CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Et est digressio declarans quomodo causatur calor a quibusdam stellis.
Inquiremus igitur tria de stellis, quorum primum est de causa caloris venientis a stellis omnibus, vel quibusdam. Secundum autem, utrum stellae conveniant in genere, vel in specie inter se, et cum aliis partibus orbis? Tertium vero de stellarum diversis effectibus. Dicemus autem de primo, quod est de causa caloris venientis a stellis omnibus, vel quibusdam, quod nos inveniemus stellas in operatione ista variari: quia jam compertum est in observationibus Philosophorum, quod quaedam operantur frigus, et quaedam calorem : et cum omnes simul moveantur, si esset calor ex motu tantum, omnes operarentur calorem : et ideo calor non videtur causari ex motu stellarum tantum.
Similiter autem constat quod non causatur ex motu luminis ipsorum : quia probatumcstab Aristote1e1umennoncssecor- pus, nec moveri, nisi per accidens, motu scilicet corporis luminosi : cum igitur sit forma, motu suo non inducit calorem : videmus autem quod ex frequentibus alterationibus formarum non necessario calor inducitur, eo quod calor non inducitur nisi ex motu locali, sicut diximus ante. Si autem dicatur non ex lumine provenire calor, videbitur contrarium ad sensum : quia loca multum luminosa, sicut ad quae fit reflexio, fiunt vehementer calida : et quando eadem obumbrantur, iterum fiunt frigida : et videmus in speculis comburentibus, quod quando fit reflexio ad locum unum, tunc elicitur ignis ex multo lumine : ergo lumen stellarum et solis videtur esse causa caloris. Contra quod iterum videtur esse, quia quod semper operatur aliquem effectum, videtur esse causa illius essentialis : lumen igitur semper operatur calorem, videtur esse per se causa caloris : et videtur sic, quod lumen per se opponatur frigori: et hoc est falsum : videtur ergo quod lumen non sit causa caloris per se.
Sed ad omnia haec nos dicimus sine praejudicio melioris sententiae, quod et motus et lumen et stellae quaedam sunt causae caloris : et qualiter quidem motus sit causa caloris, est quod prius ostensum est. Lumen autem dupliciter est causa caloris : et hoc est per vicinitatem, et per reflexionem radiorum. Per vicinitatem quidem, sicut diximus, quod ubi vicinius est lumen quod est calidum, sicut Solis et Martis, ibi erit major : et haec vicinitas est tribus modis, quorum unus est brevitas diametri, et alter oppositio ad zenith capitum ad diametrum, vel ad lineam a diametro non multum inclinatam : tertius arctitudo sphaerae in qua sol vel alia stella calidi luminis movetur. Brevitatem autem diametri voco minorem partem diametri eccentrici deferentis
stellam calidam per effectum : ibi enim operatur majorem calorem quam in locis quae supponuntur angi stellae ejusdem: et ideo cum dicunt Philosophi, quod ultra aequinoctialem versus Meridiem secundum aequalem distantiam ab aequinoctiali calidiora sunt loca quam contra aequinoctialem ad Aquilonem, eo quod aux solis est in Aquilone, et oppositio augis in Meridie : propter quod etiam quidam dicunt medietatem terrae in Meridie esse inhabitabilem ad minus in tribus vel quatuor climatibus primis propter nimium solis calorem. Oppositio luminaris ad. zenith capitum et diametrum est, quando sol diametraliter supponitur capitibus aliquorum : et tunc reflectitur radius in seipsum : eo quod ad pares angulos semper fit reflexio : et diametri linea est brevior inter ea quae protrahuntur ab eodem puncto, et ad idem punctum : et quae sunt juxta diametrum, tanto sunt majoris caloris operanti, quanto ad acutiorem angulum reflectuntur : et ideo calidissima est regio eorum super quorum zenith capitum sol transit: et a quibus declinat tanto sunt loca calidiora, quanto minus declinant ab eis : et quanto minus declinant, tanto accutiori angulo reflectitur ab ipsis. Arctitudinem autem sphaerae voco locum sphaerae a quo sol parum per multum tempus, propter circuli stricturam recedit, sicut est videre in circulo signorum in fine Sagittarii et in principio Capricorni, et similiter in fine Geminorum, et in principio Cancri, in ciuibus propter recurvationem circuli signorum sol quasi per 2-4 gradus videtur stare in eodem loco : et non multum distant gradus 12 in fine Geminorum a gradibus 12 in principio Cancri in fine centri : et sol ascendens per gradus qui sunt in fine Geminorum, et descendens per gradus qui sunt in principio Cancri, reflectitur contra punctum aestivale soltitii : ideo quasi moratur in loco eodem, et radii ejus conforr multum in loco qui supponitur illis gradibus : eo quod ex calore solis reclinans ex die uno, confortatur per calorem relictum ex die altero per tres dies in quibus movetur in gradibus dictis. Et ideo terra aethiopiae quae centro supponitur, ferventior est loco qui est sub aequinoctiali. Sed hoc multo magis est in ultimis gradibus Sagittarii et primis gradibus Capricorni : quia ibi concurrunt omnes tres causae caloris, hoc est, diametri brevitas, et diametralis altitudo solis super zenith, et arctitudo circuli signorum : propter quod non est dubium illa loca esse incensa et inhabitabilia propter calorem. Disseremus autem latius in libro quem post isium faciemus, qui vocabitur de longitudine et latitudine civitatum sive locorum inhahilabilium. ''Si autem quaeratur, utrum totus orbis hoc modo sit causa caloris, vel saltem stellae omnes ? dicimus non, quia licet totus orbis sit de natura corporis lucidi, sicut dicit Avicenna, non tamen totus orbis micat : et ideo pars quae non micat, non emittit lumen : et ideo nullo istorum modorum est causa caloris.
