IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Totum esse distinctum seu ens aliud a partibus simul sumptis. Primo, alioquin totum per se non differret a toto per accidens. Secundo ut distinguitur a partibus unitis est terminus generationis. Tertio, ex Philosopho manet A et B, non manente A 13. Quarto, non esset aliquod causatum a causis intrinsecis. Quinto, non esset ens cui competeret propria passio, ita Scotus 8. Met. q. 4. Hervaeus quodl. 4. q. 14. Cajet. 3. p. q. 6. art. 3. Capreol. hic q. unic.
Ferrar. quarto contra Gent. 81. Mayron. 3. d. 1. q. 10. Bassol. 2. d. 12. q. 2. Leuchet. 2. d. 2. q. 2. Anton. And. 7. Metaph. q. 18. Javell. q. ult. Ovando hic art. 2. Alii Scotistae dicunt partes unitas distingui realiter a toto, non e contra, quomodo inferius est idem formaliter superiori, non e contra, ut colligi videtur ex Scoto 1. d. 2. q. 7. et d. 8. q. 4. ita Joan. Gan. 1. Physic. quaest. 3. Tromb. c. de ident. et dist. reali, in Formalit. Maurit. ibi in annotat. Pitigianis hic art. 2. citans Leuch. et Barg. et dicens esse fere omnium doctiorum Scotistarum. Hic modus non placet, quia cum distinctio realis sit relatio realis, petit realem relationem in altero correlativo creato existenti, ideo tenendum est absolute distingui realiter partes unitas a toto, et e contra ; vel Scotus tantum vult totum esse aliud ens a partibus unitis, sed non facientibus ens per se unum, nec transactis in naturam specificam, quia partes sumptae cum relatione unionis sunt quid respectivum, et totum est quid absolutum, cui conveniunt operationes et passiones, quasi non conveniunt partibus cum illa unione, ita Philip. Faber. hic d. 8. cap. 3. et favet Scot. 1. d. 1. c. 4. num. 14. et 2. d. 1. quaest. 5. num. 21. et d. 12. q. 2. num. 3. quibus locis docet prius posse esse sine posteriore, si non sit ei idem ; ergo cum partes unitae sint prius toto, et nequeant esse sine eo per ullam potentiam, sunt ei idem. Praeterea Scotus 1. Physic. quaest. 9. docet totum et partes unitas esse idem realiter ; ergo dum hic id negare videtur, intelligendus est de partibus cum illa relatione unionis, sed non quatenus transeunt in naturam, facientes unum per se, in qua re nihil certum habeo.
Quantum ad primum (i) ostendo, quod totum sit ens aliud ab omnibus partibus conjunctim et divisim. Probo, quia alias non esset differentia totius, quod est per se unum, ad totum quod est unum aggregatione, ut cumulus vel acervus, quia istud totum secundum est suae partes 8. Met. Consequens videtur inconveniens ; tum ex eodem 8. ; tum, quia etiam unum per accidens est magis unum quam illud aggregatione, et minus unum quam totum unum per se, et tamen unum totum per accidens non est suae partes, quia secundum Philosophum 7. Met. cap. De unitate definitionis, in hoc, homo albus est unum aliquid, quia albedo inest homini, non autem esset tale totum si non informaret.
Praeterea (k), per se terminus ad quem generationis est aliquid habens entitatem propriam, quia generatio est ad esse proprii termini ; sed totum est primus terminus ad quem generationis, non altera pars, imo si utraque pars praeexistat, et de novo unirentur, nil minus esset generatio vel productio ipsius compositi, sicut in resurrectione, dato quod tam anima quam corpus, praeexisteret secundum suas entitates, adhuc fieret resuscitatio ad esse totius compositi, non autem ad esse corporis vel animae, nec ad ambo ista ; igitur ad aliquod tertium ab istis.
Tertio (1), potest argui a simili de corruptione secundum argumentum Philosophi 7. Met. in fine, quia manent A et B, non manet AB, et idem realiter non potest manere et non manere ; ergo AB est aliud realiter ab A et B ; igitur cum sic in omnibus compositis per se rationi partium non repugnet, ut illae maneant, et totum non maneat, aliqua erit entitas propria ipsius totius alia ab entitatibus partium.
Item quarto (m) sequeretur quod nihil esset per se causatum a causis intrinsecis, materia scilicet et forma, quia istae causae causant hoc compositum, quia sunt partes causati ; sed istae non sunt partes, neque alterius earum, neque ambarum, quia neutra est causata, nec ambae, quia sunt primae causae et prima principia rei ; igitur, etc.
Item, sequeretur (n) quinto quod nullum ens esset cui per se inesset propria passio vel propria operatio, vel quodcumque accidens proprium illius speciei, quia haec non sunt materiae nec formae.