REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Christum esse vere praedestinatum, et declarat quomodo hic natura primo praedestinatur, licet in aliis primo praedestinetur persona. Item, eamdem prius praedestinari ad unionem gloriae, et posterius natura ad unionem hypostaticam. Et ponit hic ordinem observatum in praedestinatione omnium. Vide hic Schol. num, 2.
Ad quaestionem dico primo, quomodo ista unio potest cadere sub praedestinatione ? Secundo, quare Christus sit praedestinatus? Tertio, quis sit ordo hujus praedestinationis ad alias praedestinationes?
De primo, praedestinatio est praeordinatio alicujus glorificabilis ad gloriam, et ad ordinata ad gloriam ;
nunc autem aliquod aliud glorificabile potest ordinari ad gloriam, et ad ea quae sunt ordinata ad ipsam, et aliquid est ordinabile ad tantam gloriam, ad quantam non decet ordinare puram creaturam. Subsistenti enim in Verbo, decet ordinare majorem gloriam, quam alicui purae creaturae existenti in se, et talis gloria non potest cadere sub merito ; ideo talis natura potest ordinari ad talem unionem, quae est naturae humanae ad Verbum, quae est prima ad tantam gloriam, quanta est collata Christo, et tunc est congruentia aliqua, quare aliqua gloria potest cadere sub merito creaturae, et aliqua non potest, et ibi decens praeordinare unionem, quae est prima ad tantam gloriam, quanta non potest cadere sub merito purae creaturae.
Ex isto patet quod primo praeordinatur finis a sapiente, et secundo alia quae sunt ad finem ; et sic primo praeordinatur gloria summa Christo, deinde unio naturae ad Verbum, per quam potest attingere ad tantam gloriam, quia universaliter primum in intentione in omnibus exequendis est ultimum in executione ; ideo in executione prius fuit unio ad Verbum quam summa gloria collata Christo, et sic prius praedestinatio ad unionem quam ad gloriam.
Dices, oportet quod praedestinatio prius respiciat personam quam naturam ; non enim potest primo respicere naturam. Dico quod quamquam in aliis praedestinatio respiciat praecise personam primo, non tamen est necesse quod semper respiciat praecise personam. Potest enim Deus acceptare bonum naturae, ut natura, priusquam personae, ut persona. Ratio autem quare in aliis praedestinationibus primo respicit personam, est, quia illi naturae subsistenti in Verbo convenit primo praedestinatio, et non personae, ideo ista praedestinatio est naturae, ut natura, in primo instanti naturae ; in secundo instanti naturae est praedestinatio ad unionem, vel ad alia sequentia.
Secundo dico quod unica est ordinatio, qua denominatur suppositum Verbi, et ille homo, sicut prius dictum est, quod unica est passio, qua multa denominantur in factione passiva, ita quod praeordinari et praeordinare multa denominant ; ideo Filius Dei primo est praeordinatus esse homo ; secundo e contra, ille homo praedestinatus est esse filius Dei ; deinde tertio unio naturae ad Verbum ; deinde quarto merita electorum ; deinde quinto casus malorum ; deinde redemptio per mediatorem.
Dices, oportet quod praedestinationem praecedat suppositum, et non solum natura. Dico quod non oportet quod illud quod praeordinatur, praecedat suppositum, licet cui praeordinatur praecedat praeordinatum, sicut si aliquid praeordinat sibi aliquod bonum, ut de celebrando jam Missam, non oportet quod illud bonum praecedat illud cui praeordinatur, ideo primo est Filius Dei praedestinatus esse homo, et secundo ille homo e contra.