CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Et est digressio declarans utrum stellae sunt unius speciei vel diversarum specierum .
Consequenter inquirimus, utrum stellae conveniant invicem in genere, vel specie, vel in utroque. Et est ratio in Messalach, quod omnes communicent in genere uno et specie : quia aliqua una natura attribuit eis motum unum circularem : et cum omnes similiter habeant illum motum circularem, videntur eum participare per formam ejusdem speciei in omnibus : et haec ratio confirmatur in multis sententiis, quas et nos etiam in antecedentibus hujus libri Aristotelem sequentes posuimus. Messalach autem ista arguendo dicit in libro de Sphaera mota, in quo loquitur de stellis et motibus orbium : et videtur ratio haec confirmari ex numero essentiarum : quia sicut quatuor elementa sunt terminatarum formarum et specierum, ita videtur quintum corpus totum esse unius naturae et unius speciei. Et si quis contra dictum Messalach objiciat per sermonem Avicennae dicentis, quod sicut est una natura dans velocitatis maximam partem coelo superiori secundum motum qui est ab Oriente super polos mundi, ita oportet unam naturam et formam esse diversam ab illa quae attribuit inferioribus orbibus motum e converso ab Occidente in Orientem, quas natura variatur secundum species attribuentes diversas velocitates orbibus inferioribus, secundum quod dicimus quod Saturnus complet circulum in triginta annis, et Luna in mense, et intermedii in diversis temporibus majoribus et minoribus : et propter id dicat orbes inferiores et stellas esse diversarum specierum. Respondet Messalach, quod omnes stellae in quantum stellae sunt unius velocitatis. Sed quod tardius una perficit circulum quam alia, contingit propter majus vel minus spatium : et ideo dicit quod si. Luna quae in mense perficit circulum, esset in sphaera Saturni ipsa perficeret circulum in triginta annis : et si Saturnus esset in circulo Lunae, ipse perficeret circulum in mense uno.
Sed dictum illud esset mirabile et innaturale : videtur enim omnium natura constantium quantitas certa et determinata : oportet igitur aliquam esse formam naturalem, quae Saturno attribuit tantam quantitatem, et aliam quae circulo Solis tantam attribuit quantitatem sibi propriam, et sic de aliis stellis et orbibus. Praeterea non rationabiliter dictum est quod dicit per accidens esse, quod stella Saturni tardius perficit circulum quam Luna : quia sicut se habent mobilia recta ad loca distantiam rectam habentia, ita se habent circularia ad loca distincta circulariter : et ideo sicut differentiae sunt distantiarum rectarum per sursum et deorsum, et per juxta sursum et juxta deorsum, in quibus sunt mobilia simpliciter gravia, et levia, et media : ita differunt distantiae rotundae per polos et centrum, praeter hoc solum quod contrarietatem ad invicem non habent circularia sicut recta : et ideo Saturni est moveri super polos suos secundum proprium motum, et super suum centrum naturaliter, et non Lunae : et ideo si Luna per impossibile esse ponatur in orbe Saturni,non moveretur nisi violenter ipsa super polos orbis Saturni : et ideo omnino innaturale est dictum Messalach. Amplius in omnibus corporibus naturalibus rarum et densum videmus attributa partibus materiae secun-
dum congruentiam formae substantialis : videmus enim quod si rarificatur materia aeris raritate congruente formae ignis, ipsa non manet amplius sub forma aeris, sed transit ad formam ignis. Similiter autem est de omnibus aliis. Cum igitur constet tam ratione quam ex. auctoritate omnium Peripateticorum,quod differant partes cujuslibet circuli non stellatae, sive sint fixae,sive planetae,videbitur quodparte orbium non stellatae differrent specie a stellis. Idem autem videtur et de ipsis inter se stellis : quaecumque enim differentiam non habent in specie, non habent differentiam aliquam in proprietate et operatione speciem consequente. Si ergo stellae non differant specie, non habebunt etiam differentiam in proprietatibus et operationibus speciem consequentibus, quod falsum esse probatur per omnes observationes Antiquorum factas de operationibus stellarum : tradunt enim illi quasdam esse calidas excellenter, et quasdam esse frigidas excellenter, et quasdam temperatas, et quasdam his duobus modis humidas et quasdam siccas, et quasdam habere proprietates conjunctas ut calidas et humidas, vel frigidas et humidas,et hujusmodi: et quasdam masculinas, et quasdam faeminmas, non quidem secundum veritatem, sed proprietatem similitudine sibi conveniente. Adhuc autem si sunt unius speciei, quid oportuit facere multas et differentes, cum unica operatio omnium est, quae compendiose fieret per unam ? Adhuc autem id quod est unius formae, continuitatem omnium partium habet sub forma : si igitur totus orbis est formae unius, ut dicitur, absque dubio totus erit continuus : hoc enim videmus in omnibus simplicibus corporibus, quod nihil ea distinguit ad invicem, nisi dividens ea forma substantialis : videmus autem orbem esse divisum in multas partes per hoc quod videmus accessiones et praeventiones stellarum fieri differentes : quod esse nullo modo posset existente ipso continuo : quia continui una parte mota, movetur et alia per aequalem distantiam semper sequens aut praecedens in continuo, quod nullo modo videmus in stellis orbis : ergo non totus orbis est continuus.
