DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De obedientia Mariae.
De obedientia Mariae dicit ipsa, Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est. per incendium charitatis, parata videlicet instar metalli liquefacti, decurrere in omnes modulos divinae voluntatis : ut dilectus loculus est ad me, per Gabrielem postulans me in matrem, cui me obtuli in ancillam, sciens quoniam qui se humiliat, exaltabitur.
Nota, quod proprium est metalli liquefacti descendere. Sic fecit Maria obediendo cum postulata in matrem Dei, quod fuit ei summa dignitas, se nominavit ancillam, quod fuit summa humilitas. Et ideo animae suae attribuit liquefactionem, quae est proprie metalli.
Item, Ratione obedientiae, comparatur auro Maria, ubi dicitur arca, thronus, solium. Comparatur fere omnibus vasis templi et tabernaculi quae fuerunt aurea. Aurum enim tractabilius est omnibus metallis, et quanto tractabilius, tanlo.subtilibus operibus faciendis competentius. De quo videlicet auro fabricatum est artificio Spiritu sancti vas illud admirabile opus Excelsi, in quo Filius Dei comedit favum suum cum melle suo, bibit vinum suum cum lacte suo.
Item, In obedientia Mariae impletum est quod olim praedixerat Dominus , Osee, VI, 6, obedientiam se malle quam
sacrificium, et scientiam Dei, etc. . Item, Ratione obedientiae potest ipsa dicere cum Filio suo illud Isaiae, l, 4 et 5 : Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem, etc. Eleganter verba disposuit cum prius sibi erectam: aurem perhibuit quam apertam. Erectam habet autem, qui non ad rumusculos singulares, vel ad eloquium de terra mussitans, sed ad ea quae desursum sunt, paratum habet auditum, quibus bonum est aurem aperiri. Depressa est enim auris, quae verbis saecularibus diligenter attendit, Mane dicit Maria erectam ei aurem, quae ab initio aetatis ad verba caelestia paratum habuit auditum, et docuit nos habere. Erexerat autem et aperuerat Dominus auditum Mariae. Unde quasi juvencula erectam aurem habens facile et libenter suscepit verba Angelica, in quibus turbata est, quae etiam nullum verbum audisse legitur in Evangelio ante illud. Et ab auditu ipsius initium sumpsit reparatio nostra, ut intraret remedium unde irrepsit morbus, et per eadem vestigia sequeretur vita mortem, lux tenebras, veritatis antidotum serpentis venenum, et vitae janua fieret auditos per quem intraverat mors in mundum.