Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De Sacramentorum dispensatione.
De dispensatione antem Sacramentorum hoc tenendum est, quod potestas dispensationis Sacramentorum regulariter spectat ad solum genus humanum. - In omnibus autem Sacramentis dispensandis necessaria est in dispensante intentio.
In aliquibus etiam necessario cum intentione requiritur ordo sacerdotalis , ve l pontificalis: pontificalis, inquam, necessarius est dispensationi confirmationis et ordinis: sacerdotalis vero dispensationi eucharistiae, poenitentiae et unctionis extremae. Baptismus autem et matrimonium, licet ad sacerdotes spectent, possunt tamen praeter ordinem sacerdotalem dispensari de facto, maxime in articulo necessitatis.
His autem existentibus, Sacramenta dispensari possunt a bonis et malis, a fidelibus et haereticis, intra Ecclesiam et extra, sed intra secundum veritatem et ad utilitatem, extra vero non ad utilitatem, licet dispensentur secundum veritatem .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparativum principium nostrum, Verbum scilicet incarnatum, quia in quantum Deus et homo Sacramenta instituit ad salutem hominum, ordinavit, sicut et congruum fuit, ut hominibus dispensarentur per ministerium hominum propter servandam conformitatem dispensatoris ad salvatorem Christum et ad ipsum hominem salvandum. Quoniam ergo Christus salvator humanum genus salvavit, secundum quod exigebat aequitas turis, dignitas ordinis et securitas salutis
operatus est enim salutem nostram modo recto, ordinato et certo
hinc est, quod secundum horam trium exigentiam Sacramenta commisit hominibus dispensanda.
Primo igitur, quia rectitudo turis exigit, ut opera hominis, secundum quod homo, non fiant praecipitanter; et opera hominis ut ministri Christi aliquo modo referantur ad Christum; et opera hominis ut ministri salutis aliquo modo referantur ad salutem vel in generali , vel in speciali; et dispensatio Sacramentorum est opus hominis ut rationalis, ut ministri Christi et ut ministri salutis: hinc est, quod necesse est, quod fiat ex intentione: et ex intentione , qua quis intendat facere quod Christus instituit ad humanam salutem, vel saltem facere quod facit Ecclesia, in quo clauditur in generali intentio praedicta, quia ipsa Ecclesia, sicut Sacramenta a Christo accepit, sic ad fidelium salutem dispensat.
Rursus, quia ordo dignitatis exigit, ut maiora maioribus, minora minoribus et media mediocribus committantur: et quaedam sunt Sacramenta, quae praecipue respiciunt excellentiam virtutis sive dignitatis, ut Sacramentum confirmationis et ordinis: quaedam, quae respiciunt indigentiam necessitatis, ut baptismus et matrimonium, quorum unum generat, alterum regenerat ad existentiam debitam: quaedam autem media, ut eucharistia, poenitentia et unctio extrema: hinc est, quod prima tanquam suprema non possunt dispensari nisi ab episcopis et pontificibus, quantum est de iure communi ; alia vero tanquam infima dispensari possunt a quibuscumque ordinibus et personis inferioribus, maxime in articulo necessitatis, quod dico ratione baptismi; media vero a solis sacerdotibus, qui inter episcopos et inferiores personas sunt quasi in medio constituti.
Postremo, quia securitas salutis exigit, ut res sic fiat, ut in dubium non cadat ; et nullus est, qui certus sit de bonitate et credulitate dispensatoris, et idem ipse non est certus de se, utrum amore, an odio dignus sit : ideo, si Sacramenta dispensari solum possent a bonis, nullus esset certus de susceptione Sacramenti; et sic oporteret semper iterari, et malitia unius praeiudicaret alienae saluti ; nulla etiam esset stabilitas in gradibus hierarchiae Ecclesiae militantis, quae maxime consistit in Sacramentis dispensandis. Et ideo congruum fuit, ut Sacramentorum dispensatio committeretur homini non ratione sanctitatis, quae variatur secundum voluntatem, sed ratione auctoritatis, quae semper manet, quantum est de se; ac per hoc oportuit, quod se extenderet ad bonos et ad malos, ad eos qui sunt intra, et ad eos qui sunt extra Ecclesiam.
Verum quia extra unitatem fidei et caritatis, quae facit nos filios Ecclesiae et membra, nullus potest salvari: ideo, si Sacramenta extra recipiantur, non ad salutem recipiuntur, quamvis vera sint Sacramenta: sed utilia possunt fieri, si quis redeat ad sanctam matrem Ecclesiam, unicam Christi sponsam, cuius filios tantum Christus sponsus reputat dignos hereditate aeterna Unde Augustinus contra Donatistas : " Ecclesia paradiso comparata indicat nobis, posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt: nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant, et quod extra paradisum constituta sint, omnibus notam est: nec tamen in Mesopotamia vel in Aegypte, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae, quae in paradiso commemoratur. Ita fit, ut, cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam reperitur, quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et solvendi claves accepit. Haec est una, quae tenet et possidet omnem sponsi sui et Domini potestatem, per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis parere filios potest, qui, si non superbiant, in sortem hereditatis vocabuntur, si autem superbiant, extra remanebunt. Magis ergo, quia pro Ecclesiae honore atque unitate pugnamus non tribuamus haereticis quidquid apud eos eius agnoscimus, sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent nec valere ad salutem, nisi ad eandem venerint unitatem".