Origenes in Lucam. Annuntiaverat ioannes christum, baptismum spiritus sancti praedicabat, et cetera quae evangelii tradit historia: exceptis ergo his alia annuntiasse monstratur in eo quod dicitur multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. Theophylactus. Exhortatio enim eius erat bona doctrina; et ideo convenienter evangelium dicitur. Origenes.
Et quomodo in evangelio secundum ioannem de christo refertur, quia multa et alia locutus est, sic et in praesenti loco intellige quod Lucas hic dixit, quoniam maiora quaedam a ioanne annuntiabantur quam ut deberent litteris credi. Miramur autem ioannem, quo inter natos mulierum maior nemo fuerit, quod in tantam opinionem meritis virtutis ascenderit ut a plerisque christus putaretur; sed illud multo mirabilius, quod non timuit Herodem, non formidavit interitum; unde sequitur Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo, etc..
Eusebius eccles. Hist.. Dicitur autem tetrarcha ad differentiam alterius Herodis, quo regnante natus est christus: erat enim ille rex, hic autem tetrarcha.
Erat autem illi coniux aretae regis Arabum filia, quam, cum coniux esset fratris sui Philippi, more sacrilego duxit, quamvis prolem haberet a fratre: his enim solum licebat hoc agere quorum fratres sine prole vitam compleverant. Super hoc Herodem reprehenderat baptista. Primo quidem diligenter eius audiebat sermones, cum sciret eos ponderosos, et consolatione plenos; sed Herodiadis concupiscentia cogebat eum aspernari verba ioannis: unde et eum detrudit in carcerem; et hoc est quod dicitur adiecit et hoc super omnia, et inclusit ioannem in carcere. Beda.
Non autem his diebus captus est ioannes, sed, iuxta evangelium ioannis, post aliqua gesta signa a domino, et post eius baptismum diffamatum. Sed a Luca propter exaggerandam malitiam Herodis praeoccupatum est: qui cum videret ad praedicationem ioannis multos confluere, milites credere, publicanos poenitere, totum vulgus baptisma suscipere, ipse e converso non solum ioannem contemnit, sed vinculat et occidit.
Glossa. Ante etiam quam Lucas aliquid narret de actibus iesu, dicit ioannem ab Herode captum; ut ostendat se solummodo ea domini facta praecipue descripturum quae eo anno gesta sunt quo ioannes captus est vel punitus.