TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.
CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.
CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .
CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .
CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .
CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.
CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .
CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.
CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .
CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .
CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.
CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.
CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .
CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.
CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .
CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.
CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .
CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.
CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .
3. That charity and brotherly affection are to be religiously and stedfastly practised.
In Malachi: “Hath not one God created us? Is there not one Father of us all? Why have ye certainly deserted every one his brother?”372 Mal. ii. 10. Of this same thing according to John: “Peace I leave with you, my peace I give unto you.”373 John xiv. 27. Also in the same place: “This is my commandment, That ye love one another, even as I have loved you. Greater love than this has no man, than that one should lay down his life for his friends.”374 John xv. 12, 13. Also in the same place: “Blessed are the peacemakers, for they shall be called the sons of God.”375 Matt. v. 9. Also in the same place: “Verily I say unto you, That if two of you shall agree on earth concerning everything, whatever you shall ask it shall be given you from my Father which is in heaven. For wherever two or three are gathered together in my name, I am with them.”376 Matt. xviii. 19, 20. Of this same thing in the first Epistle to the Corinthians: “And I indeed, brethren, could not speak unto you as to spiritual, but as to carnal, as to babes in Christ. I have given you milk for drink, not meat: for while ye were yet little ye were not able to bear it, neither now are ye able. For ye are still carnal: for where there are in you emulation, and strife, and dissensions, are ye not carnal, and walk after man?”377 1 Cor. iii. 1–3. Likewise in the same place: “And if I should have all faith, so that I can remove mountains, but have not charity, I am nothing. And if I should distribute all my goods for food, and if I should deliver up my body to be burned, but have not charity, I avail nothing. Charity is great-souled; charity is kind; charity envieth not; charity dealeth not falsely; is not puffed up; is not irritated; thinketh not evil; rejoiceth not in injustice, but rejoiceth in the truth. It loveth all things, believeth all things, hopeth all things, beareth all things. Charity shall never fail.”378 1 Cor. xiii. 2–8. Of this same thing to the Galatians: “Thou shalt love thy neighbour as thyself. But if ye bite and accuse one another, see that ye be not consumed one of another.”379 Gal. v. 14, 15. Of this same thing in the Epistle of John: “In this appear the children of God and the children of the devil. Whosoever is not righteous is not of God, and he who loveth not his brother. For he who hateth his brother is a murderer; and ye know that no murderer hath eternal life abiding in him.”380 1 John iii. 10, 15. Also in the same place: “If any one shall say that he loves God, and hates his brother, he is a liar: for he who loveth not his brother whom he seeth, how can he love God whom he seeth not?”381 1 John iv. 20. Of this same thing in the Acts of the Apostles: “But the multitude of them that had believed acted with one soul and mind: nor was there among them any distinction, neither did they esteem as their own anything of the possessions that they had; but all things were common to them.”382 Acts iv. 32. Of this same thing in the Gospel according to Matthew: If thou wouldest offer thy gift at the altar, and there rememberest that thy brother hath ought against thee; leave thou thy gift before the altar, and go; first be reconciled to thy brother, and then come and offer thy gift at the altar.”383 Matt. v. 23, 24. [I think this harmonizes with Heb. xiii. 10.] Also in the Epistle of John: “God is love and he that dwelleth in love dwelleth in God, and God in him.”384 1 John iv. 16. Also in the same place: “He who saith he is in the light, and hateth his brother, is a liar, and walketh in darkness even until now.”385 1 John ii. 9.
Apud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? Nonne pater unus est omnium nostrum ? Quid utique dereliquistis unusquisque fratrem suum (Malach. II, 10)? De hoc ipso cata Joannem: Pacem vobis remitto, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Item illic: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos. Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Ib. XV, 15). Item illic: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Item illic: Amen 0733B dico vobis, quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra , de omni re quamcumque petieritis, continget vobis a Patre meo qui in coelis est. Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum (Matth. XVIII, 19). De hoc ipso ad Corinthios I: Et ego quidem, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasi infantibus in Christo, lac vobis potum dedi , non escam . Dum enim adhuc pusilli eratis, non poteratis, sed neque nunc potestis, adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis aemulatio et contentio et dissensiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 1-3)? Item illic: Etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum . Etsi in cibos distribuero omnia mea, et si tradidero corpus 0733C meum ut ardeam , charitatem autem non habeam, nihil proficio . Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, charitas non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam, collaetatur autem in veritate. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet . Charitas numquam excidet (I Cor. XIII, 2-8). De hoc ipso ad Galatas: Diliges proximum tibi tamquam te. Si autem mordetis et incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem (Gal. V, 14-16). De hoc 0734A ipso in Epistola Joannis: In hoc apparent filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est de Deo, et qui non diligit fratrem suum. Qui enim fratrem suum odit, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam in se manentem (I Joan. IV, 16). Item illic : Si quis dixerit quoniam diligit Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt , Deum quem non videt quomodo potest diligere? De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia (Act. IV, 32). De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Si obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quia fratrer tuus 0734B habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veni et offer munus tuum ad altare (Matth. V, 23). Item in Epistola Joannis: Deus charitas est, et qui manet in charitate , in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16). Item illic: Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, mendax est , et in tenebris ambulat usque adhuc (I Joan. II, 9).