Videtur autem ad hoc dicere Averroes super librum Coeli et Mundi in eodem loco, ubi Aristoteles loquitur de natura stellarum, quia orbis est unus quasi unum animal, cuius diversae sunt partes quasi organice deservientes ad. perfectionem unius motus in communi, ita tamen quod quaelibet habet motum proprium. Quod et ipsum extra rationem videtur esse dictum. : quia animalis partes ex diversis sunt etiam compositae : orbis autem simplex est et incompositus. Praeterea animalis partes moventur in spatio uno cum toto : sed partes orbis moventur in spatiis diversis. Adhuc autem animalis partes colligationem habent ad unum aliquid quod est principium in omnibus, et hoc non potest bene fingi in partibus orbis. Ex omnibus his dictis constat difficile esse aliquod verum tradere de natura orbis, cum et Philosophi inter se dissentiant, et per rationem demonstrativam ad. hoc non posset aliquis pervenire.
Propter quod sine praejudicio aliorum videtur mihi dicendum, quod ea quae quaeruntur de orbe, duo sunt, quorum unum est natura ipsius, et alterum quantitas ejus, et quantitas motus ipsius. Et quaerendo naturam ipsius, demonstrative quidem possumus invenire in universali quod est rotundus, et quod motus ejus est circularis secundum naturam ejus in specie, et in particulari non possumus invenire per demonstrationem, nec ad hoc inveniuntur Philosophi qui ante nos fuerunt aliquam induxisse demonstrationem. Sed quantitatem ipsius et quantitem motus ejus bene invenerunt Philosophi per demonstrationes : et ideo usque hodie dubium est secundum quid attendatur differentia orbium et stellarum : et dubium est et erit de eccentricis et epiciclis, et aliis quibus-
dam quae quaeruntur de orbium natura et stellarum.
Quod ergo nobis videtur probabilius in ista quaestione, est quod orbis in genere sit naturae unius, sed in specie naturarum et formarum diversarum tam in orbibus quam in stellis, et dictum Messalach reputamus inconveniens, nisi loquatur de natura communi orbis : et quod dicit de motu stellarum, quod est aequalis velocitatis secundum naturam, reputo absurdum: quia et ipse Mathematicus fuit et non Naturalis. Sed difficilius est quando quaeritur, utrum stella ab aliis partibus orbis differat specie ? quia nos videmus quod nulla pars specie differt a toto : inferius autem probatur, quod stella est pars orbis in quo est : et ideo dicendum videtur, quod stella est quasi dignior pars orbis, cui praesidet motor orbis, et per ipsam influxit motum in totum orbem : et ideo omnes aliae partes referuntur ad stellas, et non differunt ab aliis partibus specie : quia species est motor, qui dat speciem toti orbi per stellam sicut anima dat esse per cor animali, quia cor est principium animalis : et quod densitas major est in ipsa stella, et hoc est ideo ut magis ipsi commiscetur nobilitas luminis quae datideoneitatem ad suscipiendum actum motoris. Et non est simile de elementis et cadis : quia elementa moventur per naturam quae uno modo est in omnibus similibus partibus : sed orbis movetur per intelligentias, quae ad hoc ut motum influant, exigunt nobilius et vilius ex parte subjecti cui influunt motum, sicut supra diximus : et quia nobilius et minus nobile differunt, oportet esse rara et spissa, ideo in partibus mobilium talium oportet esse differentem raritatem et spissitudinem. Quid autem de coelo octavo quod est multarum stellarum, et infra dicemus, ubi specialem de hoc faciemus inquisitionem in sequenti tractatu post istum. Et quod quaeritur de stellarum differentia inter se dicendum videtur quod stellae quae sunt in diversis orbibus differant specie : sed quae sunt in orbe uno, non habent tantam differentiam. Et quod objicitur de differentia proprietatis et operationum stellarum, videtur quod si stellae sint in orbe uno sicut sunt fixae, quae forte secundum omnes Philosophos praeter unum solum qui hoc trahit in dubium, sunt in coelo uno : tunc sunt ejusdem speciei, et nobiliores illius individui orbis sunt multae, sicut infra dicemus : et vires et motores ejus sunt multi. Sed quae sunt in diversis orbibus, sunt diversarum specierum, et diversorum motorum, sicut diximus supra : et similiter differunt operationes sequentes et passiones : quia illa sequuntur aliquando diversas nobilitates partium unius orbis, et aliquando sequuntur diversas formas in diversis orbibus. Haec autem patebunt in sequenti capitulo.
Quod autem dicit Averroes, non est intelligendum ita quod orbis sit unum individuum, sed potius quod operationes omnium orbium referantur ad finem unum sicut operationes unius animalis : quia desiderium primi motoris habent omnes inferiores motores, et ad ipsum referunt omnem motum suum. Propter hoc assimilatur totus orbis uni animali, quod ad idem refert omnes motus menbrorum suorum et suarum partium. Sed qualiter hoc sit, primi Philosophi est determinare per certitudinem : quia unitas illa in primo motore est sicut in duce exercitus : et hinc est quod multi Antiquorum coelestia vocaverunt militiam coeli, et choros castrorum vocaverunt ordinem congregationum orbium et stellarum, sicut in ultima parte primae philosophiae Aristotelis determinatur. De numero autem motuum uniuscujusque sphaerae et uniuscujusque stellae inferius loquemur quantum huic scientiae sufficit, eo quod id Mathematici per certitudinem volunt determinare.