Deinde cum dicit, ex ore, ostendit quod est maxime manifesta. Et primo ostendit manifestationem.
Secundo ejus rationem, ibi, quoniam videbo.
Quod sit manifesta, probat; quia illud est manifestum quod est omnibus inditum, quantumcumque simplicibus, quasi quadam naturalis cognitione.
Duplex namque est genus hominum, qui consequuntur naturalem et rectum instinctum, sicut sunt simplices, vel sapientes. Quod sapientes cognoscant deum, hoc non est magnum; sed quod simplices sic. Sunt autem quidam qui naturalem instinctum pervertunt: et isti cognitionem dei repellunt: Ps. 81: nescierunt idest nescire voluerunt, neque intellexerunt etc.. Job 22: dixerunt deo, recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus. Deus autem facit ut per illos, idest per simplices, qui sequuntur naturalem instinctum, confundantur qui pervertunt naturalem instinctum.
Per infantes designantur simplices: 1 Pet. 2: sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo etc..
Dicit ergo, admirabile quidem est nomen tuum, ita tamen quod ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, qui interius instigas ad hoc: et hoc propter inimicos tuos; qui adversantur scientiae et cognitioni tuae: Phil. 3: inimicos crucis christi etc.. Ut destruas inimicum et ultorem, quemcumque persecutorem. Vel Pharaonem qui velit ulcisci contra confitentem nomen tuum: 2 Cor. 10: consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam dei. Vel tyrannum qui armis impugnat nomen sanctum tuum: 1 Pet. 2: ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.
Hoc fecit christus: nam Matth. 21, de pueris Hebraeorum respondit christus, quod ex eorum verbis perfecta sit laus, qui spiritus sancti instinctu laudabant: quod tamen videbatur pueriliter agi. Hoc locum habet quando simplices recognoscunt deum, et alii pervertunt studia cognitionis naturalis, ne cognoscant ipsum deum. Item hoc in apostolis qui sine litteris et idiotae: Act. 4: simplices sicut columbae: Matth. 10: et sicut oves in medio luporum; et destruxerunt omnes inimicos christi. 1 Cor. 1: quae stulta sunt mundi elegit deus, ut confundantur sapientes, et infirma etc..