Sed inter omnes stellas solus sol emittit radios fortes, et ideo solus sol hoc modo est causa caloris continui. Et hujus causae sunt quinque, quae tamen simul collatae unam tamen perfectam causam solis caloris constituunt : et una illarum est magnitudo solis: ipse enim inter corpora simplicia non concava,sed solida sphaerica majus est corpus multa quantitate excedens alia corpora : et ideo fortior est ejus effectus. Secunda causa est solaris corporis spissitudo, in qua vincit omnes alias stellas: ideo fortius fricat et calefacit. Tertia causa est lumen incomparabiliter plus calcatum in ipso quam in aliis luminaribus : et ideo fortiores emittit radios, et magis urentes inferiora. Quarta causa est subtilitas subtantiaeejus, et puritas ex qua penetrabilius est omni lumine lumen ejus et, magis dissolvens ea in quae cadit. Quinta et ultima causa est: quia sol in na-
tura sui luminis habet movere ignem sicut et sphaera stellarum fixarum habet movere terram, et sphaera lunae habet aquam, et sphaerae quinque aliorum planetarum habent movere aerem, sicut inferius dicemus : et ideo etiam quidam Philosophi dixerunt quod radius solis in eo quod radius, non habet inducere calorem : sed calor est a proprietate ignis qui movetur a radiis ejus, sicut ferrum a magnete, et adducitur cum radiis. His causis ex verbis Avicennae additur sexta quae est solis vicinitas : quia vicinior est stellis superioribus fixis, et tribus planetis altioribus, qui sunt Saturnus, Jupiter, et Mars : inferiores autem stellae vel sunt vicinae soli semper, sicut Venus et Mercurius: et moventur cum sole, eo quod nunquam elongantur multum ab ipso : vel recipiunt lumen a sole, sicut luna, et ideo non moventur nisi virtute solis. Reflexio autem
est causa caloris, eo quod in reflexione multi radii diriguntur ad punctum unum, ubi propter multiplicatum calorem, aut calet locus, aut in toto incenditur, sicut apparet in berillo vel crystallo, vel forte vitro bene rotundo et impleto aqua frigida, quae opposita sibi fortissima illuminatione illuminat unum locum post ipsum : et ad illum fit reflexio radiorum, in quo etiam accenditur ignis, si ponatur pannus combustus et bene siccus, nisi sit ventus impediens fixionem caloris, et remancntiam super idem punctum: vel nisi sit nimis obliquus radius solis incidens in corpus reflectens ipsum, sicut est in hyeme.
Si autem quaeratur causa quare lumen ita facit calorem, cum secundum dicta Peripateticorum, neque lumen sit corpus calidum, neque radius ejus videtur esse, Dicendum quod lumen est propria forma stellarum, et corporis coelestis, quae universaliter movet materiam generabilium ad esse : et ideo primi mobilis motus et coeli universaliter per luminis influxum in generabilia, est sicut vita quaedam existentibus omnibus per natu- ram : et ideo ipsum est dissolutivum materiae,et per consequens calefactivum, et ideo calefacit calore vivifico in quantum est lumen, licet aliam proprietatem habere possit in quantum est lumen hujus corporis vel illius : sicut alterius naturae est lumen Jovis, et alterius naturae lumen Saturni, sicut nos in sequentibus ostendemus. Omnibus igitur his modis dicemus lumen esse causam caloris stellarum : et ideo etiam regio superior aeris exaestuat, tum propter motum vicinum coelestis corporis, tum propter multam vicinitatem luminis ad ipsum influentis ex orbe. Ad hoc autem quod quaeritur, utrum lumen ex motu vel ex se sit causa caloris ? Dicendum videtur, quod non ex motu quo movetur, sed potius ex motu quo movet et dissolvit materiam et movet cam universaliter ad formam, quia lumen coeli secundum quod hujus movet ad omnem formam. Sed lumen coeli vel stellarum super ista vel illa figura respectus stellarum conjunctum cum virtute formativa spirituali, quae est in calore excitato per lumen, movet ad hanc speciem aut illam : et ideo dicit Aristoteles in libro de Animalibus, quod in semine est triplex calor, hoc est, elementaris, coelestis, et animae informantis ad virtutem seminis formativam. Ad hoc autem quod quaerititur, utrum essentialiter operatur calorem vel non ? Dicendum esse videtur, quod non essentialiter operetur calorem nisi corpus calidum. : lumen autem nec corpus est, neque calidum corpus est : et ideo non essentialiter operatur calorem : sed operatur ipsum per proprietatem effectus sui proprii, qui est dissolvere illuminata passibilia : et quia iste effectus est etiam motus, et ideo motus operatur calorem. Sed dissolvere aliter est effectus motus, et aliter est effectus luminis : motus enim dissolvit fricando et concutiendo partem ad partem, lumen autem est sicut forma prima universaliter moventis corporis, quia non disponitur qualitate ad quam movet. Nullus enim
motor primus in aliquo motu movetur motu quo movet : et ideo etiam non disponitur qualitate ad quam movet. Haec igitur sunt dicta breviter de solutione primi trium quaesitorum.