inde est etiam, quod nolunt recipere aliena, turpe hoc existimantes: vel etiam dubitant ne ab his, qui eis darent, inducerentur ad aliquid indecens. Et de eorum numero videtur esse kyminibilis, id est cymini venditor, qui sic nominatur propter hoc quod in hoc superabundat quod nulli dare vult; et eadem ratio est de omnibus similibus.
Secunda ratio est, quia aliqui abstinent ab accipiendo aliena propter hoc, quod timent ne oporteat eos dare: quasi non sit facile, ut ipse ea quae sunt aliorum accipiat, et alii non accipiant ea quae sunt eius; et ideo placet eis quod neque dent, neque accipiant.
Deinde cum dicit: hi autem rursus etc., ponit modos illiberalitatis (qui accipiuntur secundum superfluam acceptionem)p et primo quantum ad eos qui turpiter accipiunt.
Secundo quantum ad eos qui accipiunt iniuste, ibi, aleator quidem etc..
Dicit ergo primo, quod quidam illiberales superabundant in acceptione, non curantes quid vel unde accipiant seu lucrentur. Quorum quidam lucrantur de vilibus et servilibus operationibus. Quidam vero lucrantur de turpibus et illicitis, puta de meretricio, vel de aliquo simili, sicut lenones. Quidam vero lucrantur per improbam exactionem, sicut usurarii, et qui saltem aliquid parvum volunt lucrari in aliquo multo quod dant vel mutuant.
Omnes enim praedicti accipiunt unde non oportet, scilicet de servilibus vel turpibus operationibus, vel quantum non oportet, sicut usurarii, qui accipiunt ultra sortem. Quibus omnibus commune est quod turpiter lucrantur inquantum scilicet sustinent ut opprobrio habeantur propter aliquod, lucrum, et hoc parvum.
Quia illi qui, ut magna lucrentur, accipiunt unde non oportet, vel quae non oportet, sicut tyranni, qui depraedantur civitates et templa, non dicuntur illiberales, sed magis dicuntur perniciosi, in homines, et impii, in deum, et iniusti, quasi legis transgressores.
Deinde cum dicit: aleator quidem etc., ponit illiberales, qui accipiunt iniuste, sicut aleator, qui lucratur ex ludo taxillorum.
Et ille, qui spoliat mortuos, qui antiquitus cum magno apparatu sepeliebantur. Et latro qui spoliat vivos. Omnes enim isti turpiter lucrantur, inquantum propter lucrum negotia quaedam faciunt unde sunt opprobriosi.
Quod etiam et de superioribus dictum est, sed in istis est aliqua specialis ratio turpitudinis.
Quidam enim horum, scilicet spoliator mortuorum et latro, exponunt se magnis periculis propter lucrum, agentes ea quae legibus puniuntur: alii vero, scilicet aleatores, volunt lucrari ab amicis cum quibus ludunt, cum tamen magis conveniat secundum liberalitatem amicis aliquid dare. Et sic patet, quod utrique, dum volunt lucrari unde non oportet, sunt turpes lucratores. Et sic patet quod omnes praedictae sumptiones, id est acceptiones, sunt illiberales.
Deinde cum dicit: congrue utique etc., determinat de illiberalitate per comparationem ad oppositum vitium. Et dicit, quod illiberalitas congrue denominatur ab oppositione liberalitatis. Semper enim peius vitium magis opponitur virtuti. Illiberalitas autem est peior prodigalitate, ut supra ostensum est; unde relinquitur quod magis opponatur liberalitati.
Secunda ratio est, quia homines magis peccant secundum vitium quod dicitur illiberalitas, quam secundum vitium quod dicitur prodigalitas. Et propter hoc nominatur a privatione liberalitatis, quia pluries per hoc vitium corrumpitur liberalitas.
Ultimo autem epilogat quae dicta sunt, dicens, tanta dicta esse de liberalitate, et de oppositis vitiis.