Quod idem est in divinis personis profluere et procedere.
Item Cyrillus in expositione nicaeni symboli dicit: coessentialis est spiritus patri et filio, et profluit, hoc est procedit tanquam a fonte, ex deo et patre. Ex quo habetur quod idem est in divinis personis profluere et procedere. Spiritus autem sanctus profluit a filio, ut supra ostensum est. Ergo a filio procedit.
Hoc autem magis confirmatur ex hoc quod in epistola Nestorio directa dicit, quod christus est veritas, et spiritus sanctus profluit ab eo sicut ex deo et patre. Si ergo idem est ipsum profluere a patre quod procedere, etiam per hoc quod a filio profluit, ostenditur ab eodem procedere.
Item Gregorius Nazianzenus in sermone de epiphania: spiritus sanctus unde est, inde procedit. Est autem a filio, sicut probatum est. A filio igitur procedit.
Item Cyrillus dicit super ioelem: spiritus sanctus est proprius ipsius christi, et in ipso et ex ipso, quemadmodum et ab ipso intelligitur deo et patre. Et maximus monachus in sermone de candelabro et septem lucernis: spiritus sanctus quemadmodum per naturam existit a deo patre secundum essentiam, sic et a filio secundum naturam et essentiam existit veraciter, tanquam ex patre per filium procedat deus: intelligitur autem et est ex patre sicut ab ipso procedens.
Ergo est a filio sicut ab ipso procedens.
Item Athanasius dicit in epistola ad serapionem: quemadmodum filius se habet ad patrem ordine naturae, ita et spiritus sanctus se habet ad filium. Et in eadem epistola dicit, ex persona filii loquens: eundem ordinem et eandem naturam habet spiritus ad me filium, ut sit deus de deo, quem ordinem et quam naturam habeo ego ad patrem, ut sim deus de deo. Item basilius contra eunomium: sicut filius se habet ad patrem, eodem modo spiritus sanctus se habet ad filium. Filius autem hoc modo se habet ad patrem sicut ab eo procedens; dicit enim filius, Ioan. VIII, 42: ego ex deo processi et veni. Ergo et spiritus sanctus procedit ex filio.
Sed et ipso verbo processionis utitur epiphanius in Lib. De trinitate, dicens: secundum quem modum nemo novit patrem nisi filius, neque filium novit quis nisi pater; sic audeo dicere, neque spiritum novit quis, nisi pater et filius, a quo accipit, et a quo procedit. Et Athanasius in symbolo dicit: spiritus sanctus a patre et filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens.