CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ad argumenta posita num. 3. pro illis tribus sententiis tenentibus Deum sub aliqua ratione speciali, esse objectum Theologiae.
Ad primum (a) argumentum secundae quaestionis, quando arguitur per Hugonem et Cassiodorum, dicitur quod loquuntur hic non de formali subjecto , sed de materia proxima, de qua diffusius tractatur in Scriptura propter ordinem immediatiorem quem habet ad finem:
Ad secundum (b) dico, quod Metaphysica non est de Deo tanquam de primo subjecto. Quod probatur, quia praeter scientias speciales oportet esse aliquam communem in qua probentur in communi omnia, quae sunt communia illis specialibus: igitur praeter scientias speciales oportet esse aliam communem de ente, in qua tradatur cognitio passionum de ente, quae supponitur in aliis scientiis specialibus. Si igitur aliqua est naturaliter de Deo praeter istam, est alia de ente naturaliter scita inquantum ens.
Cum vero probatur, quod est scientia de Deo per Philosophum 6. Metaphysic. text. comment. 2. dico, .quod ratio ejus sic concludit: Nobi ilissima scientia est circa nobilissimum genus, vel ut primum objectum, vel ut consideratum in illa scientia perfectissimo modo quo potest considerari in aliqua scientia naturaliter acquisita. Deus vero, etsi non est subjectum primum in Metaphysica, est tamen consideratum in illa scientia nobilissimo modo quo potest in aliqua scientia considerari naturaliter acquisita.
Quia passiones entis convertibiles cognoscuntur in summo de aliquo ente, et passionum entis disjunclarum, nobilius dividens eidem competere in summo, est cognitio nobilissima naturaliter possibilis de Deo. Haec autem est cognitio Metaphysica, quia cujus est considerare passionem in communi de subjecto in commoti universaliter, ejusdem est cognoscere eamdem passionem in summo, de eodem subjecto particulariter.
Ad Commentatorem (c) 1. Phys. dico quod Avicenna cui contradixit, bene dixit , et Commentator male. Quod probatur primo, quia si aliquas substantias separatas esse, esset suppositum in scientia Metaphysicae, et conclusum in naturali scientia ; ergo scientia naturalis esset simpliciter prior tota Metaphysica, quia Philosophia naturalis ostenderet de subjecto Metaphysicae si est, quod supponitur toti cognitioni scientiae Metaphysicae.
Secundo, (d) quia per omnem conditionem effectus potest demonstrari de causa quia est, quam impossibile est inesse effectui nisi causa sit ; sed multae passiones considerantur in Metaphysica , quas impossibile est inesse nisi ab aliqua causa prima talium entium; ergo ex illis passionibus Metaphysicis potest demonstrari aliquam primam causam istorum entium esse. Minor probatur, quia multitudo entium, dependentia et compositio et hujusmodi, quae sunt passiones Metaphysicae , ostendunt aliquod esse actu.simplex independens et necesse esse. Multo etiam perfectius ostenditur primam causam esse ex passionibus causatorum consideratis in Metaphysica quam ex passionibus naturalibus, ubi ostenditur primum movens esse.
Perfectior enim cognitio et immediatior est de primo ente cognoscere ipsum ut primum ens vel ut necesse esse , quam cognoscere ipsum ut primum movens.
Ad aliud, dico(e) quod ratio finis non est ratio nobilissima cognitionis, sed illud quod est finis, sicut ratio fundamentalis illius respectus ; deitas autem est ratio fundamentalis respectu finis ut finis ad creaturas, igitur Deus est primum objectum, quod concedo, et ita argumentum est in oppositum. Cum autem ostenditur de bonitate ex 2. Metaphysic. dico quod si per aliquam appropriationem bonitas sit fundamentum finis, tamen divinitas est radicale et primum fundamentura ipsius. Bene autem sequitur si non est finis ultimus, quod non est bonum, quia si nullum est perfectum bonum, nullum est bonum; nullum autem bonum est simpliciter perfectum quod ordinatur ad aliud, quia quod est tale, habet bonitatem diminutam ; si ergo quodlibet ordinatur ad aliud, nihil est bonum. Non oportet autem bonitatem esse propriam rationem finis, sed essentia magis erit propria et fundamentalis ratio. Et per haec patet ad dictum Avicennae 6. Metaphysic. quod non debet intelligi de fine, sed de ratione fundamentali ipsius finis.