LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De comparatione boni ad absentiam vel praesentiam vel abundantiam ipsius.
Amplius operando bono secundum absentiam de quo dolemus et graviter ferimus : inter illa enim bona cujus absentia vel amissione minus nobis dolentibus et minus graviter ferentibus boni illius absentiam, increpandum est nobis et fortiter increpamus, eo quod minus dolemus de absentia ipsius, hoc est melius bonum et magis eligendum, quam de cujus absentia minus increpamur, eo quod non dolemus de absentia ipsius : quia nisi melius esset, non increparemur ab omni de absentia ipsius. Et ideo hoc magis eligendum : et sumitur ex comparatione boni ad perditionem ipsius juxta boni ablationem de qua prius dictum est. Et similiter hoc bonum cujus absentiam nobis non graviter ferentibus magis nobis increpandum, et increpationes duriores sustinere habemus, eo quod nos graviter ferimus, hoc est melius propter eamdem rationem et magis eligendum.
Amplius bona duo vel plura quae sunt sub eadem speciali ratione, si comparentur ad invicem secundum sui boni virtutem, melius est illud quod attingit boni proprii et speciei virtutem et habet eam, quam id quod non attingit, nec habet eam : quia id quod attingit virtutem, est perfectum : aliud autem est imperfectum. Et si duo comparentur ejusdem speciei bona, quorum utrumque attingit ultimum suae virtutis, melius est quod melius et magis attingit suae virtutis ultimum.
Amplius juxta idem siquidem habet propriae virtutis actum et effectum, et facit bonum illud cui adest ut subjecto, illud autem actum non attingens et effectum non facit id quod bonum, magis eligendum est id quod facit bonum, quam id quod non facit bonum : eo quod non facit propriae virtutis comparationem, est destructum et deficiens in seipso : nam, ut dicit Damascenus, nihil nisi deficiens propria destituitur operatione. Probatur hoc a simili : quia in natura calidius est quod calefacit, quam quod calefacere non potest. Et si utrumque illud circa idem facit bonum, tunc a fortitudine actionis discernendum : quia tunc melius inter ista erit quod magis facit bonum, quam illud quod minus facit quantum ad hoc. Et juxta hoc considerandum, si ambo faciunt bonum illud cui adsunt, melius est quod in principaliori bono facit bonum, sicut in virtute heroica quam in virtute morali : vel si facit circa hominem unum circa corpus, et alterum circa animam, melius erit quod bonam facit animam quae movet et regit et continet corpus, quam id quod circa corpus. Istae autem considerationes sunt omnes a multiplicatione vel effectu boni vel actu sumptae, quibus praeeminentia boni ab bonum intelligitur a consideratione virtutis boni.