Quod vero sexagesimo tertio dicitur, non potest dici aeternitas de aeternitate, male dictum est quantum ad duo: primo, quia ea ratione potest dici aeternitas de aeternitate, sicut sapientia de sapientia, vel natura de natura; secundo quia aeternitas non repugnat rationi originis, quia et filius et spiritus sanctus sunt aeterni.